Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen; sed patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem uocat, filium uero in hac secunda ac uisibili luce consistere. qui quoniam sit et ipse geminus, ut eum apostolus nouit Christum dicens esse dei uirtutem et dei sapientiam, uirtutem quidem eius in sole habitare credimus, sapientiam uero in luna. necnon et spiritus sancti, qui est maiestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diuersorium; cuius ex uiribus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. quapropter et nobis circa uniuersa et uobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamuis eorum acerrime oderitis auctores. haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaueris, audies quamuis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod uel tu uel quilibet alius rogatus, ubinam deum [*]( 13 cf. Tim. 6, 16 15 cf. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 possemus GMLXPX uter C 2 nostrum om. C 3 iij S 6 nec tamen 8 ne tamen G accipem aamen M' penitebit LCM 7 actenus MLaaSG 11 nomen L patrem (r 8. I.) C incolere Sl 12 inaccessibilpm alias C 14 luce] uoce SlG consistere (si s. l.) C et] ut SXG 15 dicens xpm 6e 8 17 uero om. C 18 tercia C 19 diuersorium (post i 8. I.) SG 21 othi* (»'« rnarg. homo suspensus in ligno) S omnis GM 22 gobis (sup. n scr. v) SG erga] circa SG panem (a ex e m. 1) C 23 quAJJuis C 24 querendum C 25 presens C )
Sed nunc ad illud. quia nos non sectam, sed schisma gentium nuncupasti. schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationis delectari discidio; secta uero est longe alia opinantem quam ceteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu diuinitatis instituisse culturam. quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam paganorum; de tuis postea uidebimus. pagani bona et mala, taetra et splendida. perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et diuina unum habere principium dogmatizant. his ego ualde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor deum, contrariis uero hylen; sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. item pagani aris, delubris, simulacris?, uictimis atque incenso -deum colendum putant. ego ab his in hoc quoque multum diuersus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile dei templum puto, uiuum uiuae maiestatis simulacrum Christum filium eius accipio, aram mentem bonis artibus et disciplinis inbutam. honores quoque diuinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono. quomodo ergo schisma sum paganorum?
Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter adsumit, cum non considerares rituum diuersitatem, qua a me coleretur omnipotens et a Iudaeis, si tamen omnipotentem Iudaei colunt. sed interim de opinione tractamus, quae sic et paganos de solis cultura fefellit ut de omnipotentis Iudaeos. sed nec uestrum quidem schisma si me dixeris, [*](1 dubitauit GSlMlLx 2 om.nium L paene S1 8 illud SlG'1 scisma. C sciamam L*SlMlG 4 scisma LSCG 12 ergo 81Gb 13 hylena M 15 simulacis S simulacris (r s. 1.) G 16 ergo SlG 17 racionabile C 18 puto et (et add. m. 2) S 22 sciama LCG 23 actenus LxSlCMG iudeorum C dicere poteras C scisma LCS 24 iudoos L*SXM*GX 25 audaciter L'M' rituvm (v a. I.) S 29 scisma LCS )
AUGUSTINUS respondit:s o inperita pestis et uanitas uersipellis! utquid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit [*]( 1 uenerem Sl 2 scisma LCS 3 inmutari Lzb 4 puta] pote b 6 uero (s. I.) S 7 figbras C 8 sollemnis SLlM* 9 Kalendas C K1 (i post add.) S K G Kål P Кał1!1 (sp. trium litt. uac.) L Kalendis M1 et om. M solestitia L1 solistitia S sollistitia (i post 1 8. l.) GPM de uita] debita LPSMG solistitia debita. certe mutastis . nihil esse Sb sollistitia debita certe nihil esse M esse LCSMb 10 acisma LCSMG 34 superstitiosi LxSlMaG supersticiosius C 16 scismata LCSMG 17 modicae LGMS 18 quamuos Ml couuentium 81G conuentuft (corr. m. 3 ex conueutil) P 23 nec (8. l. m. 2 add.) C 24 scisma SG schisma Lt 25 Cap. XLI L XL SPMG imperita (i init. add. m. rec.) C 26 utquod 81G obiecis S )
Nam et de ipso tanta falsa et tam detestanda iactatis. ut si suas uindicaret iniurias, iam flammis eius uiui arderetis. nam primo eum nauem quandam esse dicitis; ita non tantum, ut dicitur, toto caelo erratis, sed et natatis. deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit, uos eum triangulum perhibetis, id est per quandam triangulam caeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. ita fit, ut ad istum quidem solem dorsum ceruicemque curuetis, non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam nauem per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. quam profecto faber ille non faceret, si, quemadmodum emuntur ligna, quibus nauigiorum tabulae conpinguntur, sic emerentur et uerba, quibus haereticorum fabulae confinguntur. uerum haec tolerabilius uel ridentur uel flentur in uobis; illud est intolerabiliter sceleratum, quod de ipsa naui puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas masculi et ad masculos feminae, ut in ipsa flagranti libidine et inhianti concupiscentia de membris eorum tamquam ' de taetris sordidisque conpedibus dei uestri membra soluantur. et his obscaenissimis pannis uestris conamini adsuere ineffabilem [*]( 1 pietatis ac religionis LSMIGb saltim LSG 4 ginun C 5 et tam] aii\ SG 6 iam (i corr- ex t) M flammas sl 7 nauim 82b quandam (corr. ex quendam m. 1) C 9 eaquae Ly ea que (que corr. m. 1 er qnse) C illa (sup. a m. 1 i) 8 10 eum] autem G1 12 radiarem S'G 14 nauim Cb 15 triangulam L1 16 quemammodum LXMXG 18 sic-confinguntur om. b hereticorum L 20 nobis 81 illud. Illud CSG 21 pulcras SG-M pulchras (r a. I.) C formogsissimis (exp. m. 2) L 24 hinniati S hiniati G inhianti (m. 2 corr. ex inhinanti) P hinianti LMl 25 de taetris] daris S daAris M' menbra C 26 obscenissimis LCb )