AUGUSTINUS respondit: Quia iam consentis dixisse Christum: non ueni legem soluere uel prophetas, sed adinplere — durum enim tibi uidetur aduersus euangelicam auctoritatem uenire — durum etiam tibi uideatur uenire aduersus apostolum dicentem: omnia haec figurae nostrae fuerunt. item dicentem de Christo: quia non fuit etiam et non, sed etiam in illo erat: quotquot enim promissiones dei. in illo etiam, id est in illo exhibitae, in illo adinpletae sunt et sine caligine uidebis, et quam legem adinplere uenerit et eam quo pacto adinpleuerit. nec perges extendi per tria genera legis et tria genera prophetarum quaerens, qua exeas, et non inueniens. manifestum eat enim, et luce clarius hoc etiam noui testamenti scriptura saepe testatur, quam legem et quos prophetas Christus non uenerit soluere, sed adinplere. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, ipsa est, inquam, [*]( 11 Matth. 5, 17 14 I Cor. 10, 6 15 n Cor. 1, 10 et 20 25 Ioh. 1, 17 ) [*]( 5 aut (t 8. Z. m. 2 add.) L 6 ut aut] ..aut (ut uidetur er.) L 7 fatemini SG 8 longe (n 8. I.) L alius SIGI 10 Cap. XXXVmi MLPSG Agustinus L 11 legem (s. I. m. 1) P soluere legem SMG uel] aut SG 12 aduersum SG 15 fuit] fuit in illo (in illo add. m. 2) L fuit in illo est (in illo in ras; est s. l. a m. 2) M fuit est h 16 quotquot (utrumque t ex d a m. 1) LM* quodquod G 17 dei sunt in illo est, id est in illo b exhibite S 18 uidebunt SG 19 adinpleuerit] adimplere uenit PSG MLtb pergis LISGMb 22 clarius// (S er.) L hoc] et hoc S aepae 8 23 aenit b 24 ipsa] ipsa est CGb; est er. LS est om. b )
504
lex per Moysen data, de quo Christus ait: de me enim ille scripsit. certe enim ipsa est lex, quae subintrauit, ut abundaret delictum: quod ad eius reprehensionem nihil intellegentes in ore habere consuestis. ibi ergo lege et uide, quia ipsa est, de qua dicitur: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. quod ergo bonum est. mihi factum est mors? absit. sed peccatum ut adpareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. neque enim lex iubebat delictum. ut illa subintrante abundaret delictum, sed superbos multum sibi tribuentes mandati sancti o et iusti et boni adiectio reos etiam praeuaricationis effecerat, ut eo modo humiliati discerent ad gratiam pertinere per fidem, ut iam non essent legi subditi per reatum. sed legi sociati per iustitiam. idem quippe apostolus dicit. quia priusquam ueniret fides. sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae postea reuelata est. itaque lex. inquit. paedagogus noster erat in Christo Iesu; sed posteaquam uenit fides, iam non sumus sub paedagogo. quia nos reatus legis non obligat, iam per gratiam liberatos. namque antequam spiritalem gratiam humiliati reciperemus. nihil nisi mortificabat nos littera iubens, quod non possemus inplere. unde idem dicit: littera occidit. spiritus autem uiuificat. rursus eiusdem apostoli uerba sunt: si enim data esset lex. quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia; sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur
[*]( 1 Ioh. 5, 46 2 Kom. 5, 20 5 Ioli. 7, 12 sq. 14 Gal. 3. 23 sqq. 22 H Cor. 3, 6 23 Gal. 3. 21 sq. ) [*]( 2 habundaret C 3 reprehensione G reprehensiong S intellegentes IA 4 consuistis L!PSGMI consuevistis (ev s. I• a m. 2) M 11 alt. et 8. l. m. 1 C adiectiores LlSllMPGxb adiectione reos L1 efticerat Ll 18 legi (s er.) M sotiati SG 15 conclusit G conclusi (T er.) ML 17 pedagagus LCSG 18 pedagogo LCSG 21 nihil nisi er. 8 nihil ejp. G possumus C possumus b 22 littera. enim SG 24 possit S posse G omino C 25 iusticia C ) 505
credentibus. item ipsius uerba sunt: quod enim inpo-ssibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. ut iustitia legis inpleretur in nobis. qui non secundum carnem ambulamus. sed secundum spiritum. ecce quod est: non ueni legem soluere. sed adinplere. quae lex enim superbos etiam praeuaricationis reatu deuinxit augendo peccatum, cum iubet, quod inplere non possunt, ipsius legis inpletur iustitia per gratiam spiritus in eis, qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde, qui uenit non legem soluere. sed adinplere. deinde. quia etiam sub gratia positis in hac mortali uita difficile est omni modo inplere. quod in lege scriptum est: non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus inpetrat nobis indulgentiam etiam hinc adinplens legem, ut. quod per nostram infirmitatem minus . possumus, per illius perfectionem recuretur. cuius capitis membra effecti sumus. unde Iohannes dicit: filioli. haec scribo nobis. ut non peccetis; et si quis peccauerit. aduocatum habemus apud patrem legum Christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris.
