Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
In qua tripertita uestra uel potius iam quadripertita fabula de patris quidem secreto lumine quid uobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale uidere consuestis? hoc enim conspicuum et omni carni non tantum hominum, uerum etiam bestiarum et uermiculorum notissimum lumen intuentes ex illo conceptam corde phantasiam in inmensum soletis augere et eam lucem'dicere, ubi deus pater habitat cum regnicolis suis. quando enim discreuistis lucem, qua cernimus, ab ea luce, qua intellegimus, cum aliud nihil umquam putaueritis esse intellegere ueritatem nisi formas corporeas cogitare, siue finitas siue ex aliquibus partibus infinitas, quae inania phantasmata esse nescitis? proinde cum tantum intersit inter cogitationem, qua cogito terram luminis uestram, quae omnino nusquam est, et cogitationem, qua cogito Alexandriam, quam numquam uidi, sed tamen est; rursusque tantum intersit inter istam, qua cogito Alexandriam incognitam, et eam, qua cogito Karthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione, qua certa et nota corpora cogito, longo incomparabiliter distat cogitatio, qua intellego iustitiam, castitatem, fidem, ueritatem, caritatem, comitatem et quicquid eiusmodi est, quae cogitatio, dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia, quae hoc non sunt et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur . et tamen etiam hoc lumen non est lumen illud, quod deus est; hoc enim creatura est, creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum uult, quod [*]( 4 tripertita (corr. ex drip.) M 6 lucem C quale] quia tale SG consuistis Lts1 7 conspicuum (s 8. l.) C 9 fantasiam C 11 regnocolis (sup. pr. o a m. 1 i) L discreuistis (prim. s s. l.) C 15 fantasmata S 17 uestri b 19 qua] quam LS1ł{'G 20 qua Ll Kartaginem S carthaginem C 21 hac] ac LSMs corpore 81 26 ab] ad S 28 ille (m. 2 exp. et ante creator ille' pos.) L 29 denique (i ex e) C )
Uestrae autem uanitati quid placuit in sole ponere uirtutem filii et in luna sapientiam? cum enim in ipso patre filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia eius ab eius uirtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna, cum per huiusmodi locos nisi corpora diuidi separarique non possint? quod si sciretis, numquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. at in ea ipsa falsitate atque fallacia quam incongrue, quam peruerse sedem sapientiae minus lucere dicitis quam sedem uirtutis, cum ad uirtutem pertinere uideatur operari et efficere, ad sapientiam uero docere et ostendere . ac per hoc, si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque inuenissent ista figmenta uerisimilitudinis nebulam hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui [*]( 2 uolvntate (v sup. Q m. 1) C 4 amandi (i sup. a m. 1) L irrationalibus (o s. l.) C 7 ordinentur (di 8. l. a m. 1) L 10 saltim S 11 es 81 12 inaccesaibelem SlG inaccessibile (m er.) LM 16 Actenus L'SICGM 20 ille SlCLMGb 21 locos P1 22 stulto (1 8. I. a m. 2) C 23 texeritis LłSMIG fallatia C 24 incongruę M peruersae LG M peruersa S 25 dicitis om. LCSGb uirtute Ll M'G uideatur pertinere C )
Uerum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod uobis dementissime fingitis adoretis, quid de ceteris uestris fabulis dicam? quis enim splenditenens suspendit mundum et quis Atlas cum illo subportat ? haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt et colitis ea. hinc uos paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis; eo uero in peiorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt, quae sunt, sed dii non sunt; uos autem colitis ea, quae nec dii nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta. sed esse illas fabulas norunt et uel a poetis delectandi causa fictas esse adserunt uel eas ad naturam rerum uel mores hominum interpretari conantur. sicut Uulcanum claudum, quia ignis terreni motus eiusmodi est, et Fortunam caecam. quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur, et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus propter tria tempora, praeteritum, quod in fuso iam netum atque inuolutum est, praesens, quod inter digitos nentis traicitur, futurum in lana, quae colo inplicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam per praesens ad praeteritum [*]( ntrob 2 et] est SG 8 utrobique] t;lWbiq' C uir ubique SMlG pulchor spaeros M* 6 uibitis M1 abominamini SlMl 7 liminibus 81 10 splendi// tenens (de er.) S 11 athlans LSlMG athlas C 12 delyratis (aup. y a m. 1 i) L delyratis M declaratis SG 13 multis S 14 ille Ml 17 habent (n s. l. a tn. 1) S haba G 18 dilectandi S delectandi (i sup. a m. n G 20 interpraaari LMG interptari S 23 filium C 24 praeteritum (x 8. l.) LxGlM* 25 traicitur (ci 8. l. a m. 1) C 27 neęntis LS ne*ntis (e er.) M )
Nam et corporalium uitiorum simulacra Romani consecrauerunt, sicut Palloris et Febris. ut ergo omittam, quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent adfectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum obsequium exhiberi uident, tamquam deos timeant, illae ipsae interpretationes, quibus haec muta et surda et caeca et exanima defenduntur, dignius accusantur; uerumtamen et ista, quoquo modo sunt, quamuis, ut iam dixi, ad salutem uel aliquam utilitatem nihil sint, et, quae ex his interpretantur, in rebus inueniuntur. uos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captiuis corporibus gentis tenebrarum an potius [*]( 17 Sen. Hippol. 194 sq. ) [*]( 2 aciscitur pi adhnlteram C 6 quod om. b 7 excusabiliter SMG 8 iuterpra.aationibus L 12 interpraaantur L interptanljur C 15 tragycus LC 16 tiicio C 17 libido (b m. 1 corr. ex u) LM2 28 interptationes C interpraaationes L 24 exanimia L 25 et] est SlG 26 sint (n 8. I.) C 27 interpraaantur L interptantur C 28 uelligerantem ilf1 29 de-tenebrarum (s. l. m. 2 add.) C ) [*]( XXV. Aug. soct, ti, ) [*]( 35 )