Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium catenas Saturniacas appellas. uana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere uenisset in mentem, nisi quia uos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. sicut autem nos eundem diem dominicum dicimus. in eoque non istum solem, sed resurrectionem domini ueneramur. sic otium sabbatorum sine Saturni ueneratione a patribus obseruatum est, cum sic illud obseruari oportebat; erat enim umbra futurorum, sicut apostolus testis est. diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit. deorum suorum nomina gentes [*](2 cf. Hier. 31, 32 9 Ezech. 11,19 11II COT. 3, 3 25 cf. Col. 2, 17 ) [*]( 1 ibi scriptum § quippe et hoc S 3 inquid M1 4 praecepta om. b 5 acciperat LI 6 a] ea C calebrabantur C celebrabrantur G bn celebrantur S 8 iuuentur L*Ml 11 cum] quod (corr. ex cum m. 2) L 12 lapideis-tabnlis om. S 18 predictum C 14 auferenter LICIGI auferrentur (sec. r s. Z. a m. 1) M afferrentur S 16 et (in ras. m. 2 add.) 0 adimplere S2, (re in ri m. 1) C 21 si S* G 22 eoque] eo quod LSMG 28 ocium S 25 oportebit (sup. i a m. 1 a) C enim (s. Z. m. 1) C )

494
inposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori. quos in hac parte etiam uos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, cetera uero sidera non cum eis adoratis. sed et mensibus inposuerunt nomina deorum suorum. propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes Martium uocauerunt. et inde Aprilem nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. inde tertium mensem Maium. quod Maiam, Mercurii matrem, deam colant. inde quartum Iunium a Iunone, inde ceteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus diuinos honores decreuerant, appellati sunt Iulius et Augustus. nam septimus September et ceteri, ut dixi, usque ad Decembrem numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. porro Ianuarius a Iano appellatus est, Februarius a februis, sacris lupercorum. uultis' ergo, ut et uos dicamini in mense Martio Martem colere? illo enim mense bema uestrum cum magna festiuitate celebratis. si autem uobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem, cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, diuinis scripturis Saturnum inportare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellauerunt? nempe iam uidetis, cum quanta inpietate deliretis.

De sacrificiis autem animalium quis nostrum nesciat magis ea peruerso populo congruenter inposita quam deo desideranti oblata? sed tamen etiam in his figurae nostrae [*]( 1 Rom. 1, 25 ) [*]( 2 quos X4 3 imitaminini. si (m. 2 sic) L I 4 luminarigi C eis] a ea b adoratis (a in ras.) S adorais G 8 aperilem (e s. I. a m. 1) LCGM2 aprilem PM' 9 plurimum C Eug. (ed. Knoll p. 289): primum LSGMPb 11 decembrium S 12 nominaųęrunt C 14 augustnsl augt' Ll 15 cęteri C 18 et C Eug. ed. Knöll p. 290): om. LSGM 23 quia (a s. ras.) S quiam G eum] cfl P eum (corr. ex cum) M 25 -sacrifitiis (fi s. I.) C 27 figure S )

495
fuerunt, quia nostra mundatio et dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est; sed illarum figurarum ueritas Christus est, cuius sanguine redempti et mundati sumus. nam in figuris eloquiorum diuinorum et tauras dictus est propter uirtutem crucis, cuius cornibus inpios uentilauit, et aries propter innocentiae principatum et hircus propter similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum; et si quod aliud sacrificii genus expressius commemoraueris. in eo quoque tibi Christum prophetatum esse monstrabo. quocirca siue circumcisio siue sabbatum siue differentia ciborum siue inmolatio sacrificiorum: omnia haec figurae nostrae fuerunt et prophetiae, quas Christus non soluere, sed adinplere uenit, cum ea, quae his praenuntiabantur, inpleuit. adtende cui contradicas: cum apostolo, ex apostolo dico: omnia haec figurae nostrae fuerunt.

Nam sicut te Manichaeus inpiam docuit peruersitatem, ut ex euangelio, quod haeresim tuam non inpedit, hoc accipias, iquod autem inpedit, non accipias: sic nos apostolus docuit piam prouisionem, ut quisquis nobis adnuntiauerit praeter id. quod accepimus, anathema sit. unde christiani catholici et uos inter zizania numerant. quia dominus exposuit quid sit zizania non aliqua falsa ueris scripturis inmissa. sicut tu nterpretaris, sed homines filios maligni, id est imitatores diabolicae falsitatis. nec omnia temere credunt; et ideo Manichaeo ceterisque haereticis non utique credunt. nec rationem ex hominibus damnant; sed quam uos dicitis esse rationem. errorem esse conuincunt. nec uerum falsumque iudicare inpium putant; ideo uestram sectam falsissimam, fidem autem [*](7 cf. Rom. 8, 3 14 I Cor. 10, 6 20 cf. Gal. 1, 8 sq. 24 cf. Matth. 13, 30 ) [*]( 1 propitiacio C 4 eloquiorum (i s. I. m. 1) C 6 hyrcus C 7 dampnaret C 11 sacrihtiorum C 16 manicheus LC 17 euangelio 01 heresim LCS non inpeditj impedit Z1 expedit ZJ 19 pia prouisione S pia prouisionem G preter C 20 accipimua PSGM1 21 sint C 24 diabolice C 25 hereticis LCS 26 hominibus (h s. I.) S 28 chatholicam C)

