Ipse denique spiritus sanctus cur in tertia persona [*]( 1 solę C et in luna om. SG 3 quero C 7 nihil dici SMO 10 esse 8. l. S diuine C 11 affici L affUgi C 12 nibilminus SlGM 13 mortalem S mortale (m er.) M 14 et gentem S demopum C daemonium GSl 18 gignit S 22 per solem lunamque (in taa.) C 24 quur C et (in marg. m. rec.) C nvminum (v sup. o a m. 1) L . 25 quar C 26 athlas SC2 athlans GLl ethonoris om., L 27 aliud] aliquifl C 28 offitia C predicatis L )
552
ponitur, cum sit inter innumerabiles ? aut cur non sit etiam ipse Iesus ? et quid sibi iam uult in scriptis Fausti fallax textura uerborum, ubi conatus uelut congruere ueris christianis, a quibus longe nimiumque secluditur, ait: igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen? cur enim sub triplici ac non potius sub multiplici non appellatione tantum, sed etiam re, si quot nomina, tot personae sunt ? neque enim, sicut in armis una res est sub triplici appellatione ensis. mucro. gladius, sicut unam rem dicitis et lunam et nauem minorem et luminatorem nocturnum et si quid aliud uocabuli eidem rei tribuitis. ita potestis dicere eundem primum hominem, quem spiritum potentem et quem splenditenentem et quem Atlantem maximum, sed alius est ille, alius atque alius ille et ille, et neminem istorum Christum dicere soletis. aut quomodo unum numen, si diuersa opera? aut cur non totum simul unus Christus, si propter unam substantiam et in arboribus Christus et in persecutione Iudaeorum Christus et in sole ac luna Christus ? nempe uias omnes uestra phantasmata perdiderunt. nempe nihil aliud sunt quam uisa furentium.
Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem circa panem et calicem, nescio, cum Manichaeis uinum gustare non religio, sed sacrilegium sit. in uua enim agnoscunt deum suum, in cupa nolunt, quasi aliquid eos calcatus . et inclusus offenderit. noster autem panis et calix, non quilibet — quasi propter Christum in spicis et in sarmentis ligatum, sicut illi desipiunt —, sed certa consecratione mysticus fit nobis, non nascitur. proinde quod non ita fit, quamuis [*](1 quur 0 2 scribtis G falax C 3 tectnra CL 4 secludetur b 7 nomen PlLSMG quur C 8 re] ne SMGb quod LXM 10 sicut] et sicut SG 12 re SG 14 athlantem LCSG 15 ille ali*us (a er.) L 17 nomen SGMb quur C simul b: semel lib. 19 iudeorum C 20 uestras L 21 fhrentium (i 8. I.) S 22 quur C 23 manicheis LC uinum (i 8. I.) C 24 uva (v SlIp. i a m. 1) G 26 noster] nt (in ras.) L 27 sarmentis] sacradacis C )
553
sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis, nisi quod benedicimus gratiasque agimus domino in omni eius munere non solum spiritali, uerum etiam corporali. uobis autem per fabulam uestram in escis omnibus Christus ligatus adponitur adhuc ligandus uestris uisceribus soluendusque ructatibus. nam et cum manducatis, dei uestri defectione uos reficitis, et cum digeritis, illius refectione deficitis. cum enim uos plenos reddit, resumptio uestra ipsum premit. quod quidem misericordiae deputaretur. quando aliquid pro uobis patitur in uobis, nisi uos rursus inanes relinqueret, ut a uobis liberatus effugeret. quomodo ergo conparas panem et calicem nostrum et parem religionem dicis errorem longe a ueritate discretum peius desipiens quam nonnulli, qui nos propter panem et calicem Cererem ac Liberum colere existimant? quod ideo commemorandum putaui, ut aduertatis, ex qua uanitate ueniat etiam illud uestrum, quod propter sabbatum Saturno dicatos fuisse patres nostros putatis. sicut enim a Cerere et Libero paganorum diis longe absumus, quamuis panis et calicis sacramentum, quod ita laudastis, ut in eo nobis pares esse uolueritis, nostro ritu amplectamur: ita patres nostri longe fuerunt a Saturniacis catenis, quamuis pro tempore prophetiae sabbati uacationem obseruauerint.
