Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nam et illud de uxore non dimittenda, quod dominus praecepit, cum antiquis dictum sit: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii, si diligenter intueamur, uidebimus non esse contrarium. exposuit enim dominus, quid lex uoluerit, cum passim dimittenti uxorem iusserit libellum repudii dare. neque enim ait: qui uoluerit, dimittat uxorem suam — cui esset contrarium non dimittere — sed utique nolebat dimitti uxorem a uiro. qui hanc interposuit [*]( 5 Ex. 20, 7; Matth. 5, 3.3 sqq. 20 Deut. 24, 1; Matth. 5, 31 sq. ) [*]( 1 si-tutius om. C1 2 periurando C peccando S 5 quur L reddens Ll MIS1Gb 8 uerum iura Ml iurat M2b, om. SG 9 iustg C uindiçcta. S uindicat LlM3G uindicas GSl 10 sic et SL-G conseruationem (r s. l.) C 11 iniusta C iniustae L 12 uidicta C 13 debita (corr. ex deuita) SMG 14 disceret M 16 uelit L'SMlb i ei uellit Gl 17 qugd si S a dfio relaxari C 18 debitum (b corr. ex u) S 19 non om. C demittenda Lx 20 praecepit (ce s. I.) C praecebit S 21 det1 I G deba (b in ras.) S 23 dimittendi Lib 24 iussit SG )

528
moram, ut in discidium animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret et quid mali esset uxorem dimittere cogitaret, praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat nisi scribis solis, cum et excellentiorem profiterentur sapientiam et si qui eorum essent aequitate ac pietate praediti, non tantum profiterentur, uerum etiam sectarentur. ad hos igitur, quos oporteret esse prudentes legis interpretes et iustos discidii dissuasores, lex mittere uoluit eum, quem iussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem. non enim ei poterat scribi libellus nisi ab ipsis, qui per hanc occasionem ex necessitate uenientem quodam modo in manus suas bono consilio regerent atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem concordiamque suaderent. quodsi tantum intercederet odium, ut extingui emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus, quia frustra non dimitteret, quam sic odisset, ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium persuasione reuocaretur. si enim non diligitur uxor, dimittenda est. quia ergo dimittenda non est, diligenda est. dilectio autem monendo atque suadendo conponi. non inuitum cogendo inponi potest. hoc facere scriba debebat iustus et sapiens, qualem in illa professione esse oportebat. ad quem ut ueniretur, discordi marito libellus conscribendus praeceptus est: quem uir bonus prudensque non scriberet. nisi in animo nimis auerso atque peruerso consilium concordiae non ualeret. uerumtamen a uobis ex uestri erroris sacrilega uanitate quaero, cur displiceat dimittere uxorem, quam [*]( 2 assisteret Le'SG 3 perhibent (h s. I.) L 4 hebreas C 6 et non (et 8. l. a m. 2) S profiterentur sapientiam P 10 qui per] per quem LlClSlMG qui per L282 11 ex necessitate C: et necesstatem LSMGb 16 debitam (b ex u corr.) SMG 17 persuasionem G persuasione (m er.) LM 18 uaoręm SG quia-diligenda est om. SGC1 19 compone L2 20 inuito 81 inuitom (o ex u corr.) G M / H impone siG' imponi cogendo potest C 22 M LIMI ueniret b discors ei discordia L discordia M Gb ad quem discordig, ut ueniretnr marito libellus S 23 prudensque (u sup. e m. 1) C 25 uerumtamen X1 a (s. 1. m. rec.) C. om. Lb 26 quur L )
529
non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiae crimen habendam esse censetis. matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debeat femina nubere, quam ut mater fiat: quod uobis odiosum est. eo modo enim putatis partem dei uestri gentis tenebrarum proelio deuictam et subactam etiam carneis conpedibus conligari.

