Prophetias autem sic adinpleuit, cum in eo ueritas facta est promissio dei. hoc paulo ante ex apostolo conmemoraui dicente: quotquot enim promissiones dei, in illo etiam. idem rursus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. quod ergo in prophetis siue aperte siue per figuras uel locutionum uel actionum promittebatur. in illo adinpletum est, qui non uenit soluere legem et prophetas. sed adinplere. hoc autem uos non intellegitis. quia, [*]( 1 Rom 8, 3 sq. 14 Ex. 20, 17 .18 1 Ioh. 2, 1 sq. 24 Rom. 15, 8 ) [*]( 2 legi (s er.) SM 6 ambulemus Lx sedcj C • êst (st s. 1. a m. 2) L 7 adimplere fr sup. u) C 8 preuaricationis C 10 discunt (s 8. I.) C 17 recuperetur (pe s. I. a m. 2) Llnb 20 xpm om. C 21 exor*atio (r er.) C k24 etiam] est 6 29 uenit (t s. I.) C )
506
si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant uentura praenuntiantes, adhuc a christianis fierent, nihil significaretur nisi nondum uenisse. quae tum illis figuris praenuntiabantur. quod enim adhuc uenturum praenuntiatur. aut nondum uenit. aut si iam uenit. superfluo uel fallaciter praenuntiatur. quapropter unde uobis uidetur Christus non inplesse prophetas. quia non fiunt a christianis quaedam, quae per prophetas, ab Hebraeis ut fierent. instituta sunt. inde potius probatur inplesse. usque adeo enim quicquid per eiusmodi figuras prophetabatur, inpletum est. ut iam per illas non prophetetur. ad hoc pertinet etiam. quod ipse dominus ait: lex et prophetae usque ad Iohannem. lex enim. quae praeuaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem. quae postea reuelata est. gratia facta est per Iesum Christum. per quem superabundauit gratia; ac per hoc inpleta est per gratiam liberantem, quae non inplebatur per litteram iubentem. item in ipsa lege uniuersa prophetia. quae non tantum uerbis, sed etiam quarundam actionum figuris saluatoris promittebat aduentum. ueritas facta est per legum Christum. lex enim per Moysen data est; gratia autem et ueritas per legum Christum facta est. ex cuius aduentu iam regnum dei coepit adnuntiari, quia et lex et prophetae usque ad Iohannem: lex, ut reos faceret, qui desiderarent salutem, prophetae, ut promitterent saluatorem. ceterum prophetas alios extitisse iam in ecclesia post ascensionem Christi quis nesciat ? de quibus Paulus dicit: et quosdam constituit in ecclesia, primum apostolos. deinde prophetas. tertio doctores et cetera.
[*]( 11 Luc. 16, 10 19 Ioh. 1, 17 26 I. Cor. 12. 28 ) [*]( 1 quadam Lx caelebrationem L1 uentura (e mut. in a) C 2 a add. m. 2 L, om. b 3 tum] nondum (m. 2 erp. et illis superscr.) L -om. C 4 prenuntiatur C 7 quędam (dam s. 1. a m. 1) S 9 huiusmodi Mb 12 enim] autem b puaricationes C' 14 gracia C 16 ipsa (m er.) L 17 lege (m er.) CL tantum om. LC 22 et unte lex om. SGMb 23 ut] ut (t s. 1. m. 1) L 24 ceterum L ian C 26 ęcdesia C 27 cetera L ) 507
non itaque de illis dictum est: lex et prophetae usque ad Iohannem. sed de iis. qui primum Christi aduentum prophetauerunt; qui aduentus inpletus non utique adhuc posset prophetari.
Proinde cum quaeris, cur iam non circumcidatur carne christianus, si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo ideo iam non circumciditur christianus. quia id. quod eadem circumcisione prophetabatur. iam Christus inpleuit. expoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur. iam Christi resurrectione adinpleta est. et quod in nostra resurrectione futurum est. sacramento baptismi commendatur. nam neque penitus auferri debuit nouae uitae sacramentum. quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum. et in melius tamen idem succedente baptismo debuit conmutari, quia iam factum est, quod numquam factum erat, ut futurae uitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. cum quaeris, sabbati otium cur non obseruat christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere. respondeo: immo id propterea non obseruat christianus. quia quod ea figura prophetabatur, iam Christus inpleuit. in illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: uenite ad me omnes. qui laboratis et onerati estis. et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris.
