Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem circa panem et calicem, nescio, cum Manichaeis uinum gustare non religio, sed sacrilegium sit. in uua enim agnoscunt deum suum, in cupa nolunt, quasi aliquid eos calcatus . et inclusus offenderit. noster autem panis et calix, non quilibet — quasi propter Christum in spicis et in sarmentis ligatum, sicut illi desipiunt —, sed certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur. proinde quod non ita fit, quamuis [*](1 quur 0 2 scribtis G falax C 3 tectnra CL 4 secludetur b 7 nomen PlLSMG quur C 8 re] ne SMGb quod LXM 10 sicut] et sicut SG 12 re SG 14 athlantem LCSG 15 ille ali*us (a er.) L 17 nomen SGMb quur C simul b: semel lib. 19 iudeorum C 20 uestras L 21 fhrentium (i 8. I.) S 22 quur C 23 manicheis LC uinum (i 8. I.) C 24 uva (v SlIp. i a m. 1) G 26 noster] nt (in ras.) L 27 sarmentis] sacradacis C )
Sed cur non etiam propter hylen, quae in nonnullis libris paganorum frequentatur, parem uos cum paganis religionem habere dixistis? quin immo propter hoc inparem longe-, que dissimilem uoluistis intellegi, quia hoc nomine mali principium ac naturam theologus uester appellat. in quo quidem inperitia uestra magna deprehenditur, quia nec quid sit hyle scitis et hoc rei uocabulo, quam penitus ignoratis, etiam [*]( 7 defectione (m er.) L reficitis (prirn. i ex e) C 9 prsemit LG 14 et liberum S existiment (is s. I.) P,L'SG 15 Cmemorandum (5 sup. exp. qd) C 17 lyrog C 18 longe (8. l.) S 23 quur C fmullis (fl 8. I. a m. 1) S 25 hoc om. C longe C 26 nomine (no s. 1. a m. 1) C 28 imperitiae M1 imperiti auestra G dephenditur C 29 hylen C pęnitus G )
Iam uero quod etiam inde uos paganis uultis esse meliores, quod illi aris, delubris. simulacris, uictimis atque incenso deum colendum putant, uos autem nihil horum facitis, quis non inrideat? quasi uero non satius sit uel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere et uictimam offerre quam id, quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare ? uerum tu, qui rationabile dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis ? placetne tibi, ut templum deus habeat, cuius aliquam partem diabolus fabricauerit ? an uos non estis, qui dicitis omnia membra uestra totumque corpus a maligna mente, quam hylen dicitis, fabricatum eiusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei uestri? quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum dei templum, an dei carcerem te dicere. debuisti? nisi forte animam tuam templum dei dicis, quam ex terra luminis habes. at illam partem dei uel membrum dei soletis dicere, non templum dei. restat ergo, ut templum dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricauit. ecce quomodo templum dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, uerum etiam machinamentum diaboli et ergastulum dei. at uero apostolus, templum enim dei sanctum est, inquit, quod estis uos; et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est, audi expressius. [*]( 28 I Cor. 3, 17; 6, 19 ) [*]( 3 namenun queformarum C 5 cum (s. I m. 1) C et quid sit (in marg. m. 2 add.) C 10 putant colendum 8 13 diliramento L1 14 rationale (le add. m. 2) Lb 19 qui L* 22 dicis dei S dici//s C 23 at] ad LSMlG 24 dei ante non (s. I. m. 1) C 26 blasphemantis SSG 27 maccinamentum L 1 29 putas S )
Ita et mentem tuam aram fecisti, sed uide cuius. ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis adparet, quibus eam inbutam esse dixisti. illae artes et disciplinae uetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara uestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram domino destruente, qui ex lege commemorat, quali odore delectatur deus dicens: misericordiam uolo quam sacrificium. ubi autem hoc dominus commemorauerit, adtendite, cum scilicet transiret per segetem et esurientes discipuli eius uellerent spicas, quod homicidium esse uos dicitis ex disciplina uestra, qua inbuistis mentem uestram. aram sane non dei. sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia, homicidium appellans, quam ueritas innocentiam dicit. ita enim Iudaeis ait, ubi uos quoque futuros percussit atque destruxit: si sciretis, quid sit "misericordiam uolo quam sacrificium", numquam condemnassetis innocentes.