Qui etiam dicit nihil nos mutasse de moribus gentium nesciens, quid loquatur. cum enim iustus ex fide uiuat finisque praecepti sit caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta maneantque ad formandam uitam fidelium tria haec: fides, spes, caritas: unde fieri potest, ut pares cum aliquo mores habeat, qui haec tria cum illo paria non habet? qui enim aliud credit, aliud sperat, aliud amat, necesse est, ut aliter uiuat. et si usus quarundam rerum similis uidetur nobis esse cum gentibus, sicut cibi et potus, tectorum. uestimentorum, lauacrorum, et qui ex nostris coniugalem uitam gerunt, uxorum ducendarum et habendarum, filiorum gignendorum, nutriendorum, hereditandorum, longe tamen aliter his rebus utitur, qui ad alium finem usum earum refert, et aliter, qui ex his deo gratias agit, de quo praua et falsa non credit. sicut enim in ipso errore uestro cum eo pane uescamini, quo ceteri homines, et fructibus uiuatis et fontibus. lana et lino similiter texto amiciamini. nec in his tamen parem ducitis uitam, non aliud edendo aut bibendo aut induendo, sed aliud sentiendo et credendo et ad alium finem ista omnia referendo, finem scilicet uestri erroris atque uanitatis: ita nos et in his et in aliis, quae similiter sumimus, non similiter cum gentibus uiuimus easdem res non ad eundem finem referendo, sed ad finem legitimi diuinique praecepti, caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, a quibus quidam aberrantes conuersi sunt in [*](2 Gal. 1, 9 6 cf. Rom. 1, 17 8 cf. I Tim. 1, 5 9 cf. I Cor. 13, 13 ) [*]( 4 manicheus LC 6 quod SG 8 confirmandam b 10 mores (s a m. 1 8. I.) L qui (a er.) L 13 textorum S 15 uiorg Sl filiorum (o ex a m. 1) L 16 hęreditandorum L hereditandaram G 18 qui 8. l. S*, (in marg.) Ct., om. GM 21 et lana b 22 bibendo (utrumque b ex u corr.) C 27 finem* (s er.) L 29 quibusdam SlG )
567
uaniloquium. in quo sane principatum tenetis non intuentes, non considerantes in eisdem habendis agendisque rebus tantum ad diuersam uitam ualere, si diuersa sit fides. ut cum auditores uestri et uxores habeant et filios quamuis inuiti suscipiant eisque patrimonia congerant uel custodiant, carne uescantur, uinum bibant, lauent, metant, uindemient, negotientur, honores publicos administrent, uobiscum eos tamen, non cum gentibus conputetis, cum facta eorum gentibus uideantur similiora quam uobis. nam et quorundam facta gentilium cum magis uobis propinquent quam quibusdam auditoribus uestris — nonnulli quippe in sacrilegis sacris suis et a uino et a carnibus et a concubitu temperant — potius auditores uestros his omnibus utentes et in eo uobis dissimiles in Manichaei grege numeratis. quam istos eadem, quae facitis, facientes, potiusque feminam. quae in Manichaeum crediderit, uestram dicitis etiam parientem quam Sibyllam nec saltem nubentem. at enim multi cbristiani catholici uocantur et sunt adulteri, raptores, auari, ebriosi et quicquid aliud sanae doctrinae aduersatur. quid autem inter uos in tam exiguo ac paene nullo numero uestro nonne plerique sunt tales, et quidam in paganis non sunt tales? num ideo paganos, qui tales non sunt. dicitis meliores uobis ? cum tamen propter sacrilegam uanitatem sectae uestrae etiam qui in uobis tales non sunt, paganis etiam talibus deteriores sint. unde manifestum est non ideo derogari sanae doctrinae, quae sola catholica est, quia multi eius nomine censeri uolunt et per illam sanari uolunt. agnoscenda est enim paucitas illa, quam dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine toto orbe diffusa: quae tamen paucitas sanctorum atque fidelium, quod
[*](28 cf. Matth. 20, 16 ) [*](3 si] sed SrG 4 habent Sb 7 amministrent GLSM1 9 quorumdam C 18 manichei LC 14 eademq: L 16 sybillam LSGM, (bi s. 1.) C saltem G1 saltim SM 20 non] nonne (ne 8. l. a tti. 1) L V 21 diciteis G dicitis gQs S 23 secte C 24 sint (i ex u corr.) L 27 praecipuę C 28 innnmerabilium SltiLsG ) 568
saepe commendandum est, tamquam granorum in conparatione multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos uestros, quos pariter ueritas reprobat, inconparabili multitudine superet. ecce non sumus gentium schisma, a quibus plurimum distamus in melius; sed nec uos hoc estis, quia plurimum ab eis distatis in peius.