Cum quaeris. quare christianus non obseruet differentiam ciborum, quae in lege praecipitur, si Christus non uenit legem [*]( 21 Matth. 11, 28 sq. ) [*]( 2 his LCb 3 adhoc LIMI 6 christianusj xps G 7 non ideo iam C 8 circumcisionem L2 10 resurrectionem i1 et quodj & quod k (pr. & m. 2 erp. et alt. supwscr.) L 11 est om. LSMG sacramentum Z1 13 adhuc s. l. C' 14 idem] id est PMb id#S*st (st s. I. a m. 2) L 15 computari S, (tn. 1 p exp. et m superscr.y G 16 praeberetur (b corr. ex u) M 17 quur L 18 christianusl xps M 20 profitebatur b 22 onerati (o s. l.) C 24 quia S 26 obseruat b )
508
soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea id non obseruat christianus. quia quod illis figuris prophetabatur. iam Christus inpleuit non admittens ad corpus suum, quod corpus in sanctis suis ad uitam aeternam praedestinauit. quicquid per illa animalia in moribus hominum significatum est. cum quaeris. quare christianus non animalibus immolatis carnis et sanguinis sacrificia ofl'erat deo. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea magis haec christianus iam offerre non debet, quia ea. quae talibus rerum figuris illi prophetabant, immolatione carnis et sanguinis sui Christus inpleuit. cum quaeris. cur azyma sicut Iudaei non obseruet. christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo: immo propterea magis hoc non obseruat christianus, quia. quod illa figura prophetabatur. expurgato ueteris uitae fermento nouam uitam demonstrans Christus inpleuit. cum quaeris, cur de carne agni christianus pascha non celebret. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo propterea christianus iam sic pascha non celebrat. quia id. quod illa figura praenuntiabatur. agnus inmaculatus sua passione Christus inpleuit. cum quaeris. quam ob causam neomenias in lege mandatas non celebret christianus. si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere.. respondeo: immo propterea iam christianus ista non celebrat, quia propter quod praenuntiandum celebrabantur, iam Christus inpleuit. celebratio enim nouae lunae praenuntiabat nouam creaturam. de qua dicit apostolus: si qua igitur in Christo noua creatura. uetera transierunt; ecce facta sunt noua. cum quaeris, cur illa singularum . quarumque
[*]( 15 I Cor. 5, 7 26 II Cor. 5, 17 ) [*]( 1 id om 8 4 pracdistinauit SG 7 sacrifitia C 8 soluere (re s. l.,1 S ft 9 christianis C' iam om. C qui SM qui G 11 quur ML cur non in azimis pascha celebret christianus S azima LC 12 iudei CM 14 obseruet S 15 ex purgato S 18 implere S 19 celebra Sl 24 cęlebrat C celebra 81 celebrabantur (ba s. I.) C 25 cglebratio C . 28 quur L immunditiarum (tta. 2 n rIIut, in m et i antep.) L7 ) 509
inmunditiarum baptismata. quae in lege praecipiuntur, non obseruet christianus, si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere, respondeo inde potius haec non obseruare christianum, quia figurae futurorum erant, quas Christus inpleuit. uenit enim consepelire nos sibi per baptismum in mortem, ut, quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. cum quaeris, quid causae est, ut scenopegia non sit sollemnitas christianorum, si lex a Christo adinpleta est, non soluta, respondeo tabernaculum dei fideles eius esse, in quibus caritate socialis et quodam modo conpactis habitare dignatur, et ideo magis illud non obseruari a christianis, quia iam Christus in ecclesia sua, quod illa figura prophetice promittebat, inpleuit.