Sed, ut potius quod nunc agitur explicem , si Christus, ubi quibusdam antiquis sententiis propositis adiunxit: ego autem dico uobis, neque primorum hominum legem hoc uerborum additamento adinpleuit neque illam, quae per Moysen data est, quasi contrariorum obpositione destruxit, sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendauit, ut, quicquid ex persona sua insuper loqueretur, uel ad expositionem requirendam ualeret, si quid illa obscure posuisset, uel ad tutius conseruandum quod illa uoluisset: uides, quam sit aliter intellegendum, quod ait non se uenisse legem soluere sed adinplere, scilicet ut non quasi semiplena istis uerbis integraretur, sed ut, quod littera iubente propter superborum praesumptionem non poterat, suadente gratia propter humilium confessionem inpleretur opere factorum, non adiectione uerborum. fides enim, sicut apostolus ait. per dilectionem operatur. unde item dicit: qui enim diligit alterum, legem inpleuit. istam caritatem quia ueniens Christus per sanctum spiritum, quem promissum misit, in manifestatione donauit, qua sola caritate iustitia legis posset inpleri, propterea dixit: non ueni legem soluere sed [*](21 Gal. 5, 6 22 Rom. 13, 8 ) [*]( 1 monii fidem-matrimonium in ras. C eoncupiscentias G 4 et uobis G enim modo GSM parte (corr. m. 1 ex patrê) C 5 gentis om. C plio C et] ut SG 6 conligari credatis (cred. post add.) S 8 propositgs (sup. V. a m. 1 i) C adiuncx C 12 hebreorum C 14 potuisset C1 15 totius LIS1 Gb uides tnc. c. 27 in b 17 adimplere (ad 8.1. m. 1) C qvasi (v a. l. a m. f) L 19 gracia C 22 idem b 23 quia (a s. l.) C 24 spm scm CSMG 26 dixit (t 8. l.) S soluere legem SGMb ) [*]( XXV. Aug. leeC. 6. ) [*]( 34 )

530
adinplere. hoc est nouum testamentum, quo huic dilectioni hereditas regni caelorum promittitur, quod in figuris ueteris testamenti pro temporum distributione tegebatur. unde item dicit: mandatum nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis.

Itaque uel omnia uel paene omnia, quae monuit seu praecepit, ubi adiungebat "ego autem dico uobis", inueniuntur et in illis ueteribus libris. ibi contra iram dictum est: turbatus est prae ira oculus meus et: melior est, qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. ibi contra uerbum durum: plaga flagelli liuorem faciet; plaga autem linguae confringet ossa; ibi contra moechiam cordis: ne concupiscas uxorem proximi tui. non enim ait: ne adulteres, sed: ne concupiscas. unde apostolus hoc ex lege commemorat dicens: nam concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: non concupisces. ibi de patientia non resistendi laudatur uir praebens percutienti se maxillam et saturatus obp1;obiis. ibi de inimico diligendo dicitur: si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. hinc enim hoc commemorauit apostolus et illud in psalmo: cum his, qui oderant pacem, eram pacificus et alia multa. quod autem temperando a uindicta et diligendo etiam malos deum imitemur, habes ibi de ipso deo id agente copiosum locum; ibi namque scriptum est: multum enim ualere tibi soli superat semper, et uirtuti brachii tui quis contra stabit? quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum, et tamquam [*]( 4 Ioh. 13, 34 9 Ps. 6, 8 Prou. 16, 32 11 EccL 28, 21 12 Ei. 20, 17 15 Rom. 7, 7 18 cf. Thren. 3, 30 Prou. 26, 21 20 Rom. 12, 20 21 Ps. 119, 7 24 Sap. 11, 22; 12, 2 ) [*]( 1 quo] quod SGCb, (d er.) M dilectioni (ni ex ne) C 2 liareditas L 6 poene L 11 durum in iesu filii sirach b liborem M 12 moechiam (oe in ras.) S mochiam Ml 14 adulteras SG 16 concupiscaes S 17 praebens (b ex u corr.) M 18 diligendo (ig s. l.) (7 24 ubi b 2b supererat b brachi Lt 26 stauit Ml statuit G, (in marg. add. a sisto) S 27 statere Caddo m. 3) P. (te s. l.) S statere M )