LIBER UNUS ET UICESIMUS.
FAUSTUS dixit: Unus deus est, an duo? plane unus. quomodo ergo uos duos adseritis? numquam in nostris quidem adsertionibus duorum. deorum auditum est nomen. sed tu unde hoc suspicaris, cupio scire. quia bonorum et malorum duo principia traditis. est quidem, quod duo principia confitemur, sed unum ex his deum uocamus, alterum hylen, aut. ut communiter et usitate dixerim, daemonem. quodsi tu hoc putas duos significare deos, poteris et medico disputante de infirmitate atque sanitate duas easdem putare sanitates; et cum quis bonum nominat et malum, tu poteris eadem duo putare bona; et copiam audiens atque egestatem duas easdem putabis copias. quid? si et de albo et nigro disputante me et frigido et calido et dulci et amaro dicas, quia duo alba et duo calida et duo dulcia ostenderim, nonne uideberis mentis incompos et cerebri minime sani? sic et cum duo principia doceo, deum et hylen, non idcirco uideri iam debeo tibi duos ostendere deos. an quia uim omnem maleficam hyle adsignamus et beneficam deo, ut congruit, idcirco nihil interesse putas, an utrumque eorum uocemus deum ? quod si ita [*](1 sepe C commendattl C 2 ipsa L 8 tantum GIS 5 Bcisma LCSG 9 Cap. XLI L XLn SMPG est deus C 12 suepiceris C 15 demonem C qd// C 19 egestem Lx 20 quid] quod LCGSX si et] si..tu (et er.) C 22 dultia C 23 inpos C inepmpos O (exp. m. 2) L incampos G 24 uideri (pr. i ex e a m. I) L 25 dpos (sup. 9 a m. 1 e) C hylle C hylei (ei in ras.) SG )
569
est, poteris et uenenum audiens et antidotum nihil interesse putare, an utrumque uocetur antidotum, quia utrumque eorum uim suam habeat, utrumque agat aliquid et operetur. necnon et medicum audiens ac uenenarium utrosque uocabis medicos, et - iustum audiens atque iniustum poteris utrosque uocare iustos, quia uterque eorum aliquid agat. quodsi hoc facere absurdum est, quanto absurdius deum et hylen idcirco duos putare deos, quia eorum quisque aliquid operetur? quapropter inepta haec et uiribus satis effeta argumentatio est, ut quia de re mihi respondere non possis, de solis nominibus confles inuidiam. nam nec diffiteor etiam interdum nos aduersam naturam nuncupare deum, sed non hoc secundum nostram fidem, uerum iuxta praesumptum iam in eam nomen a cultoribus suis, qui eam inprudenter existimant deum: quemadmodum et apostolus, deus, inquit, saeculi huius excaecauit mentes infidelium, deum quidem nominans, quia sic iam uocaretur a suis, sed adiciens, quod mentes excaecet, ut ex hoc intellegatur non esse uerus deus.