Et nunc quidem ista pro suscepto negotio ne silentio praeterirentur, quanta potuimus breuitate perstrinximus. ceterum membratim articulatimque discussa libros magnos multosque fecerunt nihil aliud in eis quam Christum prophetatum . ostendentes. ita fit, ut omnia, quae ex illa scriptura propterea putatis non obseruari a christianis, quod ea Christus soluerit, propterea potius reperiantur non obseruari a christianis, quod ea Christus inpleuerit. ipsa quippe talium figurarum obseruatio praenuntiatio Christi fuit. unde quid mirum est, quid absurdum, immo quid non congruum et consentaneum, si post eius cessauit aduentum, quicquid ideo fiebat, ut eius praenuntiaret aduentum ? figurae igitur rerum, quae ad hoc obseruabantur, ut ipsa earum obseruatione uenturus Christus prophetaretur, usque adeo non debent propterea putari per Christi aduentum non inpletae, quia illo ueniente non obseruabantur. ut nisi iam [*](7 cf. Eom. 6, 4 ) [*]( 5 immortdm 5 6 quemammodum LG 7 uitę (s. I.) M 8 scenophagię S schenophegia Llt1 scenopegia P scenophegia Cb 10 eius om. b compactis J,2 11 obsernar. S obseruare LJ Gl..Įł[1 a om. b 13 ppheticae LKG pphetic.e (a er.) M 20 repperiantur MVG' 21 quippe (corr. e.z quoq;) C 23 non (s. I.) S 24 quicquid (c ex d) C 25 q: L' 26 xps uenturus S 28 obseruaiituv CSGML2 )
510
per aduentum Christi inplerentur. adhuc obseruarentur. in nullum autem nomen religionis. seu uerum. seu falsum. coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum uel sacramentorum uisibilium consortio conligentur: quorum sacramentorum uis inenarrabiliter ualet plurimum et ideo contempta sacrilegos facit. inpie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.
Uerumtamen quia uisibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam inpiis, sicut habuisse sanctum baptismum etiam magum Simoneum legimus. fiunt tales. quales apostolus ait: habentes formam pietatis. uirtutem autem eius abnegantes. uirtus autem pietatis est finis praecepti, id est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. unde apostolus Petrus. cum de sacramento arcae. in qua Noe domus a diluuio liberata est, loqueretur, sic et uos, inquit. simili forma baptisma saluos facit. et ne sibi sufficere putarent uisibile sacramentum. per quod habebant formam pietatis. et per malos mores perdite uiuendo uirtutem eius abnegarent, continuo subiecit: non carnis depositio sord ium. sed conscientiae bonae interrogatio.
Proinde prima sacramenta. quae obseruabantur et celebrabantur ex lege, praenuntiatiua erant Christi uenturi: quae cum suo aduentu Christus inpleuisset. ablata sunt. et ideo ablata, quia inpleta; non enim uenit legem soluere. sed adinplere. et alia sunt instituta uirtute maiora, utilitate meliora. actu faciliora. numero pauciora, tamquam iustitia fidei reuelata [*](10 Act. 8, 13 11 II Tim. 3, 5 13 cf. 1 Tira. 1. 5 19 I Petr. 3. 21 ) [*]( 2 illum (corr. m. 1 in uullum) LG, (m. 2 illud) M religionis (gi, s. I.) S 4 conligentur C1 5 ualet (#. I. m. 2) C contempta (p s. I. m. 1) L 6 contempnitur G contempnitur (p s. I.) C quia S 10 symoneum C simone b 12 id 6st (st s. I. add. m. 2) L id C 14 archae (h erp. m. 2) L archg S 15 simili inquit 8 16 facit (a M ras. m. 2) L 18 perditae L2 perdite S 21 inter obseruabantur et ex spat. uac. 4 litter. in SG 22 ..lege (le uid. er.) P pronuntiatiua SG 23 ablata (la ex lul C 24 soluere legem SGM )
511
et in libertatem uocatis filiis dei iugo seruitutis ablato. quod duro et carni dedito populo congruebat.