531
gutta roris antelucani. quae descendit in terram; sed misereris omnium, quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. diligis enim omnia, quae sunt, et nihil odisti horum, quae fecisti; nec enim odio habens aliquid constituisses. quomodo ergo posset aliquid permanere, nisi tu uoluisses, aut quod a te uocatum non esset, conseruaretur? parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, domine, qui animas amas. bonus enim spiritus tuus est in omnibus; propter quod eos, qui exerrant partibus, conripis et de quibus peccant admonens adloqueris, ut relicta malitia credant in te, domine. ad hanc benignam patientiam dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos, nos imitandam Christus hortatur, ut uindicare nostras iniurias neglegamus et benefaciamus his, qui nos oderunt, ut simus perfecti, sicut pater noster caelestis perfectus est. ualere autem nobis et ad remittenda debita peccatorum nostrorum, quod aliis ista ultionum debita relaxamus, et cauendum esse, ne si hoc non fecerimus, nec nobis deprecantibus peccati obligatio remittatur, sic in illis libris ueteribus scriptum est: qui uindicari uult, inueniet uindictam a deo et peccata illius confirmans confirmabit. relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata soluentur. homo homini reseruat iram et a domino quaerit medelam carnis? in hominem similem sibi non habet misericordiam et pro peccatis suis deprecatur dominum? et ipse dum caro [*]( 17 cf. Matth. 5, 44 sqq. 21 Eccl. 28, 1 sqq. ) [*]( 2 potes (t er.) L 7 a te quod C 8 quia SG 12 malicia C 14 imitandum Gb 15 uindicaret b 20 deprsecantibus L depcantibus CS 21 ueteris GSl 22 uindictã (~ add. m. 2) L a deo uindictam C uindicta a deo uindictam stG uiij<Jicta a do uindictam M confirmauit LiSlMlG 23 nunc LC depcanti C deprsecanti L 25 medellam G mede.lam (1 er.) M 27 depraecatur LC ) [*]( 34* )
532
sit, reseruat. iram et repropitiationem petit a domino? et quis exorabit pro peccatis illius?

Iam uero de uxore non dimittenda quid aliud uel quid oportunius ex illis libris conmemorem quam id, unde Iudaeis de hac re interrogantibus dominus ipse respondit? cum enim quaererent, utrum liceret quacumque ex causa dimittere uxorem, ait illis : non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam, fecit eos et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. itaque iam non sunt duo, sed una caro. quod ergo deus coniunxit, homo non separet. ecce Iudaei ex libris Moysi conuincuntur non esse uxorem dimittendam, qui secundum uoluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere, cum dimitterent. simul et illud hic ipso Christo adtestante cognoscimus deum fecisse et coniunxisse masculum et feminam: quod Manichaei negando damnantur non iam Moyseos libro, sed Christi euangelio resistentes. porro autem, si quod ipsi opinantur et praedicant, uerum est diabolum fecisse atque iunxisse masculum et feminam, qua calliditate diabolica Faustus reprehendit Moysen tamquam coniugia dirimentem per libellum repudii et laudat Christum tamquam illud eiusmodi uinculum confirmantem ex praecepto euangelii, cum utique secundum suam stultam sacrilegamque sententiam Moysen laudare debuerit separantem, quod fecerat et coniunxerat diabolus, et Christum uituperare diaboli figmentum et ligamentum solidantem? iam illud quomodo aperit magister bonus, cur ipse Moyses, ex cuius libro [*]( 7 Matth. 19, 4 sqq. ) [*]( 1 repropi»ciationS S petet GS*Ml 2 exorauit MlSG exorabit (a 8. l.) C 4 iudeis C 7 fecit hominem (hominem in marg. m. rec. add.) C inicio C 9 dimittit 80 homo om. C adherebit I, 12 aepartet (si corr. ex a) C moai SlOl 13 uoluntatem om. SO legem S 14 dimitterent (n s. l.) S 17 damnant C moyseo C mose L1 moseoe M1 libros LlM*SlOl libro (s er.) M2 18 ipso GSl 20 repraehendit L rephendit C 22 comfirmantem C 24 debuerant L'b 27 moses ipse S )

533
prolata est de prima coniunctione masculi et feminae tam sancta et nulla separatione uiolanda castitas coniugalis, postea permiserit dimittere uxorem? nam cum illi respondissent: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras. hoc est, quod paulo ante exposuimus. quanta enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuetur, solui et flecti posset ad recipiendam uel reuocandam coniugii caritatem? ita dominus, quid lex et bonis praeciperet et duris permitteret, eiusdem legis testimonio declarauit, cum et non dimittendam uxorem ex eadem scriptura commemorata coniunctione masculi et feminae monuit diuinamque auctoritatem eiusdem coniunctionis exposuit et dandum libellum repudii propter duritiam uel domandi uel indomiti cordis ostendit.

Quapropter cum omnia illa excellentia praecepta domini, quae ueteribus Hebraeorum libris contraria Faustus uolebat ostendere, in eisdem quoque libris inueniantur, unde uenit dominus legem non soluere sed adinplere, nisi ut exceptis promissorum figuris, quae reddita ueritate adinpletae atque sublatae sunt, ipsa quoque praecepta, per quae lex illa sancta et iusta et bona est, non per uetustatem litterae iubentis et delicta superborum reatu etiam praeuaricationis augentis, sed per nouitatem spiritus adiuuantis et humilium confessionem salutis gratia liberantis inplerentur in nobis? quia reuera, sicut omnia ista praecepta sublimia nec illis libris ueteribus desunt, ita illic finis, quo referantur, occultus est, quamuis [*]( 4 Matth. 19, 7 aq. 23 cf. Rom. 12, 12 ) [*]( 7 duricia C 8 p (s. l.) S 11 et ante bonis om. S 12 declarauit (post. a a, i.) C non et S 13 scriptura (m er.) L 14 femine C 15 libella 8' 16 domipandi (exp. m. 2) L 20 non legem S 21 adimpletae] implete (a. l. m. 2 add.) L, om. PSQMb atque exp. in MSG utiq; S' 22 subleuate b 23 littere L 26 inple- returLlClSMG 27 nec] in L )

534
secundum eum uiuerent sancti, qui futuram eius reuelationem uidebant et pro temporum proprietate uel prophetice tegebant uel prophetice tectum sapienter intellegebant.

.31. Denique — quod non temere dixerim — nescio utrum quisquam in illis libris inuenit nomen regni caelorum, quod tam crebro nominat dominus. dicitur quidem ibi: diligite sapientiam, ut in aeternum regnetis. et ipsa uita aeterna si non illic in manifesto praedicaretur, non diceret dominus etiam malis Iudaeis: scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere; ipsae testimonium perhibent de me. quo enim nisi ad hoc pertinet, quod ibi scriptum est: non moriar, sed uiuam et enarrabo opera domini et: inlumina oculos meos, ne umquam obdormiam in mortem et: iustorum animae in manu dei sunt, et non tanget illos tormentum et paulo post: illi autem sunt in pace; et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum inmortalitate plena est; et in paucis uexati in multis bene disponentur et alio loco: iusti autem in perpetuum uiuent et apud dominum est merces eorum et cogitatio eorum apud altissimum; ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini? haec et alia multa siue apertissima siue subobscura inueniuntur illic testimonia uitae aeternae. et de ipsa corporum resurrectione non tacuerunt prophetae. unde pharisaei aduersum Sadducaeos eam non credentes acerrime confligebant: quod non solum in actibus apostolorum [*]( 6 Sap. 6, 22 9 Ioh. ft, 39 12 Ps. 117, 17 13 Ps. 12, 4 14 Sap. 3, 1 sqq. 19 Sap. 6, 16 et 18 ) [*]( 1 eum om. SG biberent LIMIG 2 ppheticae LIG propheticse C prophetic/e (a er.) M degebant MlS 3 propheticae LXM 5 libris om. 8 6 dicittxr (ci s. I. tn. 1) C 8 manifesto (0 sup. a m. 1) L 10 ipse C 12 narrabo M 14 obdormiam (m fin. in ras.) 11101 morte 6, (m er.)M 15 tormentum malicię b 18 disbonentur S 19 in alio CSG31 l0 dominum] dffi C 22 heac C 23 subobseura (sub s. I.) S 25 sadduceos LSG acerrime C )

535
canonicis, quos isti non accipiunt, ne de aduentu ueri paracleti, quem promisit dominus, conuincantur, euidenter adparet, uerum etiam in euangelio. ubi ei proponunt Sadducaei quaestionem de muliere, quae septem fratribus singulatim nupserat, cum in eius conubium alter alteri morienti succederet. cuiusnam eorum in resurrectione uxor esset futura. proinde testimoniis uitae aeternae et resurrectionis mortuorum abundat illa scriptura; sed hoc nomen, id est regnum caelorum, de nullo inde loco mihi occurrit. hoc enim proprie pertinet ad reuelationem noui testamenti, quia ea corpora, quae terrena fuerant, mutatione illa, quam Paulus apertius commemorat, in resurrectione fient spiritalia ac per hoc caelestia, in quibus possideamus regnum caelorum. quod ori eius etiam nominandum seruabatur, quem regem ad regendos et sacerdotem ad sanctificandos fideles suos uniuersus ille adparatus ueteris instrumenti in generationibus, factis, dictis, sacrificiis, obseruationibus, festiuitatibus omnibusque eloquiorum praeconiis et rebus gestis et rerum figuris parturiebat esse uenturum: qui plenus gratia et ueritate et ad praecepta facienda adiuuando per gratiam et promissa inplenda curando per ueritatem uenit legem non soluere sed adinplere.

LIBER UICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Cur solem colitis, nisi quia estis pagani et gentium schisma, non secta? igitur non ab re fuerit et [*]( 2 cf. Act. 23, 6 sqq. 6 cf. Matth. 22, 23 sqq. 12 cf. I Cor. 15, 42 sqq, 19 cf. Ioh. 1, 1 sqq. ) [*]( 1 paracliti LCSG 2 dominus promisit S 4 singillatim OStG nubserat L 5 conubium (b corr. ex u) LGM coniugium b 6 uxores sed Ml 7 resurrectionis (es in is m. 1) S 9 nullo (post. 1 s. l.) C mihi loco C propriae LXSMG 10 reuelationfi (n6 s. l.) S, (-ł' add. m. 2) M 17 festiuitabus S 18 parturiebat«6e L parturibat«5e* C parturiebatur esse PSMGb nenturus L*PSGMb uenturum CL1 19 adiubando ilf1 20 legem non uenit C 23 Cap. XL L XXXVIIII SPMG 24 scisma LCSGM )

536
hoc ipsum quaerere, quo manifestius uidere possimus, utrum nostrum hoc nomine debeat appellari. et quidem si tibi fidem meam nunc simpliciter, ut in amicis. referam, uidear fortasse excusationis causa id fingere aut diuinorum, quod absit, luminum erubescere culturam. sed tu quidem, utcumque uolueris, accipe: me tamen dixisse non paenitebit uel propter aliquos, qui hactenus scire habebunt religionem nostram nihil cum gentibus habere commune.

Igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen; sed patrem quidem ipsum lucem incolere credimus summam ac principalem, quam Paulus alias inaccessibilem uocat, filium uero in hac secunda ac uisibili luce consistere. qui quoniam sit et ipse geminus, ut eum apostolus nouit Christum dicens esse dei uirtutem et dei sapientiam, uirtutem quidem eius in sole habitare credimus, sapientiam uero in luna. necnon et spiritus sancti, qui est maiestas tertia, aeris hunc omnem ambitum sedem fatemur ac diuersorium; cuius ex uiribus ac spiritali profusione terram quoque concipientem gignere patibilem Iesum, qui est uita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno. quapropter et nobis circa uniuersa et uobis similiter erga panem et calicem par religio est, quamuis eorum acerrime oderitis auctores. haec nostra fides est: de qua si quaerendum alias putaueris, audies quamuis nec illud ad praesens minus firmum sit argumentum, quod uel tu uel quilibet alius rogatus, ubinam deum [*]( 13 cf. Tim. 6, 16 15 cf. I Cor. 1, 24 ) [*]( 1 possemus GMLXPX uter C 2 nostrum om. C 3 iij S 6 nec tamen 8 ne tamen G accipem aamen M' penitebit LCM 7 actenus MLaaSG 11 nomen L patrem (r 8. I.) C incolere Sl 12 inaccessibilpm alias C 14 luce] uoce SlG consistere (si s. l.) C et] ut SXG 15 dicens xpm 6e 8 17 uero om. C 18 tercia C 19 diuersorium (post i 8. I.) SG 21 othi* (»'« rnarg. homo suspensus in ligno) S omnis GM 22 gobis (sup. n scr. v) SG erga] circa SG panem (a ex e m. 1) C 23 quAJJuis C 24 querendum C 25 presens C )

537
suum credat habitare, respondere non dubitabit: in lumine. ex quo cultus hic meus omnium paene testimonio confirmatur.

