Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Uerumtamen quia uisibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam inpiis, sicut habuisse sanctum baptismum etiam magum Simoneum legimus. fiunt tales. quales apostolus ait: habentes formam pietatis. uirtutem autem eius abnegantes. uirtus autem pietatis est finis praecepti, id est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. unde apostolus Petrus. cum de sacramento arcae. in qua Noe domus a diluuio liberata est, loqueretur, sic et uos, inquit. simili forma baptisma saluos facit. et ne sibi sufficere putarent uisibile sacramentum. per quod habebant formam pietatis. et per malos mores perdite uiuendo uirtutem eius abnegarent, continuo subiecit: non carnis depositio sord ium. sed conscientiae bonae interrogatio.
Proinde prima sacramenta. quae obseruabantur et celebrabantur ex lege, praenuntiatiua erant Christi uenturi: quae cum suo aduentu Christus inpleuisset. ablata sunt. et ideo ablata, quia inpleta; non enim uenit legem soluere. sed adinplere. et alia sunt instituta uirtute maiora, utilitate meliora. actu faciliora. numero pauciora, tamquam iustitia fidei reuelata [*](10 Act. 8, 13 11 II Tim. 3, 5 13 cf. 1 Tira. 1. 5 19 I Petr. 3. 21 ) [*]( 2 illum (corr. m. 1 in uullum) LG, (m. 2 illud) M religionis (gi, s. I.) S 4 conligentur C1 5 ualet (#. I. m. 2) C contempta (p s. I. m. 1) L 6 contempnitur G contempnitur (p s. I.) C quia S 10 symoneum C simone b 12 id 6st (st s. I. add. m. 2) L id C 14 archae (h erp. m. 2) L archg S 15 simili inquit 8 16 facit (a M ras. m. 2) L 18 perditae L2 perdite S 21 inter obseruabantur et ex spat. uac. 4 litter. in SG 22 ..lege (le uid. er.) P pronuntiatiua SG 23 ablata (la ex lul C 24 soluere legem SGM )
Uerumtamen si antiqui iusti, qui sacramentis illis intellegebant uenturam praenuntiari reuelationem fidei, ex qua licet adhuc operta et abscondita.' munere tamen pietatis intellecta etiam tunc ipsi uiuebant, quia in hac uita nemo esse potest iustus, nisi qui ex fide uiuit: si ergo antiqui iusti pro illis praenuntiatiuis sacramentis et rerum nondum inpletarum figuris omnia dura et horrenda perpeti parati fuerunt et plerique perpessi sunt; si tres pueros Danihelemque praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt, quod erat contra illius temporis sacramentum; si Machabaeos cum ingenti admiratione praeferimus. quia escas, quibus nunc christiani licite utuntur. adtingere noluerunt, quia tunc pro tempore prophetico non licebat: quanto magis nunc pro baptismo Christi. pro eucharistia Christi. pro signo Christi ad omnia perferenda paratior debet esse christianus, cum illae fuerint promissiones rerum conplendarum, haec sint indicia conpletarum ? quod enim adhuc promittitur ecclesiae, id est corpori Christi, et in manifestatione praedicatur et in ipso capite corporis saluatore. id est in ipso mediatore dei et hominum homine Christo Iesu, iam utique conpletum est. quid enim promittitur nisi uita aeterna ex resurrectione a mortuis? hoc iam conpletum est in illa carne, quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis. tunc ergo et occulta erat fides; nam eadem credebant eademque sperabant omnes iusti et sancti etiam temporum illorum; et promissiua erant illa omnia sacramenta [*]( 1 cf. Gal. 5, 1 . 13 7 cf. Rom. 1, 17 11 cf. Dan. 1, 8 14 cf. n Mach. 7 21 cf. I Tim. 2, 5 25 cf. Ioh. 1, 14 ) [*]( 4 uenturum C reuelatione C 5 operata Ll munera. Ll h 6 tunc om. b 10 danielemq' S 12 illius (u s. l. a m. 1) LS illis ilf1 macchabaeos CG 17 ille S 18 sunt 8 sint (i ex u) M 19 ęcclesiae C èst (st s. I.) L2 20 predicatur C saltore 8 saluato C 21 èst (st s. I. add. m. 2) L xpo (0 add. m. 2) L 24 caro om. LCb 26 eadem SMG )
Quapropter quaeritur quidem inter scrutatores sanctarum scripturarum, utrum tantum profuerit antiquis iustis fides passuri et resurrecturi Christi quam uel reuelationibus discebant uel in prophetis intellegebant, quantum nunc prodest fides passi et resuscitati, an ipsa effusio sanguinis agni dei. quae facta est, sicut ipse dicit, pro multis in remissionem peccatorum. aliquid utilitatis et purgationis uel dederit uel addiderit etiam his, qui hoc futurum credentes, antequam fieret, ex hac uita emigrauerant. et utrum mors eius ad liberationem etiam mortuos uisitauerit. sed nunc istam quaestionem uel pertractando discutere uel aliquid in ea repertum etiam confirmando definire et longum est et huic operi non necessarium.