AUGUSTINUS respondit: Duos quidem deos in uestris disputationibus solemus audire, quod etsi primo negasti, tamen paulo post etiam ipse confessus es quasi rationem reddens, cur hoc dicatis, quia et apostolus ait: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quam quidem sententiam plerique nostrum ita distingunt, ut uerum deum dicant excaecasse infidelium mentes. cum enim legerint: in quibus deus, suspendunt pronuntiationem; ac tunc inferunt: saeculi huius excaecauit mentes infidelium. quia etsi ita non [*]( 15 n Cor. 4, 4 ) [*]( 1 benenum Z1 antidotum. C 4 medicos SG medicus P medico.. (a er. et -<add. m. k) L medicQs M benerarium Ll 9 efleçta C effe*ta (c er.) 8, (c paene er.) G quia] qui S 13 iusta L1 iuxta (corr. ua. 3 ex iustam) P iustam SG iuste M presumptum C praesumtum Ll 14 quemammodum LSG 15 (et 23) excecauit CS 17 aditiens C 19 Cap. XLII LSPM om. G Agustinus L 20 negastis SG 21 es (— supra e del. et s add. m. 2) L 22 quur C 24 distinguunt 3/2 deum aerum CSMG 27 quia] quod SG2 )
570
distinguas, sed exponendi gratia ita uerborum ordinem mutes: in quibus deus excaecauit mentes infidelium saeculi huius. idem qui in illa distinctione sensus elucet. potest enim etiam talis operatio, qua excaecantur mentes infidelium, secundum quendam modum pertinere ad uerum deum. quod non facit malitia, sed iustitia, sicut idem Paulus alibi dicit: numquid iniquus deus, qui infert iram? item alibi: quid ergo dicemus? inquit; numquid iniquitas est apud deum? absit, Moysi enim dicit: miserebor, cui misertus ero. et misericordiam praestabo, cui misericors fuero. cum ergo praemisisset, quod inconcusse retinendum est. non esse iniquitatem apud deum, paulo post adtende, quid dicat: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam adtulit in multa patientia uasa irae. quae perfecta sunt in perditionem. et ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam et cetera. certe hic nullo modo dici potest alium deum esse, qui ostendit iram et demonstrat potentiam suam in uasis, quae perfecta sunt ad perditionem, et alium, qui ostendit diuitias in uasis misericordiae. nam unum eundemque deum facere utrumque apostolica doctrina testatur. hinc est et illud: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentias cordis eorum, in inmunditiam, ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis; et paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: et quoniam non probauerunt deum habere in notitia, tradidit illos deus in
[*]( 6 Rom. 3, 5 7 Rora. 9, 14 sqq. 9 Ex. 33, 19 12 Rom. 9, 22 sq. 22 Rom. 1, 24 . 26 . 28 ) [*]( 1 distingas C 3 elicet (81'P, i a m. 1 v) C 4 operatioQ? G quae S*PlG qua (e er.) M excecantur C 6 malicia S 8 dicemus C Eug (ed. Knoll p. 293): dicimus LSMGb 9 moses SMplG moyses LCP1 meserebor i1 11 est retinendum S est om. G 12 ęţ paulo ],8 et paulo GjHb 15 que S 17 preparauit LS cętera. L 18 demonstrat (n 8. 1.) L 23 imnundiciam S 26 prouauerunt Ml 27 notitiam L ) 571
reprobum sensum. ecce quomodo uerus deus et iustus excaecat mentes infidelium. neque enim umquam in his apostoli uerbis, quae commemoraui, alius deus intellectus est quam ille, qui filium suum misit dicentem: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident, uideant, et qui uident, caeci fiant. nam et hic satis adparet mentibus fidelium, quomodo deus excaecet mentes infidelium. praecedit enim aliquid occultum in occultis, ubi deus agat iustissimum examen iudicii sui, ut quorundam mentes excaecentur. quorundam inluminente. cui uerissime dictum est: iudicia tua abyssus multa. cuius profunditatis inpenetrabilem altitudinem apostolus admiratus exclamat: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei; quam inscrutabilia sunt iudicia eius et cetera.
Uos autem non ualentes discernere, quid faciat deus beneficio, quid iudicio, quia et a corde et ab ore uestro longe est psalterium nostrum, ubi dicitur: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine, quicquid uos pro infirmitate humanae mortalitatis offenderit, alienatis omnino ab arbitrio et iudicio dei ueri uidelicet habentes paratum alterum deum malum, quem uobis non ueritas ostendit, sed uanitas fingit, cui tribuatis non solum quicquid facitis iniuste, uerum etiam quicquid patimini iuste, ita deo tribuentes beneficia donorum et ei auferentes iudicia poenarum, quasi de alio dixerit Christus, quod praeparauit ignem aeternum malis. quam de illo, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. unde hic tantam bonitatem et ibi tantam seueritatem ad unum pertinere deum non intellegitis, [*]( 4 loh. 9, 39 10 Ps. 35, 7 12 Rora. 11, 33 17 Ps. 100, 1 25 cf. Matth. 25, 41 27 cf. Matth. 5, 45 ) [*]( 2 unquam C 4 in ante iud. om. L iuditium C 9 iudicii (i init. ex a corr. m. 2; cii in ras.) L iuditii C excecentur C quorQdam C 10 inluminentur] intelligant b 12 altitudo] altitudini! C 16 benefitio C 17 iuditium C 20 iuditio C hłQęųţęs habentes C 25 praeparauerit C )
572
nisi quia misericordiam et iudicium cantare non nostis ? nonne idem ipse, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, frangit tamen ramos naturales et contra naturam inserit oleastrum ? nonne de uno ipso illic dicit apostolus: uides ergo bonitatem et seueritatem dei: in eos quidem, qui fracti sunt, seueritatem, in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate? nempe audistis, nempe aduertistis, quemadmodum nec deo auferat iudiciariam seueritatem nec homini liberam uoluntatem. occultum est, altum est, inaccessibili secreto ab humana cogitatione seclusum est, quemadmodum deus et damnet inpium et iustificet inpium; utrumque enim de illo scripturarum sanctarum ueritas loquitur. num igitur ideo aduersus diuina iudicia garrire delectat, quia sunt inscrutabilia ? quanto conuenientius, quanto adcommodatius est modulo nostro expauescere illic, ubi Paulus expauit, et exclamare:s o altitudo diuitiarum scientiae et sapientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quanto melius est ita mirari, quod inuestigare non sufficis. quam propterea uelle alterum deum malum fingere, quia unum bonum non potuisti conprehendere ? non enim de nomine agitur, sed de opere.