Prophetias autem sic adinpleuit, cum in eo ueritas facta est promissio dei. hoc paulo ante ex apostolo conmemoraui dicente: quotquot enim promissiones dei, in illo etiam. idem rursus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. quod ergo in prophetis siue aperte siue per figuras uel locutionum uel actionum promittebatur. in illo adinpletum est, qui non uenit soluere legem et prophetas. sed adinplere. hoc autem uos non intellegitis. quia, [*]( 1 Rom 8, 3 sq. 14 Ex. 20, 17 .18 1 Ioh. 2, 1 sq. 24 Rom. 15, 8 ) [*]( 2 legi (s er.) SM 6 ambulemus Lx sedcj C • êst (st s. 1. a m. 2) L 7 adimplere fr sup. u) C 8 preuaricationis C 10 discunt (s 8. I.) C 17 recuperetur (pe s. I. a m. 2) Llnb 20 xpm om. C 21 exor*atio (r er.) C k24 etiam] est 6 29 uenit (t s. I.) C )
506
si quaedam facta et celebrationes, quae figurae erant uentura praenuntiantes, adhuc a christianis fierent, nihil significaretur nisi nondum uenisse. quae tum illis figuris praenuntiabantur. quod enim adhuc uenturum praenuntiatur. aut nondum uenit. aut si iam uenit. superfluo uel fallaciter praenuntiatur. quapropter unde uobis uidetur Christus non inplesse prophetas. quia non fiunt a christianis quaedam, quae per prophetas, ab Hebraeis ut fierent. instituta sunt. inde potius probatur inplesse. usque adeo enim quicquid per eiusmodi figuras prophetabatur, inpletum est. ut iam per illas non prophetetur. ad hoc pertinet etiam. quod ipse dominus ait: lex et prophetae usque ad Iohannem. lex enim. quae praeuaricatores abundanti reatu concludebat in eam fidem. quae postea reuelata est. gratia facta est per Iesum Christum. per quem superabundauit gratia; ac per hoc inpleta est per gratiam liberantem, quae non inplebatur per litteram iubentem. item in ipsa lege uniuersa prophetia. quae non tantum uerbis, sed etiam quarundam actionum figuris saluatoris promittebat aduentum. ueritas facta est per legum Christum. lex enim per Moysen data est; gratia autem et ueritas per legum Christum facta est. ex cuius aduentu iam regnum dei coepit adnuntiari, quia et lex et prophetae usque ad Iohannem: lex, ut reos faceret, qui desiderarent salutem, prophetae, ut promitterent saluatorem. ceterum prophetas alios extitisse iam in ecclesia post ascensionem Christi quis nesciat ? de quibus Paulus dicit: et quosdam constituit in ecclesia, primum apostolos. deinde prophetas. tertio doctores et cetera.
[*]( 11 Luc. 16, 10 19 Ioh. 1, 17 26 I. Cor. 12. 28 ) [*]( 1 quadam Lx caelebrationem L1 uentura (e mut. in a) C 2 a add. m. 2 L, om. b 3 tum] nondum (m. 2 erp. et illis superscr.) L -om. C 4 prenuntiatur C 7 quędam (dam s. 1. a m. 1) S 9 huiusmodi Mb 12 enim] autem b puaricationes C' 14 gracia C 16 ipsa (m er.) L 17 lege (m er.) CL tantum om. LC 22 et unte lex om. SGMb 23 ut] ut (t s. 1. m. 1) L 24 ceterum L ian C 26 ęcdesia C 27 cetera L ) 507
non itaque de illis dictum est: lex et prophetae usque ad Iohannem. sed de iis. qui primum Christi aduentum prophetauerunt; qui aduentus inpletus non utique adhuc posset prophetari.
Proinde cum quaeris, cur iam non circumcidatur carne christianus, si Christus non uenit legem soluere. sed adinplere. respondeo: immo ideo iam non circumciditur christianus. quia id. quod eadem circumcisione prophetabatur. iam Christus inpleuit. expoliatio enim carnalis generationis, quae in illo facto figurabatur. iam Christi resurrectione adinpleta est. et quod in nostra resurrectione futurum est. sacramento baptismi commendatur. nam neque penitus auferri debuit nouae uitae sacramentum. quia restat adhuc in nobis futura resurrectio mortuorum. et in melius tamen idem succedente baptismo debuit conmutari, quia iam factum est, quod numquam factum erat, ut futurae uitae aeternae in resurrectione Christi nobis praeberetur exemplum. cum quaeris, sabbati otium cur non obseruat christianus. si Christus non uenit legem soluere, sed adinplere. respondeo: immo id propterea non obseruat christianus. quia quod ea figura prophetabatur, iam Christus inpleuit. in illo quippe habemus sabbatum, qui dixit: uenite ad me omnes. qui laboratis et onerati estis. et ego uos reficiam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris.