Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Cur ergo non sit euangelium, quod de ista generatione narratur, cum tam bona nobis adnuntietur, ut per ipsam nostra sanetur infirmitas? an quia Matthaeus non est ita exorsus, ut diceret initium euangelii Iesu Christi', sicut ait Marcus, sed liber generationis Iesu Christi'? hoc modo nec Iohannes euangelium scripsisse dicatur, quia nec ipse ait initium euangelii' aut liber euangelii' sed in principio erat uerbum'. nisi forte tam elegans uocabulorum fabricator Faustus fuit, ut et hoc Iohannis exordium uerbidium' nominauerit propter uerbum sicut illud propter genesim genesidium' ausus est appellare. sed cur non potius cogitatis, [*](20 Mar. 1, 1 21 Matth. 1, 1 28 Ioh. 1. 1 ) [*](1 ad] ob Mb 6 qae C 7 exstituis L ideo om. b extitui L nona exorta est b 8 pprppter (et in marg. oporteref) M oporteret,'/ (& er.) L xpi SG 9 ipsi SG ille SMlG 10 adtulit (lit in n ras.) L 16 aetiam C 17 qunr CL 18 annuntientur S annuntietur G 19 matheus LC ita om. b 21 generationis <is in ras.) L 24 eligans LCSGM1 25 uerbidium (i ante u s. I.) L 27 appellare] nominare S cur (s. l.) G quur CL )

261
quanta inpudentia prolixas illas et inpias fabulas uestras euangelium nominetis ? quid enim illic boni adnuntiatur, ubi dicitur deus aduersus rebellem nescio quam contrariam alienamque naturam non aliter regno suo potuisse prospicere atque consulere, nisi partem suae naturae in illius auidas fauces deuorandam mitteret atque ita polluendam, ut post tantos labores atque cruciatus non posset saltem tota purgari? itane tam malus nuntius euangelium est? certe omnes, qui graece uel tenuiter nouerunt, euangelium bonum nuntium aut bonam adnuntiationem interpretantur. quomodo est autem iste bonus nuntius, quandoquidem ipse deus uobis uelo sibi obposito lugere nuntiatus est, donec sua membra ab illa uastatione et contaminatione reparentur atque purgentur ? qui si aliquando luctum finierit, crudelis erit. quid enim de illo male meruit pars illa eius, quae in globo ligabitur? quae utique in aeternum lugenda est, quia in aeternum damnabitur. sed euasimus, quod istum nuntium quisquis diligenter aduerterit, non cogitur lugere. quia malus est, sed ridere, quia falsus est.

LIBER TERTIUS.

FAUSTUS dixit: Accipis ergo generationem ? equidem conatus diu sum hoc ipsum, qualecumque est;, persuadere mihi, quia sit natus deus, sed offensus duorum maxime euangelistarum dissensione, qui genealogian eius scribunt, Lucae et Matthaei, haesi incertus, quemnam potissimum sequerer. fieri enim posse putabam, ut, quia praescius non sum, quem mentiri existimarem, ipse diceret uerum, et quem uera loqui, ipse forsitan mentiretur. infinita ergo eorum praetermissa lite et interminabili mihi ad Iohannem Marcumque me contuli nec inpariter a duobus ad duos, et ab euangelistis ad eiusdem nominis professores. quorum mihi principia interim non [*]( 23 cf. Matth. 1, 1 sqq. Luc. 3, 23 sqq. ) [*]( onatureiC 7saltimLSG tota(inmarg.add.)8 stam]ia& 9 grece LC 20 cap. VI LSPMG 23 genealogiam SMCG 24 matthei L mathęi C htCsi (a er.) M 25 presciusL 29 ad (ante eiusdem)] et b 80 interim om. C )

262
inmerito placuerunt, quia nec Dauid nec Mariam inducunt nec Iosephum, sed Iohannes quidem in principio fuisse uerbum dicit et uerbum fuisse apud deum et deum fuisse uerbum. Christum significans; Marcus uero, euangelium, inquit, Iesu Christi filii dei, tamquam Matthaeum exprobans, qui posuerit filium Dauid. nisi forte alterum hic et alterum ille adnuntiat Iesum. haec ergo ratio est, qua ego non accipio Christum natum. tu uero, si tantus es, ut hanc mihi adimas offensionem, effice, ut inter se ipsi conueniant, et utcumque succumbam, quamuis ne sic quidem dignum erit ex utero natum credere deum et deum christianorum.