Nam cito uidetur Faustus se defendisse, cum ait: non dicimus duos deos, sed deum et hylen. porro autem cum quaesieris, quam dicat hylen, audies plane describi alterum deum. si enim materies informis corporalium formarum capax ab eis hyle appellaretur, quae appellata est ab antiquis, nemo eam nostrum coargueret dici deum. nunc uero quantus error est, quanta dementia uel materiem corporum dicere opificem corporum uel opificem corporum negare deum? [*](5 Rom. 11, 17 sqq. ) [*]( nn 1 ęstis C 7 in bonitatem (exp. m. 1) L 8 auditis C aduertitis C quemammodum L 10 secreta C 11 quemammodum LGl 15 adcommodatius L'G 19 uestigare CL1 21 comphendere C comprehendere L2 24 hilen S 25 describi (bi ex bè) L )
573
quia ergo quod deus uerus facit, id est corporum, elementorum, animalium qualitates et formas, ut corpora, ut elementa, ut animalia sint, hoc uos dicitis nescio quem alterum facere. quolibet eum nomine uocitetis, recte dicimini errore uestro deum alterum inducere. in hac enim una re bis erratis errore sacrilego: semel quidem, quod ea, quae deus fecit, eum facere dicitis, quem deum fateri erubescitis — sed nullo modo efficietis, ut non sit deus, nisi eum talia facere negaueritis, qualia non facit nisi deus — iterum autem, quia ea, quae bonus deus bona facit, uos et a malo fieri et mala esse opinamini, puerili sensu horrentes, quae poenalis mortalitatis inbecillitati non congruunt, et amantes, quae congruunt. proinde malum dicitis, qui fecit colubrum, istum autem solem tam magnum bonum putatis, ut nec factum a deo, sed prolatum uel missum esse credatis. deus autem uerus, in quem nondum a uobis credi nimium doleo, et colubrum fecit inter alia inferiora et solem inter alia superiora et adhuc in subli-' mioribus non corporalibus caelestibus, sed iam in spiritalibus multa ista luce longe meliora, quae carnalis homo quilibet non percipit, quanto magis uos, qui cum carnem detestamini, nihil aliud quam uestram regulam detestamini, qua bona et mala metimini! neque enim potest in uobis esse cogitatio uel malorum, nisi qualibus carnalis sensus offenditur, uel bonorum, nisi qualibus carnalis acies oblectatur.