Sed nunc ad illud. quia nos non sectam, sed schisma gentium nuncupasti. schisma, nisi fallor, est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri solo congregationis delectari discidio; secta uero est longe alia opinantem quam ceteri, alio etiam sibi ac longe dissimili ritu diuinitatis instituisse culturam. quae si ita sunt, mea interim et opinio et cultus longe alia sunt quam paganorum; de tuis postea uidebimus. pagani bona et mala, taetra et splendida. perpetua et caduca, mutabilia et certa, corporalia et diuina unum habere principium dogmatizant. his ego ualde contraria sentio, qui bonis omnibus principium fateor deum, contrariis uero hylen; sic enim mali principium ac naturam theologus noster appellat. item pagani aris, delubris, simulacris?, uictimis atque incenso -deum colendum putant. ego ab his in hoc quoque multum diuersus incedo, qui ipsum me, si modo sim dignus, rationabile dei templum puto, uiuum uiuae maiestatis simulacrum Christum filium eius accipio, aram mentem bonis artibus et disciplinis inbutam. honores quoque diuinos ac sacrificia in solis orationibus et ipsis puris ac simplicibus pono. quomodo ergo schisma sum paganorum?

Hactenus enim et Iudaeorum me poteras dicere schisma, quia et omnipotentem deum colam, quod sibi et Iudaeus omnis audaciter adsumit, cum non considerares rituum diuersitatem, qua a me coleretur omnipotens et a Iudaeis, si tamen omnipotentem Iudaei colunt. sed interim de opinione tractamus, quae sic et paganos de solis cultura fefellit ut de omnipotentis Iudaeos. sed nec uestrum quidem schisma si me dixeris, [*](1 dubitauit GSlMlLx 2 om.nium L paene S1 8 illud SlG'1 scisma. C sciamam L*SlMlG 4 scisma LSCG 12 ergo 81Gb 13 hylena M 15 simulacis S simulacris (r s. 1.) G 16 ergo SlG 17 racionabile C 18 puto et (et add. m. 2) S 22 sciama LCG 23 actenus LxSlCMG iudeorum C dicere poteras C scisma LCS 24 iudoos L*SXM*GX 25 audaciter L'M' rituvm (v a. I.) S 29 scisma LCS )

538
uerum est, quamuis Christum uenerer et colam, quia alio eum ritu colo et alia fide quam uos. schisma uero aut nihil inmutare debet ab eo, unde factum est, aut non multum. ut puta uos, qui desciscentes a gentibus monarchiae opinionem primo uobiscum diuulsistis, id est, ut omnia credatis ex deo; sacrificia uero eorum uertistis in agapes, idola in martyres, quos uotis similibus colitis; defunctorum umbras uino placatis et dapibus, sollemnes gentium dies cum ipsis celebratis, ut Kalendas et solstitia . de uita certe mutastis nihil: estis sane schisma a matrice sua diuersum nihil habens nisi conuentum. necnon et priores uestri Iudaei segregati etiam ipsi a gentibus sculpturas solum dimiserunt: templa uero et inmolationes et aras et sacerdotia atque omne sacrorum ministerium eodem ritu exercuerunt ac multo superstitiosius quam gentes. de opinione uero monarchiae in nullo etiam ipsi dissentiunt a paganis . quare constat uos atque Iudaeos schismata esse gentilitatis, cuius fidem tenentes et ritus modice quamuis inmutatos de sola conuentuum diuisione putatis uos esse sectas. porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae, id est gentium et nostra, qui eis longe diuersa sentimus, ita quidem obpositi inuicem nobis, ut est ueritas et mendacium, ut dies et nox, ut egestas et copia, ut morbus et sanitas. uos uero nec erroris secta estis nec ueritatis. sed schisma tantum; nec ipsum ueritatis saltem. sed erroris.