Sed cur non etiam propter hylen, quae in nonnullis libris paganorum frequentatur, parem uos cum paganis religionem habere dixistis? quin immo propter hoc inparem longe-, que dissimilem uoluistis intellegi, quia hoc nomine mali principium ac naturam theologus uester appellat. in quo quidem inperitia uestra magna deprehenditur, quia nec quid sit hyle scitis et hoc rei uocabulo, quam penitus ignoratis, etiam [*]( 7 defectione (m er.) L reficitis (prirn. i ex e) C 9 prsemit LG 14 et liberum S existiment (is s. I.) P,L'SG 15 Cmemorandum (5 sup. exp. qd) C 17 lyrog C 18 longe (8. l.) S 23 quur C fmullis (fl 8. I. a m. 1) S 25 hoc om. C longe C 26 nomine (no s. 1. a m. 1) C 28 imperitiae M1 imperiti auestra G dephenditur C 29 hylen C pęnitus G )
554
inflari uelut docti adfectatis. hylen namque Graeci cum de natura disserunt, materiem quandam rerum definiunt nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, quae quidem in corporum mutabilitate utcumque cognoscitur; nam per se ipsam nec sentiri nec intellegi potest. uerum in hoc errant quidam gentilium, quod eam tamquam coaeternam deo coniungunt, ut haec ab illo non sit, quamuis ab illo formetur: quod alienum esse a ueritate ipsa ueritas docet. ecce tamen quibus paganis de hac ipsa hyle inuenimini esse consimiles, quod eam uos quoque suum habere principium nec ex deo esse perhibetis, et in hoc uos dispares esse dicebatis nescientes, quid dicatis. in illo uero, quod nulla est huic hyle forma propria nec nisi a deo formari potest, nostrae illi ueritati consentiunt, a uestra autem falsitate dissentiunt: qui nescientes, quid sit hyle, id est, quid sit rerum materies, gentem tenebrarum eam dicitis, ubi non solum distinctas quinque generibus innumerabiles corporum formas, uerum etiam mentem constituitis horum corporum formatricem, et — quod est inperitius uel potius dementius — ipsam magis mentem dicitis hylen,.quam non formari, sed formare perhibetis. nam si esset ibi mens quaedam formans et elementa corporea, quae formarentur, illa elementa dicenda esset hyle. id est materies, quam formaret eadem mens, quam mentem principium mali esse uultis. hoc si diceretis, non quidem multum erraretis in eo, quod est hyle, nisi quod ipsa quoque elementa quamuis in alias formas formanda, tamen quia iam elementa essent, et speciebus propriis distinguerentur, hyle non essent, quia illa est prorsus informis . uerumtamen tolerabilis esset inperitia uestra, quia eam, quae formaretur, non
[*]( 1 hilen S hylen (n s. I. a m. 1) M greci LC 2 nullo prorsusj nulltis rorsus G 3 formarum (rum in ras.) C 4 capacem (post. c sup. er. p) C utrumque 81 6 errant (pr. r 8. I.) C 13 propria (i s. I.) C 16 dicitis (ti s. I. m. 1) L dicis SM 18 mente SMG constitui*Tis (s er.) C 20 hylen (n corr. ex m) C 22 esset LlMl hylen S1 MGb 26 helementa C 27 spaiebus C hylen b 28 est illa GSMb 29 que C ) 555
eam, quae formaret, hylen diceretis; sed tamen etiam sic eo teneremini uani atque sacrilegi, quia nescientes omnem modum naturarum numerumque formarum et ordinem ponderum non esse posse nisi a patre et filio et spiritu sancto principio mali tantum bonum tribueretis. nunc uero cum et quid sit hyle et quid sit malum ignoretis, o si possem uobis persuadere, ut a seducendis inperitioribus uos conpesceretis!
Iam uero quod etiam inde uos paganis uultis esse meliores, quod illi aris, delubris. simulacris, uictimis atque incenso deum colendum putant, uos autem nihil horum facitis, quis non inrideat? quasi uero non satius sit uel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere et uictimam offerre quam id, quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare ? uerum tu, qui rationabile dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis ? placetne tibi, ut templum deus habeat, cuius aliquam partem diabolus fabricauerit ? an uos non estis, qui dicitis omnia membra uestra totumque corpus a maligna mente, quam hylen dicitis, fabricatum eiusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei uestri? quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum dei templum, an dei carcerem te dicere. debuisti? nisi forte animam tuam templum dei dicis, quam ex terra luminis habes. at illam partem dei uel membrum dei soletis dicere, non templum dei. restat ergo, ut templum dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricauit. ecce quomodo templum dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, uerum etiam machinamentum diaboli et ergastulum dei. at uero apostolus, templum enim dei sanctum est, inquit, quod estis uos; et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est, audi expressius. [*]( 28 I Cor. 3, 17; 6, 19 ) [*]( 3 namenun queformarum C 5 cum (s. I m. 1) C et quid sit (in marg. m. 2 add.) C 10 putant colendum 8 13 diliramento L1 14 rationale (le add. m. 2) Lb 19 qui L* 22 dicis dei S dici//s C 23 at] ad LSMlG 24 dei ante non (s. I. m. 1) C 26 blasphemantis SSG 27 maccinamentum L 1 29 putas S )
556
nescitis, inquit, quia corpora uestra templum est in uobis spiritus sancti, quem habetis a deo? uos autem fabricam daemonum dei templum dicitis et ibi uiuum, sicut Faustus ait. uiuae maiestatis simulacrum Christum filium dei conlocatis. plane Christus uester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae uanitatis. ille quippe non a similitudine, sed a simulatione simulacrum uocari potest.
