Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Non itaque. sicut Faustus opinatur. quaedam dominus Iesus adinpleuit. quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem Moyseos, sicuti est: non occides. quod non contrario redarguit, sed magis firmauit. cum et ab ira et a conuicio reuocauit. quaedam uero soluit. quae propria uidebantur legis Hebraeorum, sicuti est: oculum pro oculo. dentem pro dente. quod uidetur potius abstulisse quam confirmasse. cum ait: ego autem dico uobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dextram. praebe illi et alteram et cetera. nos enim dicimus etiam haec. quae isti putant soluisse Christum. uelut contraria referendo et tunc pro tempore bene fuisse instituta et nunc a Christo non soluta, sed adinpleta.

Proinde primum ab his quaero, utrum illi antiqui iusti. Enoch et Seth — hos enim potissimum Faustus commemorat — et si qui alii. non solum ante Moysen, sed et si qui ante Abraham fuerunt, irati sint fratri sine causa aut dixerunt fratri: fatue. si enim non dixerunt, cur non et talia docuerunt? quodsi et talia docuerunt, quaero, quemadmodum uel eorum iustitiam doctrinamque Christus adinpleuerit addendo: ego autem dico uobis: si quis irascitur fratri suo aut si quis dicit "racha" aut si quis dicit "fatue." [*]( 8 cf. Ex. 20, 13; Matth. 5, 21 sq. 9 Ex. 21, 24; Matth. 5, 38 sq ) [*]( 1 impleta SG 2 sint Cl 4 n.on C quaedam] quae SltlG quaed'|a||(& add. tn. 2) L dominus om. L 5 iesus christus b //adimpleuit (ad er.) C instis om. SG 6 lege LStM moseos LlMl 7 et ante ab 8. Z. S 9 habreorum C 12 maxillani (sec. 1 8. l.) C dexteram CSGMb 18 hec C 14 isti (i fitł. in ras.) GS2 referrendo S referando (Mtp. a M. 1 add. e) C 15 tum X1 18 enoc LCMS1 hos (h s. l.) C potissimum //// (favtu er.) C 19 et sec. s. l. S 20 sunt C avt (v s. I.) C 21 dixer//, C fatuę SC fatuae G quur L 22 alia LIM' quemammodum LG 23 iusticiam C 15 fatue SG )

519
reus erit uel iudicii uel consilii uel gehennae ignis, quandoquidem et illi eodem modo uiuebant, eodem modo uiuendum monebant. an ignorabant illi iusti frenandam esse iracundiam nec petulanti conuicio fratrem lacessendum, aut nouerant quidem, sed ab his se abstinere non poterant ? ergo rei erant gehennae, quomodo igitur iusti ? profecto enim nec inperitam rerum ad suum officium pertinentium nec intemperantem audes dicere eorum fuisse iustitiam in tantum, ut eos faceret reos gehennae. cur ergo illam legem. secundum quam uiuebant antiqui iusti, haec addendo Christus inpleret, cum eorum quoque iustitia sine istis esse non posset? an dicturus es, quod praeceps iracundia et lingua inproba. ex quo uenit Christus, coepit ad iniquitatem pertinere, antea uero non erat iniquum uel corde uel ore ista committere? sicut in quibusdam rebus pro temporum proprietatibus institutis inuenimus nunc aliquid non licere, quod ante licuerit uel quod ante non licuerit, nunc licere. non usque adeo desipis, ut hoc dicas.; sed etiam si dicas, respondebitur tibi, quod secundum istum intellectum Christus non adinplere uenerit, quod legi antiquae defuit, sed legem instituere. quae non fuit, si dicere fratri "fatue," cum apud antiquos iustos non fuisset iniustum, nunc ita iniustum esse Christus uoluit. ut quisquis hoc dixerit, reus sit gehennae. proinde nondum inuenisti, cuinam legi haec aliquando defuerunt, quibus nunc additis eam Christus inpleret.

An forte lex non moechandi apud illos iustos antiquos semiplena erat, donec a domino adinpleretur addente, ne quis ad concupiscendum uideat mulierem ? sic enim commemorasti [*]( 1 Matth. 5, 22 ) [*]( 1 reus (in ras.) C concilii LSGMb, (ci in ras.) C gehenne C igęnis C 2 uiuebant eodem modo om. LSGMPb 4 conuitio SG & lacessendtl (fi s. l.) S lacessandum Lx 8 facere Jf1 G1L fateare S 9 quur LC bibebunt Mt 16 licere quod ante 995 lic. SG 18 intellaum G 19 antiqua (,add. m. 2) L 20 fatuae LGM fatuffl C 28 defuerint C 24 eaant L2 25 moecandi L antiquos iustos SMG 26 adimpleretur (ad s. I.) S 27 sic (c s. l.) C )

520
ipsam sententiam: audistis dictum esse: non moechaberis; ego autem dico uobis, ne concupiscatis quidem. adinpletio est, inquis. explica plane ipsa uerba euangelica, noli tuis extenuare, quod dictum est, et uide, quid de illis antiquissimis iustis senseris. audistis, inquit, quia dictum est: non moechaberis; ego autem dico uobis: si quis uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. itane uero illi iusti, Seth uel Enoch uel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis et aut non erat cor eorum templum dei, aut moechabantur in templo dei? quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos iam tunc plena erat, modo ueniens Christus inpleuit?