Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quapropter cum omnia illa excellentia praecepta domini, quae ueteribus Hebraeorum libris contraria Faustus uolebat ostendere, in eisdem quoque libris inueniantur, unde uenit dominus legem non soluere sed adinplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita ueritate adinpletae atque sublatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae lex illa sancta et iusta et bona est, non per uetustatem litterae iubentis et delicta superborum reatu etiam praeuaricationis augentis, sed per nouitatem spiritus adiuuantis et humilium confessionem salutis gratia liberantis inplerentur in nobis? quia reuera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec illis libris ueteribus desunt, ita illic finis, quo referantur, occultus est, quamuis [*]( 4 Matth. 19, 7 aq. 23 cf. Rom. 12, 12 ) [*]( 7 duricia C 8 p (s. l.) S 11 et ante bonis om. S 12 declarauit (post. a a, i.) C non et S 13 scriptura (m er.) L 14 femine C 15 libella 8' 16 domipandi (exp. m. 2) L 20 non legem S 21 adimpletae] implete (a. l. m. 2 add.) L, om. PSQMb atque exp. in MSG utiq; S' 22 subleuate b 23 littere L 26 inple- returLlClSMG 27 nec] in L )
.31. Denique — quod non temere dixerim — nescio utrum quisquam in illis libris inuenit nomen regni caelorum, quod tam crebro nominat dominus. dicitur quidem ibi: diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis. et ipsa uita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret dominus etiam malis Iudaeis: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est: non moriar, sed uiuam et enarrabo opera domini et: inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem et: iustorum animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum et paulo post: illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est; et in paucis uexati in multis bene disponentur et alio loco: iusti autem in perpetuum uiuent et apud dominum est merces eorum et cogitatio eorum apud altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini? haec et alia multa siue apertissima siue subobscura inueniuntur illic testimonia uitae aeternae. et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt prophetae. unde pharisaei aduersum Sadducaeos eam non credentes acerrime confligebant: quod non solum in actibus apostolorum [*]( 6 Sap. 6, 22 9 Ioh. ft, 39 12 Ps. 117, 17 13 Ps. 12, 4 14 Sap. 3, 1 sqq. 19 Sap. 6, 16 et 18 ) [*]( 1 eum om. SG biberent LIMIG 2 ppheticae LIG propheticse C prophetic/e (a er.) M degebant MlS 3 propheticae LXM 5 libris om. 8 6 dicittxr (ci s. I. tn. 1) C 8 manifesto (0 sup. a m. 1) L 10 ipse C 12 narrabo M 14 obdormiam (m fin. in ras.) 11101 morte 6, (m er.)M 15 tormentum malicię b 18 disbonentur S 19 in alio CSG31 l0 dominum] dffi C 22 heac C 23 subobseura (sub s. I.) S 25 sadduceos LSG acerrime C )
FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis pagani et gentium schisma, non secta? igitur non ab re fuerit et [*]( 2 cf. Act. 23, 6 sqq. 6 cf. Matth. 22, 23 sqq. 12 cf. I Cor. 15, 42 sqq, 19 cf. Ioh. 1, 1 sqq. ) [*]( 1 paracliti LCSG 2 dominus promisit S 4 singillatim OStG nubserat L 5 conubium (b corr. ex u) LGM coniugium b 6 uxores sed Ml 7 resurrectionis (es in is m. 1) S 9 nullo (post. 1 s. l.) C mihi loco C propriae LXSMG 10 reuelationfi (n6 s. l.) S, (-ł' add. m. 2) M 17 festiuitabus S 18 parturiebat«6e L parturibat«5e* C parturiebatur esse PSMGb nenturus L*PSGMb uenturum CL1 19 adiubando ilf1 20 legem non uenit C 23 Cap. XL L XXXVIIII SPMG 24 scisma LCSGM )
Igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen; sed patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem uocat, filium uero in hac secunda ac uisibili luce consistere. qui quoniam sit et ipse geminus, ut eum apostolus nouit Christum dicens esse dei uirtutem et dei sapientiam, uirtutem quidem eius in sole habitare credimus, sapientiam uero in luna. necnon et spiritus sancti, qui est maiestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diuersorium; cuius ex uiribus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. quapropter et nobis circa uniuersa et uobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamuis eorum acerrime oderitis auctores. haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaueris, audies quamuis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod uel tu uel quilibet alius rogatus, ubinam deum [*]( 13 cf. Tim. 6, 16 15 cf. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 possemus GMLXPX uter C 2 nostrum om. C 3 iij S 6 nec tamen 8 ne tamen G accipem aamen M' penitebit LCM 7 actenus MLaaSG 11 nomen L patrem (r 8. I.) C incolere Sl 12 inaccessibilpm alias C 14 luce] uoce SlG consistere (si s. l.) C et] ut SXG 15 dicens xpm 6e 8 17 uero om. C 18 tercia C 19 diuersorium (post i 8. I.) SG 21 othi* (»'« rnarg. homo suspensus in ligno) S omnis GM 22 gobis (sup. n scr. v) SG erga] circa SG panem (a ex e m. 1) C 23 quAJJuis C 24 querendum C 25 presens C )
Sed nunc ad illud. quia nos non sectam, sed schisma gentium nuncupasti. schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationis delectari discidio; secta uero est longe alia opinantem quam ceteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu diuinitatis instituisse culturam. quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam paganorum; de tuis postea uidebimus. pagani bona et mala, taetra et splendida. perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et diuina unum habere principium dogmatizant. his ego ualde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor deum, contrariis uero hylen; sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. item pagani aris, delubris, simulacris?, uictimis atque incenso -deum colendum putant. ego ab his in hoc quoque multum diuersus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile dei templum puto, uiuum uiuae maiestatis simulacrum Christum filium eius accipio, aram mentem bonis artibus et disciplinis inbutam. honores quoque diuinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono. quomodo ergo schisma sum paganorum?
Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter adsumit, cum non considerares rituum diuersitatem, qua a me coleretur omnipotens et a Iudaeis, si tamen omnipotentem Iudaei colunt. sed interim de opinione tractamus, quae sic et paganos de solis cultura fefellit ut de omnipotentis Iudaeos. sed nec uestrum quidem schisma si me dixeris, [*](1 dubitauit GSlMlLx 2 om.nium L paene S1 8 illud SlG'1 scisma. C sciamam L*SlMlG 4 scisma LSCG 12 ergo 81Gb 13 hylena M 15 simulacis S simulacris (r s. 1.) G 16 ergo SlG 17 racionabile C 18 puto et (et add. m. 2) S 22 sciama LCG 23 actenus LxSlCMG iudeorum C dicere poteras C scisma LCS 24 iudoos L*SXM*GX 25 audaciter L'M' rituvm (v a. I.) S 29 scisma LCS )
AUGUSTINUS respondit:s o inperita pestis et uanitas uersipellis! utquid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit [*]( 1 uenerem Sl 2 scisma LCS 3 inmutari Lzb 4 puta] pote b 6 uero (s. I.) S 7 figbras C 8 sollemnis SLlM* 9 Kalendas C K1 (i post add.) S K G Kål P Кał1!1 (sp. trium litt. uac.) L Kalendis M1 et om. M solestitia L1 solistitia S sollistitia (i post 1 8. l.) GPM de uita] debita LPSMG solistitia debita. certe mutastis . nihil esse Sb sollistitia debita certe nihil esse M esse LCSMb 10 acisma LCSMG 34 superstitiosi LxSlMaG supersticiosius C 16 scismata LCSMG 17 modicae LGMS 18 quamuos Ml couuentium 81G conuentuft (corr. m. 3 ex conueutil) P 23 nec (8. l. m. 2 add.) C 24 scisma SG schisma Lt 25 Cap. XLI L XL SPMG imperita (i init. add. m. rec.) C 26 utquod 81G obiecis S )