Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labantem retinuit, ut essem hodie -christianus. nam ego quoque, cum capitulum hoc inprudens legerem, quemadmodum tu paene ieram in consilium Iudaeus fieri. nec inmerito; etenim si Christus legem non uenit soluere, sed adinplere, adinpletio autem numquam in uase inani dicitur, sed in semo, solus mihi uidebatur Israhelita posse christianus fieri. qui refertus maxima ex parte lege ac prophetis ad Christum ueniret replendus eo. cuius adhuc uideretur esse capacior, si tamen et ipse priora non solueret; alioquin nec circa eum adinpletio haec esset, sed exhaustio. at ego ex gentibus ueniens incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale adferrem, quod in me de suis posset adiectionibus adinplere. quaerens ergo, quaenam esset prior illa mensura, inuenio sabbata. peritomen, sacrificia, neomenias ac baptismata. azymophagias ciborum, discretiones potuum, uestimentorum et alia, quae percurrere longum est. arbitratus ergo sum hoc esse nec aliud quicquam. quod se Christus non uenisse soluere dixerit, sed adinplere. nec inmerito; quid enim lex sine mandatis? quid prophetae sine praefatibus? ad haec inuenio etiam amarum illic inditum maledictum aduersus eos. qui non permanserint in omnibus, quae scripta sunt in libro legis illius, ut faciant ea. et illinc ergo maledictum metuens tamquam dei, et hinc Christum tamquam eius filium dicentem audiens, quod enim non uenerit eadem soluere, sed adinplere. [*]( 23 cf. Deut. 27, 26 ) [*]( 1 quarfi SG 2 lauantem LlMlG1 labentem Ph 3 quemammodum SMG 4 tu s. l. M pene CL iudeus C fierilll (nec er.) L 5 non soluere uenit S 7 sermo L' se*mo M sermone SG 8 prophetas LMl 9 capatior S 10 ipsa S nec] ne LIS1MG ex 11 & L 14 adimpleri LMSG querens C 15 ac] ac (s. l. a m. 1 c) LSrGi om. MC 16 azimofacias I.SMIG acimofacias P2 azimofagias C azymofactias b 20 ppheta GSb inuenio (in mg. add.) S 21 indictum Mb 24 tamquam] tamquam (quam 8. l. a m. 1) LM* taili S tam GPb 25 enim om. C )
Tu tamen quid fiduciae gerens haec obicias quaero, aut quare contra me id esse putes solum, quod tibi non minus uideatur esse contrarium. si Christi non est legem soluere et prophetas, utique nec christianorum. cur ergo uos eadem soluitis? an sensim fatemini uos non esse christianos? quid legi et prophetis omnibus sacrosanctum illum sabbatorum diem, in quo et mundi ipsum opificem deum requieuisse testantur. uos omni opere profanatis nec poenam mortis. quam aduersum uiolatores eius statuit, nec maledicti pertimescentes infamiam r quid et a circumcisionis dedecoroso illo signaculo legi ac prophetis omnibus honorato et maxime Abrahae post opinatam suam fidem sinus defenditis uestros. praesertim cum et periturum omnem de plebe sua perhibeat Iudaeorum deus, quicumque non hac fuerit ignominia praesignatus ? cur et sacrificiorum legitima. quae nec Moyses ac prophetae sub lege nec sub fide sua in secundis habuit Abraham, uos spernitis? cur uero et ciborum indifferentia animas polluitis uestras, si haec, ut creditis, omnia Christus non uenit soluere, sed adinplere ? cur et azymorum anniuersale ius et mactationis agninae sacrum, quod in aeternum seruare lex et