Ut ergo ista in imo rerum opera dei, terrena. infirma, mortalia, sed tamen opera dei, qualia possumus uidere, considerem, ineffabiliter moueor laude creatoris illorum, qui pror-. sus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. ars enim diuina, qua caelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis [*]( 1 uerus deus C 4 dicemini b 5 erra:ris (n er.) C 6 facit C' 8 neg$rais L2 negaretis MG'b 9 quali 81 autem om. SG 10 a (8. l. m. 1) C malo (s er.) C 12 inbecillitate Lt 17 sublioribus M1 18 celestibus C 19 que L 23 carnalis (al 8. I.) C 24 aties C 29 qua** LM quaa SG'l 30 ea (s er.) L sui (s er.) C suis b )
574
est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta est. neque enim uniuersum condit in singulis, sed ad uniuersi conplexum condens singula, uniuersam se condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis suis et ordinibus faciens atque disponens et omnibus particulariter atque uniuersaliter congrua tribuens. ecce hic in isto quasi fundo infimo uniuersae creaturae aspicite animalia, quae uolant et natant et gradiuntur et repunt. nempe mortalia sunt, nempe uita eorum, sicut scriptum est, uapor est ad modicum adparens. hunc enim modulum ab optimo conditore perceptum tamquam in commune conferunt uniuerso pro sui generis portione conplendo, ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. uerumtamen adtendite et date mihi unum quamlibet abiectissimum animal, cuius anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foueat eam motuque uitali uegetet et regat et quodam modo administret pro sui generis exiguitate quoddam uniuersum suum ad incolumitatem tuendam sibi conciliatum. quod enim rationalis anima castigat corpus suum et seruituti subicit, ne inmoderato adpetitu terreno inpediatur perceptio sapientiae, etiam sic utique diligit carnem suam, quam sibi ad oboediendum legitime subdit atque ordinat. postremo uos ipsi quamuis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere carnem uestram eiusque saluti et incolumitati consulere, omnes ictus et casus et intemperiem, qua laeditur, deuitare, munimenta uero et salubritatem, qua
[*]( .9 lac. 4, 15 ) [*]( 1 quoque] quęque SG generae P perficienda SG 6 fundo[ mundo C 7 que C grediuntur 81 G 8 eorum] rum C 10 praeceptum SG 11 portione (m er.) L 12 imis (s 8. l. m. 1) C Ie 13 attendi (di ex de m. 1) L 15 uegitet L' 16 amministret LSG 17 incolomitatem Ll 18 concilianr um C 19 terrenorum SG 20 perceptione b utique (i m. 2 superscr.) L utcumq: SG2 sicutq' (corr. m. 3 ex sicutque) P 21 obediendum C obędiendom SG legitimae SG atquae G 24 incolomitati L 25 qualaditur C qaal§4i<?itw (tN marg. equaliT) M qua ledi*tur L debitare .ZĮ.['Gt monimenta Si ) 575
conseruatur, adpetere: ita ostenditis praeualere naturae legem contra erroris uestri opinionem.
Quid in ipsa carne uitalia uiscera, totius formae conuenientia, membra operandi, uasa sentiendi locis atque officiis suis cuncta distincta et concordi unitate contexta moderatione mensurarum, parilitate numerorum, ordine ponderum nonne indicant artificem suum deum uerum, cui uere dictum est: omnia in mensura et numero et pondere disposuisti? si ergo cor non peruersum atque corruptum uanis fabulis haberetis, inuisibilia enim eius etiam per ista, quae in hac infima et carnali creatura facta sunt, intellecta conspiceretis. unde enim istis haec, quae commemoraui, nisi ab illo, cuius unitate omnis modus sistitur, cuius sapientia omnis pulchritudo formatur, cuius lege omnis ordo disponitur? quodsi ad ista intuenda oculum non habetis, apostolica uos ducat auctoritas.
Apostolus enim cum de sancta dilectione praeciperet, qualis esse debeat uirorum in uxores, ex anima amantis sumpsit exemplum. qui diligit, inquit, uxorem suam, se ipsum diligit; nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit et fouet eam tamquam Christus ecclesiam. ecce in conspectu uestro est carnalis uniuersa substantia! uidete quemadmodum in omne animal sibi ad salutem conciliatum portendat naturae ista communio, ut diligat carnem suam; neque enim hoc in hominibus tantum est, qui cum recte uiuunt, non solum consulunt saluti carnis suae, uerum etiam carnales motus ad usum rationis edomant et refrenant, sed etiam bestiae fugiunt dolorem, formidant [*](8 Sap. 11, 21 11 cf. Rom. 1, 20 19 Ephes. 5, 28 sq. ) [*]( 1 praualere S 4 menbra C sentienti (m. 1 wp. t scr. d) L offitiis G 6 parilitate numerorum om. SG 10 enim (eras.) L, om. C 11 infirma C 12 que C 13 pulcritudo C 16 actoritas L 18 anima] ea 8 amantis] amantissimQ SGX animantis PLsb 19 sumpsit (p 8. I.) M 21 fouit LXMX 23 quemammodum L 24 ptendat C 26 consolunt GSIMI )
576
interitum; et quicquid illam membrorum conpagem copulamque carnis et spiritus a concordi iunctura disicere ac dirimere potest, quanta ualent agilitate, deuitant nutrientes etiam ipsae ac fouentes carnem suam. nemo enim umquam carnem suam odio habet, sed nutrit, inquit, ac fouet eam sicut et Christus ecclesiam. uidete, unde quo ascenderit; intuemini, si potestis, quam uim ducat a creatore creatura ab ipsis caelestibus adparatibus usque ad carnem et sanguinem uniuersitatis plenitudine terminata, formarum uarietate decorata, rerum gradibus ordinata.