AUGUSTINUS respondit:s o inperita pestis et uanitas uersipellis! utquid tibi obicis, quod si quis tibi obicit, nescit [*]( 1 uenerem Sl 2 scisma LCS 3 inmutari Lzb 4 puta] pote b 6 uero (s. I.) S 7 figbras C 8 sollemnis SLlM* 9 Kalendas C K1 (i post add.) S K G Kål P Кał1!1 (sp. trium litt. uac.) L Kalendis M1 et om. M solestitia L1 solistitia S sollistitia (i post 1 8. l.) GPM de uita] debita LPSMG solistitia debita. certe mutastis . nihil esse Sb sollistitia debita certe nihil esse M esse LCSMb 10 acisma LCSMG 34 superstitiosi LxSlMaG supersticiosius C 16 scismata LCSMG 17 modicae LGMS 18 quamuos Ml couuentium 81G conuentuft (corr. m. 3 ex conueutil) P 23 nec (8. l. m. 2 add.) C 24 scisma SG schisma Lt 25 Cap. XLI L XL SPMG imperita (i init. add. m. rec.) C 26 utquod 81G obiecis S )

539
cum quo agat? neque enim uos paganos dicimus aut schisma paganorum, sed habere cum eis quandam similitudinem, eo quod multos colatis deos; uerum uos eis esse longe deteriores, quod illi ea colunt, quae sunt, sed pro diis colenda non sunt; sunt enim et idola, sed ad salutem nihil sunt. et qui colit arborem, non quidem arando, sed adorando, non id colit, quod nusquam est, sed quod ita colendum non est. ipsa etiam daemonia, unde dicit apostolus: quae inmolant gentes, daemoniis inmolant et non deo, utique sunt, quibus illos inmolare dicit et quorum nos socios esse non uult. iam uero caelum et terra, mare et aer, sol et luna et cetera sidera, omnia haec manifesta oculis adparent atque ipsis sensibus praesto sunt. quae cum pagani tamquam deos colunt uel tamquam partes unius magni dei — nam uniuersum mundum quidam eorum putant maximum deum — ea colunt, quae sunt. cum quibus quando agimus, ut ea non colant, non eis dicimus, quod nulla sint, sed quod colenda non sint, eisque colendum horum omnium conditorem deum inuisibilem suademus, cuius solius participatione beatus homo fieri potest: quod omnes uelle nemo ambigit. sed quia nonnulli eorum inuisibilem et incorpoream creaturam colunt — quod est et anima mensque humana — tamen, quia nec eiusmodi creaturae participatione fit homo beatus, ille non solum inuisibilis uerum etiam incommutabilis deus, id est deus uerus colendus est, quia solus ille colendus est, quo solo fruens beatus fit cultor eius, et quo solo non fruens omnis mens misera est, qualibet re alia perfruatur. uos autem cum ea colatis, quae omnino non sunt, sed uestrarum fallacium fabularum uanitate finguntur, propinquiores essetis uerae [*]( 8 I Cor. 10, 20 ) [*]( 1 schisma IflC 4 eam LXM}P{G 7 numquam L'SG 8 demonia C 10 nos] non M*LX sotios S 11 et mare Lb aere L' aer et MaS*.E2 18 eisque (e fin. corr. ex ae) C 19 partipatione S participationem LtJII 22 et om. b 24 Sst (st add. 8. l. m. 2) L 28 fallatium G 29 **essetis (et er.) M uere C )
540
pietati ac religioni, si saltem pagani essetis uel in eorum genere, qui corpora colunt, etsi non colenda, sed tamen uera. unde uos uerius dixerim nec solem istum colere, ad cuius gyrum uestra oratio circumuoluitur.