Interim aduersus calumniosam inperitiam Fausti demonstrare suffecerit, quanto errore delirent, qui putant signis sacramentisque mutatis etiam res ipsas esse diuersas, quas ritus propheticus praenuntiauit promissas, et quas ritus euangelicus adnuntiauit inpletas, aut qui censent, cum res eaedem sint. non eas aliis sacramentis adnuntiari debuisse conpletas quam iis, quibus adhuc conplendae praenuntiabantur. si enim soni uerborum, quibus loquimur, pro tempore conmutantur. eademque res aliter adnuntiatur facienda, aliter facta. sicut [*](2 cf. Gal. 3, 23 11 Matth. 26, 28 ) [*](4 qui (s. I.) S 6 queritur C scrutatores (ex scriptores) C 8 discebant (d in b corr.) C 9 prophais L1 quantum (nc corr. in m) C 11 remissione SMG 14 fierent LsltfGSl emigrauerant Lt migrauerant b liberatione G deliberatione (—• add. m. 2) M 16 reppertum L 19 aduersa G aduersi S 20 sufficerit MLaSaG1 22 praenunciauit C euuangelicus C 23 censent (cen in ras.) S, (n sup. er. si C eaedem 1ae m. 2 ex a) L 24 annunciari C 25 his LSGMb 27 eandemque G )
Sicut ergo ista uerba, ita illa prioris populi sacramenta, quia per eum, qui non uenit legem et prophetas soluere sed adinplere, iam inpleta sunt, ideo tolli mutarique debuerunt, quod primis christianis, qui ex Iudaeis crediderant, donec contra tam diuturnam consuetudinem paulatim persuaderetur atque ad intellectum perfectum perduceretur, et quia ita nati erant atque instituti, siuerunt eos apostoli patrium ritum traditionemque seruare et eos, quibus hoc opus erat, ut congruerent illorum tarditati moribusque. monuerunt. inde est quod Timotheum iudaea matre et graeco patre natum propter illos, ad quos tales cum eo uenerat, etiam circumcidit apostolus atque ipse inter eos morem huiusmodi custodiuit non simulatione fallaci, sed consilio prudenti; neque enim ita natis et ita institutis noxia erant ista, quamuis iam non essent significandis futuris necessaria. magis quippe noxium erat ea tamquam noxia prohibere in his hominibus, usque ad quos durare debuerunt, quoniam Christus, qui omnes illas prophetias inplere uenerat. sic eos initiatos inuenerat, ut iam de cetero, qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex diuerso ueluti pariete, id est ex praeputio, ad illum angularem lapidem, qui Christus est, conuenirent, ad nulla talia cogerentur. si autem his, qui ex circumcisione uenerant talibusque sacramentis adhuc dediti erant. ultro uellent, sicut Timotheus, conferre congruentiam, non prohiberentur, uerum si in [*](15 cf. Act. 16, 1 sq. 24 cf. Ephes. 2, 14 et 20 ) [*]( 1 haec] adhuc b 7 post christianis s. I. add. impositum non est in S 8 diurnam SyGl paulatimque SG 9 perduceretur (ur in ras.) M perducerentur S'lb 10 siuerunt] iusserunt C 12 tarditioni (in marg. tarditati) S traditati G 13 iudea C gręco (add. m. 2) L 18 ea (m er.) L 19 in (paene er.) L 20 prophecias C 22 cętero (add. m. 2) L daero G tale SlG 23 id est (st s. I. add. tn. 2) L praepudio LlSaMaG ppvtio (ex ppositio) C 25 siJ si qui (qui add. tn. 2) L his Sl circumciflionem IJ 27 in (in ras.) S )