Rursus idem apostolus cum de spiritalibus diuersis muneribus et tamen ad unitatem consonis rem plane magnam et diuinam et abditam nos doceret, de ista ipsa carne nostra similitudinem dedit, cuius artificem deum, cum haec loqueretur, omnino non tacuit. quod etsi longum est, tamen, quia ualde necessarium, totum ipsum locum ex eius ad Corinthios epistula huic operi me inserere non pigebit. de spiritalibus autem nolo uos ignorare, fratres . scitis, quando gentes eratis, ad simulacra sine uoce quomodo ascendebatis inducti. propter quod notum facio uobis, quia nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Iesu, et nemo potest dicere dominus' Iesus' nisi in spiritu sancto. diuisiones autem donationum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones ministrationum sunt idem ipse dominus; et diuisiones operationum sunt, idem uero deus, qui omnia operatur in omnibus. unicuique autem datur manifestatio spiritus ad utilitatem: alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem [*]( 17 I Cor. 12, 1 sqq. ) [*]( 1 illa b 2 concordie b dissicere C dissecare (in ras.) M discidere b 9 ueritate SGML]PX 13 ipsa ista C 15 non (n fin. s. 1. add. m. 2) L 16 chorinthios C 17 epistola L 20 inducit SaPaMaLaG 24 ministeriorQ sunt (in ras.) C 25 idem] et idem (et s. I.) C ipse] auf b 26 idem] ipse C uero] autem SPMGC )
577
spiritum, alteri autem fides in eodem spiritu, alii donatio curationum in uno spiritu, alii operationes uirtutum; alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus diuidens propria unicuique prout. uult. sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus. etenim in uno spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, siue Iudaei siue Graeci siue serui siue liberi; et omnes unum spiritum potauimus. etenim corpus non est unum membrum, sed multa. si dixerit pes: quia non sum manus, non sum de corpore, num ideo non est de corpore? uel si dixerit auricula: quia non sum oculus, non sum de corpore. num ideo non est de corpore? et si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? nunc autem posuit deus membra singula, unum quodque eorum in corpore prout uoluit. si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? nunc autem multa membra, unum autem corpus. non potest autem dicere oculus manui: opus te non habeo, aut iterum caput pedibus: opus uobis non habeo , sed multo magis, quae uidentur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; et quae uidentur uiliora esse corporis, his abundantiorem honorem circumponimus; et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent; quae autem honesta sunt nostra, non opus habent . sed deus temperauit corpus ei. cui deerat, maiorem honorem dans, ut non esset
[*]( 4 interptatio C interpr$aatio 7,2 linguarum] sermonum CPb 5 haec autem SG 6 propria (propr in ras.) C 8 menbra (' 11 greci SG 13 (et 20) menbrum C 14 num] non L 15 si (s. l. m. 1) C dexerit (s. pr. e a tn. 1 i) L 16 num] fi LCb 17 et otn. M 19 singulum quodque C 21 (et 24) menbra C 25 necessariora M que S 26 habundantiorem C 30 ei] eigs L5 ) [*]( XXV. Aug. sect. 6. ) [*]( 37 ) 578
scissura in corpore, sed idem ipsum, ut pro inuicem sollicita sint membra; et siue patitur unum membrum, conpatiuntur omnia membra; siue glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. si ulla non dico fides christiana, ut credatis apostolo, sed ullus sensus humanus in uobis est, ut manifesta cernatis, unusquisque in semet ipso ista uideat atque consideret, quam uera, quam certa sint, quam in paruo magna et in extremo quam bona, quandoquidem ista in laude ponit apostolus, ut per haec infirma corporalia, quae uidentur, possint facilius illa sublimia spiritalia, quae non uidentur, intellegi.