Nam et de ipso tanta falsa et tam detestanda iactatis. ut si suas uindicaret iniurias, iam flammis eius uiui arderetis. nam primo eum nauem quandam esse dicitis; ita non tantum, ut dicitur, toto caelo erratis, sed et natatis. deinde cum omnium oculis rotundus effulgeat eaque illi figura pro sui ordinis positione perfecta sit, uos eum triangulum perhibetis, id est per quandam triangulam caeli fenestram lucem istam mundo terrisque radiare. ita fit, ut ad istum quidem solem dorsum ceruicemque curuetis, non autem ipsum tam clara rotunditate conspicuum, sed nescio quam nauem per foramen triangulum micantem atque lucentem, quam confictam cogitatis, adoretis. quam profecto faber ille non faceret, si, quemadmodum emuntur ligna, quibus nauigiorum tabulae conpinguntur, sic emerentur et uerba, quibus haereticorum fabulae confinguntur. uerum haec tolerabilius uel ridentur uel flentur in uobis; illud est intolerabiliter sceleratum, quod de ipsa naui puellas pulchras et pueros proponi dicitis, quorum formosissimis corporibus inardescant principes tenebrarum, ad feminas masculi et ad masculos feminae, ut in ipsa flagranti libidine et inhianti concupiscentia de membris eorum tamquam ' de taetris sordidisque conpedibus dei uestri membra soluantur. et his obscaenissimis pannis uestris conamini adsuere ineffabilem [*]( 1 pietatis ac religionis LSMIGb saltim LSG 4 ginun C 5 et tam] aii\ SG 6 iam (i corr- ex t) M flammas sl 7 nauim 82b quandam (corr. ex quendam m. 1) C 9 eaquae Ly ea que (que corr. m. 1 er qnse) C illa (sup. a m. 1 i) 8 10 eum] autem G1 12 radiarem S'G 14 nauim Cb 15 triangulam L1 16 quemammodum LXMXG 18 sic-confinguntur om. b hereticorum L 20 nobis 81 illud. Illud CSG 21 pulcras SG-M pulchras (r a. I.) C formogsissimis (exp. m. 2) L 24 hinniati S hiniati G inhianti (m. 2 corr. ex inhinanti) P hinianti LMl 25 de taetris] daris S daAris M' menbra C 26 obscenissimis LCb )

541
trinitatem dicentes patrem in secreto quodam lumine habitare, filii autem in sole uirtutem, in luna sapientiam, spiritum uero sanctum in aere!

In qua tripertita uestra uel potius iam quadripertita fabula de patris quidem secreto lumine quid uobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale uidere consuestis? hoc enim conspicuum et omni carni non tantum hominum, uerum etiam bestiarum et uermiculorum notissimum lumen intuentes ex illo conceptam corde phantasiam in inmensum soletis augere et eam lucem'dicere, ubi deus pater habitat cum regnicolis suis. quando enim discreuistis lucem, qua cernimus, ab ea luce, qua intellegimus, cum aliud nihil umquam putaueritis esse intellegere ueritatem nisi formas corporeas cogitare, siue finitas siue ex aliquibus partibus infinitas, quae inania phantasmata esse nescitis? proinde cum tantum intersit inter cogitationem, qua cogito terram luminis uestram, quae omnino nusquam est, et cogitationem, qua cogito Alexandriam, quam numquam uidi, sed tamen est; rursusque tantum intersit inter istam, qua cogito Alexandriam incognitam, et eam, qua cogito Karthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione, qua certa et nota corpora cogito, longo incomparabiliter distat cogitatio, qua intellego iustitiam, castitatem, fidem, ueritatem, caritatem, comitatem et quicquid eiusmodi est, quae cogitatio, dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia, quae hoc non sunt et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur . et tamen etiam hoc lumen non est lumen illud, quod deus est; hoc enim creatura est, creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum uult, quod [*]( 4 tripertita (corr. ex drip.) M 6 lucem C quale] quia tale SG consuistis Lts1 7 conspicuum (s 8. l.) C 9 fantasiam C 11 regnocolis (sup. pr. o a m. 1 i) L discreuistis (prim. s s. l.) C 15 fantasmata S 17 uestri b 19 qua] quam LS1ł{'G 20 qua Ll Kartaginem S carthaginem C 21 hac] ac LSMs corpore 81 26 ab] ad S 28 ille (m. 2 exp. et ante creator ille' pos.) L 29 denique (i ex e) C )

542
nolebat, et scit, quod nesciebat, et reminiscitur, quod oblitum erat, illud autem incommutabili uoluntate, ueritate, aeternitate persistit, et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi; inde omnibus et inrationalibus animantibus natura, qua uiuunt, uigor, quo sentiunt, motus, quo adpetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura, ut subsistant, numerus, ut ornentur, pondus, ut ordinentur. itaque lumen illud trinitas inseparabilis, unus deus est, cuius uos nullo corpore adiuncto per se ipsam incorpoream spiritalem incommutabilemque substantiam etiam locis diuiditis. nec saltem trinitati loca tria datis, sed quattuor: patri unum, id est lumen inaccessibile, quod prorsus non intellegitis; filio duo, solem scilicet atque lunam; spiritui sancto rursus unum, id . est aeris hunc omnem ambitum. de patris ergo inaccessibili lumine, quia ueram fidem tenentibus non inde separatur filius et spiritus sanctus, hactenus in praesentia dixerim.