prophetae praecipiunt, uos inpiatis? cur denique neomenias et baptismata et scenopegiam ac reliqua huiusmodi [*]( 9 cf. Gen. 2, 2 16 Gen. 18, 9 sqq. ) [*]( 1 iudeus C 2 manichaei (hoc uno loco ae) L manichei C 4 quęre 81 qua* re (e er.) GM 6 quur L/ft eadem nos b 9 requieuissa- «stantib' (b' in ras.) M 10 pene 81 poene G poenft (~ add. m. 2) LM poena Pb 11 maledicta Sl 12 a om. SG 13 maxitnae MLi 14 habrahae S 16 iudeorum C hac fuerit] adfuerit hac L hac fuerit (fuerit s. l. m. 1) C ac (ex ad a m. 2) fuerit P adfuerit SIM illa (in ras. G, s. l. S) fuerit 82G 18 prophete (8. 1. t propheta a m. 1 prof. uid.) C propheta L 19 habraham SM quur (21 et 23) L inditfer*entia (r er.) L 21 azimorum LCSM uniuersale L 24 scenophejfia LSMb scenophegias (s fin. add. m. rec.) C schenopegia G )
AUGUSTINUS respondit: Quia iam consentis dixisse Christum: non ueni legem soluere uel prophetas, sed adinplere — durum enim tibi uidetur aduersus euangelicam auctoritatem uenire — durum etiam tibi uideatur uenire aduersus apostolum dicentem: omnia haec figurae nostrae fuerunt. item dicentem de Christo: quia non fuit etiam et non, sed etiam in illo erat: quotquot enim promissiones dei. in illo etiam, id est in illo exhibitae, in illo adinpletae sunt et sine caligine uidebis, et quam legem adinplere uenerit et eam quo pacto adinpleuerit. nec perges extendi per tria genera legis et tria genera prophetarum quaerens, qua exeas, et non inueniens. manifestum eat enim, et luce clarius hoc etiam noui testamenti scriptura saepe testatur, quam legem et quos prophetas Christus non uenerit soluere, sed adinplere. ipsa enim lex, quae per Moysen data est, gratia et ueritas per legum Christum facta est, ipsa est, inquam, [*]( 11 Matth. 5, 17 14 I Cor. 10, 6 15 n Cor. 1, 10 et 20 25 Ioh. 1, 17 ) [*]( 5 aut (t 8. Z. m. 2 add.) L 6 ut aut] ..aut (ut uidetur er.) L 7 fatemini SG 8 longe (n 8. I.) L alius SIGI 10 Cap. XXXVmi MLPSG Agustinus L 11 legem (s. I. m. 1) P soluere legem SMG uel] aut SG 12 aduersum SG 15 fuit] fuit in illo (in illo add. m. 2) L fuit in illo est (in illo in ras; est s. l. a m. 2) M fuit est h 16 quotquot (utrumque t ex d a m. 1) LM* quodquod G 17 dei sunt in illo est, id est in illo b exhibite S 18 uidebunt SG 19 adinpleuerit] adimplere uenit PSG MLtb pergis LISGMb 22 clarius// (S er.) L hoc] et hoc S aepae 8 23 aenit b 24 ipsa] ipsa est CGb; est er. LS est om. b )
Prophetias autem sic adinpleuit, cum in eo ueritas facta est promissio dei. hoc paulo ante ex apostolo conmemoraui dicente: quotquot enim promissiones dei, in illo etiam. idem rursus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum. quod ergo in prophetis siue aperte siue per figuras uel locutionum uel actionum promittebatur. in illo adinpletum est, qui non uenit soluere legem et prophetas. sed adinplere. hoc autem uos non intellegitis. quia, [*]( 1 Rom 8, 3 sq. 14 Ex. 20, 17 .18 1 Ioh. 2, 1 sq. 24 Rom. 15, 8 ) [*]( 2 legi (s er.) SM 6 ambulemus Lx sedcj C • êst (st s. 1. a m. 2) L 7 adimplere fr sup. u) C 8 preuaricationis C 10 discunt (s 8. I.) C 17 recuperetur (pe s. I. a m. 2) Llnb 20 xpm om. C 21 exor*atio (r er.) C k24 etiam] est 6 29 uenit (t s. I.) C )