Uerumtamen si antiqui iusti, qui sacramentis illis intellegebant uenturam praenuntiari reuelationem fidei, ex qua licet adhuc operta et abscondita.' munere tamen pietatis intellecta etiam tunc ipsi uiuebant, quia in hac uita nemo esse potest iustus, nisi qui ex fide uiuit: si ergo antiqui iusti pro illis praenuntiatiuis sacramentis et rerum nondum inpletarum figuris omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danihelemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt, quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus. quia escas, quibus nunc christiani licite utuntur. adtingere noluerunt, quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro baptismo Christi. pro eucharistia Christi. pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse christianus, cum illae fuerint promissiones rerum conplendarum, haec sint indicia conpletarum ? quod enim adhuc promittitur ecclesiae, id est corpori Christi, et in manifestatione praedicatur et in ipso capite corporis saluatore. id est in ipso mediatore dei et hominum homine Christo Iesu, iam utique conpletum est. quid enim promittitur nisi uita aeterna ex resurrectione a mortuis? hoc iam conpletum est in illa carne, quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis. tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant eademque sperabant omnes iusti et sancti etiam temporum illorum; et promissiua erant illa omnia sacramenta [*]( 1 cf. Gal. 5, 1 . 13 7 cf. Rom. 1, 17 11 cf. Dan. 1, 8 14 cf. n Mach. 7 21 cf. I Tim. 2, 5 25 cf. Ioh. 1, 14 ) [*]( 4 uenturum C reuelatione C 5 operata Ll munera. Ll h 6 tunc om. b 10 danielemq' S 12 illius (u s. l. a m. 1) LS illis ilf1 macchabaeos CG 17 ille S 18 sunt 8 sint (i ex u) M 19 ęcclesiae C èst (st s. I.) L2 20 predicatur C saltore 8 saluato C 21 èst (st s. I. add. m. 2) L xpo (0 add. m. 2) L 24 caro om. LCb 26 eadem SMG )
512
omnisque ritus ille sacrorum. nunc autem reuelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub lege custodiebatur, et quod fidelibus promittitur in iudicio, iam conpletum est in exemplo per eum, qui legem et prophetas non uenit soluere, sed adinplere.
Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi quam uel reuelationibus discebant uel in prophetis intellegebant, quantum nunc prodest fides passi et resuscitati, an ipsa effusio sanguinis agni dei. quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum. aliquid utilitatis et purgationis uel dederit uel addiderit etiam his, qui hoc futurum credentes, antequam fieret, ex hac uita emigrauerant. et utrum mors eius ad liberationem etiam mortuos uisitauerit. sed nunc istam quaestionem uel pertractando discutere uel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire et longum est et huic operi non necessarium.
Interim aduersus calumniosam inperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent, qui putant signis sacramentisque mutatis etiam res ipsas esse diuersas, quas ritus propheticus praenuntiauit promissas, et quas ritus euangelicus adnuntiauit inpletas, aut qui censent, cum res eaedem sint. non eas aliis sacramentis adnuntiari debuisse conpletas quam iis, quibus adhuc conplendae praenuntiabantur. si enim soni uerborum, quibus loquimur, pro tempore conmutantur. eademque res aliter adnuntiatur facienda, aliter facta. sicut [*](2 cf. Gal. 3, 23 11 Matth. 26, 28 ) [*](4 qui (s. I.) S 6 queritur C scrutatores (ex scriptores) C 8 discebant (d in b corr.) C 9 prophais L1 quantum (nc corr. in m) C 11 remissione SMG 14 fierent LsltfGSl emigrauerant Lt migrauerant b liberatione G deliberatione (—• add. m. 2) M 16 reppertum L 19 aduersa G aduersi S 20 sufficerit MLaSaG1 22 praenunciauit C euuangelicus C 23 censent (cen in ras.) S, (n sup. er. si C eaedem 1ae m. 2 ex a) L 24 annunciari C 25 his LSGMb 27 eandemque G )
513