Ita et mentem tuam aram fecisti, sed uide cuius. ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis adparet, quibus eam inbutam esse dixisti. illae artes et disciplinae uetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara uestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram domino destruente, qui ex lege commemorat, quali odore delectatur deus dicens: misericordiam uolo quam sacrificium. ubi autem hoc dominus commemorauerit, adtendite, cum scilicet transiret per segetem et esurientes discipuli eius uellerent spicas, quod homicidium esse uos dicitis ex disciplina uestra, qua inbuistis mentem uestram. aram sane non dei. sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia, homicidium appellans, quam ueritas innocentiam dicit. ita enim Iudaeis ait, ubi uos quoque futuros percussit atque destruxit: si sciretis, quid sit "misericordiam uolo quam sacrificium", numquam condemnassetis innocentes.
Quas autem habere simplices et puras orationes tamquam diuinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia diuina tanta indigna et turpia sentiatis. ut non solum uestris sacrificiis deus uerus non [*](18 Os. 6, 6 19 cf. I Tim. 4, 2 23 Matth. 12, 7 ) [*]( 5 uester xps 8 6 sacrilege L uanitatis (ni 8. l.) C 9 ipsis (pr. s s. l.) C apparet (pr. p s. l.) C 10 ille SG 11 mendicanti (post. n 8. l.) 8 12 destruente SG destruente (m er.) LM 14 uolo (t malo superscr.) M 16 segCtTem (n er.) M quo SXM*G 17 uos esse C 18 sed (B. l. m. 1) C demoniorum C mendaciloqvorum (v 8. I.) S mendaci locortt G 19 cavteriatur (v 8. I.) S 20 quam Z1 21 iude*is (t er.) C 23 sacrifitium C condasmnassetis S condempnassetis C 28 propicietur L )
557
propitietur, sed in sacrificiis paganorum deus uester immoletur? neque enim in lignis solum et in herbis aut in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus et polluentibus uinculis conligatum esse censetis. ipsa uero anima uestra cui deo laudem dicat, cuius particulam se ipsam in tenebrarum gente captam teneri conclamans quid aliud quam uituperat deum, quem sibi alio pacto aduersus hostes suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum tanta corruptione et tam turpi captiuitate ? unde uestrae etiam preces ad deum uestrum non possunt esse religiosae, sed inuidiosae. quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria uoluntate peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno eius conpararetur ? nec saltem sicut obsides dari solent cum honore custodiendi, nec sicut pastor ad capiendam bestiam tendit insidias; pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula. non membrum suum, et plerumque ita, ut ante bestia capiatur quam pecus laedatur. uos autem membra dei dati estis hostibus non ualentes eorum a deo uestro conpescere feritatem nisi eorum contaminati foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili ueneno tabefacti. unde non potestis dicere in precibus uestris: propter gloriam nominis tui, domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum, sed dicitis: libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. haec uox accusatoria est. non deprecatoria. nec illud potestis dicere, quod magister ueritatis docuit: dimitte nobis
[*](23 Ps. 127, 9 28 Matth. 6, 12 ) [*]( II 4 polluantibus SG 6 gentem L*SMGPl 7 ostes M 9 et (t s. l. a m. 2) M 10 pces S praeces LGM religiose C inuidiose C 11 apux GMl 14 saltim G2SM 18 capietur (sup. e a m. 1 a) C ledatur C 20 eorum b compescere L 21 faditate L feditate CSG 22 praecibus L jlcibus GSC 26 praemimur LG pmimur CS 27 depcatoria C 28 demitte L' debita (b corr. ex u) M . ) 558
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. qui sunt enim debitores uestri, qui in uos peccauerunt? si gens tenebrarum, numquid ei dimittis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? quae autem debita uobis potest ille dimittere, quando ille potius in uos peccauit, cum ad ista uos misit, quam uos in illum. qui mittenti obtemperastis ? aut si propterea ille non peccauit, quia hoc necessitate fecit, maior et uestra necessitas, cum iam in pugna prostrati iaceatis, quam fuit illius, antequam pugnaretis. iam enim uos patimini commixtum malum. nihil tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut uos mitteret. pateretur. itaque aut ipse potius uobis debet, quod ei dimittatis, aut si nec ipse uobis, multo magis nec uos illi. ubi sunt ergo sacrificia uestra, simplices ac purae orationes, cum sint fallaces et inpurae blasphemiae?