ista ipsa duo uerba, quae dixi, facienda et facta, nec paribus morarum interuallis nec isdem uel totidem litteris syllabisue sonuerunt: quid mirum, si aliis mysteriorum signaculis passio et resurrectio Christi futura promissa est, aliis iam facta adnuntiatur, quandoquidem ipsa uerba "futurum et factum" "passurus et passus, " "resurrecturus et resurrexit," nec tendi aequaliter nec similiter sonare potuerunt? quid enim sunt aliud quaeque corporalia sacramenta nisi quaedam quasi uerba uisibilia, sacrosancta quidem uerum tamen mutabilia et temporalia? deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus et fit et transit, aeterna est: ubi rursus etiam illae syllabae celeriter sonantes et transeuntes, cum dicitur deus, nisi dicantur, non consecratur. haec. omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt; uirtus tamen, quae per ista operatur, iugiter manet et donum spiritale. quod per ista insinuatur, aeternum est. qui ergo dicit: si Christus legem et prophetas non soluisset, illa sacramenta legis et prophetarum in christianorum congregationibus et celebrationibus pennanerent, potest dicere: si Christus legem et prophetas non soluisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus et resurrecturus, cum ideo magis haec non soluerit, sed adinpleuerit, quia iam non promittitur nasciturus. passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quondam personabant, sed adnuntiatur, quod natus sit, passus sit, resurrexerit. quod haec sacramenta, quae a christianis aguntur, iam personant. qui ergo uenit legem et prophetas non soluere sed adinplere, ipsa adinpletione abstulit ea, per quae adhuc promittebatur inplendum, quod iam constat inpletum. tamquam si uerba ista tolleret "nasciturus, passurus, resurrecturus,"
[*](2 isdem LIMI sillabisue C syllabisq' 8 syllauisue Ml 3 mysterium LISIMG 5 annuntiantur S factQrfl C 6 tendi (in ras.) S tandi G 8 quedam S 12 celeriter C 14 consecraptur S 19 cęlebrationibus C potes Ll 20 soluisset (ol s. l.) C 23 quondaml qdammodo LC 24 adnuntiaptur S 25 quae] qua M a] ex M, om. LaSaG 27 adimpletio SlG promittebatur adhuc SGM ) [*]( XXV. AUIt sect. 6. ) [*]( 33 ) 514
quae cum haec futura essent, recte dicebantur, et institueret dici "natus est, passus est, resurrexit," quae illis conpletis et ob hoc ablatis recte dicuntur.
Sicut ergo ista uerba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum, qui non uenit legem et prophetas soluere sed adinplere, iam inpleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt, quod primis christianis, qui ex Iudaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siuerunt eos apostoli patrium ritum traditionemque seruare et eos, quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque. monuerunt. inde est quod Timotheum iudaea matre et graeco patre natum propter illos, ad quos tales cum eo uenerat, etiam circumcidit apostolus atque ipse inter eos morem huiusmodi custodiuit non simulatione fallaci, sed consilio prudenti; neque enim ita natis et ita institutis noxia erant ista, quamuis iam non essent significandis futuris necessaria. magis quippe noxium erat ea tamquam noxia prohibere in his hominibus, usque ad quos durare debuerunt, quoniam Christus, qui omnes illas prophetias inplere uenerat. sic eos initiatos inuenerat, ut iam de cetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diuerso ueluti pariete, id est ex praeputio, ad illum angularem lapidem, qui Christus est, conuenirent, ad nulla talia cogerentur. si autem his, qui ex circumcisione uenerant talibusque sacramentis adhuc dediti erant. ultro uellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur, uerum si in [*](15 cf. Act. 16, 1 sq. 24 cf. Ephes. 2, 14 et 20 ) [*]( 1 haec] adhuc b 7 post christianis s. I. add. impositum non est in S 8 diurnam SyGl paulatimque SG 9 perduceretur (ur in ras.) M perducerentur S'lb 10 siuerunt] iusserunt C 12 tarditioni (in marg. tarditati) S traditati G 13 iudea C gręco (add. m. 2) L 18 ea (m er.) L 19 in (paene er.) L 20 prophecias C 22 cętero (add. m. 2) L daero G tale SlG 23 id est (st s. I. add. tn. 2) L praepudio LlSaMaG ppvtio (ex ppositio) C 25 siJ si qui (qui add. tn. 2) L his Sl circumciflionem IJ 27 in (in ras.) S )
515
huiusmodi legis operibus putarent suam spem salutemque contineri, tamquam a certa pernicie uetarentur. unde est illud apostoli: ecce ego Paulus dico uobis, quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit, circumcidamini scilicet, sicut ipsi uolebant, sicut eis a quibusdam deprauatis persuasum erat, quod sine his legis operibus salui esse non possent. nam cum gentes ad Christi fidem ita uenirent, maxime per Pauli apostoli praedicationem, sicut uenire debuerunt, ut nullis eiusmodi obseruationibus onerarentur — quia et insolita ista, maxime circumcisionem, grandes aetate reformidantes deterrerentur a fide, et non ita nati, ut talibus sacramentis inbuerentur, si more pristino proselyti fierent, tamquam Christus per illa mysteria uenturus adhuc promitteretur — cum ergo sic uenirent ad fidem, ut iam ex gentibus uenire oportebat, non intellegentes qui ex circumcisione uenerant, cur sibi illa permissa essent. et cur gentibus inponenda non essent, quibusdam carnalibus seditionibus coeperant ecclesiam perturbare, quod gentiles ad dei populum accedentes non sollemniter proselyti fierent in carnis circumcisione et ceteris huiuscemodi obseruationibus legis. atque in his erant, qui hoc ideo fieri magnopere insistebant, quia timebant Iudaeos, inter quos uersabantur. contra hos apostolus Paulus multa scripsit; nam in horum simulationem etiam Petrum adductum fraterna obiurgatione correxit. sed posteaquam in unum apostoli congregati etiam concilio suo censuerunt gentes ad huiusmodi opera legis non esse cogendas, displicuit quibusdam ex circumcisione christianis non ualentibus mente discernere illos solos ab
[*](3 Gal. 5, 2 6 Act. 15, 1 24 Gal. 2. 14 26 Act. 15, 6 et 11 ) [*]( 1 j/teneri (c uid. er.) S 2 certe Ll pemicię S pernitiae G 5 ipse (8.$a m. 1 i) C 10 circumcisione Lb 12 sige C proseliti seLs proselliti G 15 quur M lfi promissa S imponenda L1 17 sedicionibus C 18 proseliti Ll CSG proseliti (li carr. ex lli) M 19 circumcisione fm uid. er.) L cęteris LC huiuscemodi (ce 8. I.) C 24 in unum om. S 25 consilio C censuerint C opera (a sup. e m. 1) L opere SMG1 ) [*](sa. ) 516
huiusmodi obseruationibus non fuisse prohibendos, quos fides, quae reuelata est, his iam inbutos inuenerat, ut in eis iam consummaretur ipsa actio prophetica, quos ante adinpletionem prophetiae iam tenuerat, ne si et ab ipsis remoueretur, inprobata potius quam terminata uideretur, si autem et gentibus inponeretur, aut non Christi promittendi causa instituta esse, aut adhuc Christum promittere putaretur. primus itaque populus dei, antequam Christus ueniret legem prophetasque adinplere, illa omnia, quae hunc promittebant, obseruare iubebatur: liber in eis, qui haec quo pertinerent intellegebant. seruus autem in eis, qui hoc non intellegebant. posterior ergo populus accedens ad fidem, qua iam Christus uenisse, passus esse ac resurrexisse praedicabatur, in his quidem hominibus, quos iam talibus sacramentis institutos eadem fides inuenerat, nec co ebatur ista obseruare nec prohibebatur; in his autem, qui tal bus uacui nulla generis, nulla consuetudinis uel congruentiae necessitudine retenti crediderant, etiam prohibebatur, ut per eos iam inciperet adparere illa omnia propter promittendum Christum fuisse instituta, quo ueniente atque haec promissa adinplente iam oportere cessare. hoc igitur temperamentum moderamentumque spiritus sancti per apostolos operantis cum displicuisset quibusdam ex circumcisione credentibus, qui haec non intellegebant, in ea peruersitate manserunt, ut et gentes cogerent iudaizare. hi sunt, quos Faustus Symmachianorum uel Nazaraeorum nomine commemorauit, qui usque ad nostra tempora iam quidem in exigua, sed adhuc tamen uel in ipsa paucitate perdurant.