496
catholicam uerissimam iudicant. nec bonum a contrario separare formidant, sed malum non esse naturam, quia contra naturam est, intellegunt; non gentem nescio quam tenebrarum aduersum diuina regna a suo principio nascentem et rebellantem, quae uere ampliorem formidinem intulit deo uestro quam infantibus maniae; quippe quem dicitis, ne sua membra illius inpetu capta et uastata conspiciat, uelum contra se posuisse. proinde nullas ex hoc capitulo patiuntur angustias, quod quasi legis et prophetarum praecepta non seruent, quia et ex gratia Christi habent legitimam caritatem dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae et quaecumque ibi uel rebus gestis uel sacramentorum celebrationibus uel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et ecclesia inpleri cognoscunt. unde nec uanae superstitioni suc cumbimus nec illud euangelii capitulum falsum esse dicimus nec Christi discipulos nos negamus, quia ea ratione ueritatis, quam pro meis uiribus totiens exposui, non aliam legem nec alios prophetas quam eos, quos catholica tenet auctoritas, non uenit soluere, sed adinplere.

LIBER UNDEUICESIMUS.

FAUSTUS dixit: Non ueni soluere. legem et prophetas, sed adinplere. ecce iam consentio dictum. quaerendum tamen est, cur hoc dixerit Iesus. utrumne conpalpandi Iudaeorum furoris causa. quia idem sacrosancta sua ab eodem [*]( 11 cf. Matth. 22, 40 21 Matth. 5, 17 ) [*]( 1 bonam e SG 2 malam S naturam est] nature S1 naturi 56 siG natura est M' 4 diuina (m er.) LM diuinam SGb regna (a ex o) LP regno SGb a om. LSGb nascentem principio SG principio ipТ11ł1p' C reuelantem L'DiISG 5 ampliorem (em paene man.) C 6 manicae (c s. l. a m. 2) S maniae M 7 potuisse GSl 9 et ante ex corr. ex es SG ex om. b 13 figuratae L 14 inde S superstitione 81GL 15 euangelicum C 18 quos-auctoritas (s. I.) S quos s. l. G 19 ueni PGMb uenit (t s. I.) LS (sed. t paene er.) 21 Cap. XXXVIII LSGPM 22 querendum C 23 quur L 24 iudeorum C )

497
conculcari uidentes indignarentur eumque ac si inpium ac malesanum ne audiendum quidem existimarent, nedum sequendum, an ut nos, qui ei credebamus ex gentibus, institueret atque informaret patienter ac morigere mandatorum subire iugum, quod ceruicibus nostris Iudaeorum lex inponeret ac prophetae. sed hoc quidem nec te ipsum putare credo, quod enim Iesus hoc uerbum protulerit, ut nos Hebraeorum legi addiceret aut prophetis. ac per hoc, si haec non fuit causa dicendi, illa alia debet esse, quam dixi. Iudaeos enim uerbis semper atque operibus Christi uehementer insidiatos esse nemo qui nesciat. ex quibus cum idem colligerent legem ac prophetas suos ab eodem solui, indignarentur necesse est, ac per hoc reprimendi furoris eorum gratia non ab re fuerit dixisse, uti ne putarent, quia uenisset legem soluere, sed adinplere. nec hoc ipsum mentitus est nec fefellit: indifferenter enim et absolute nominauit legem.

Sunt autem legum genera tria: unum quidem Hebraeorum, quod peccati et mortis Paulus appellat; aliud uero gentium, quod naturale uocat. gentes enim, inquit. naturaliter, quae legis sunt. faciunt; et eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. tertium uero genus legis est ueritas, quod perinde significans apostolus dicit: lex enim spiritus uitae in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. tribus ergo existentibus legibus et Iesu . adseuerante nobis, quia non uenit soluere legem, sed adinplere,. non parua cura ac diligentia opus est. de qua earum dixerit intellegere. item prophetae alii sunt Iudaeorum, alii gentium. [*]( 18 cf. Rom. 8, 2 19 Rom. 2, 14 sq. 23 Rom. 8, 2 ) [*]( 2 nedumJ neque b 6 quod] quo SG2 7 in hoc lib. uerbo P1 legi (i er e) L 8 aut] aut (a s. I.) M ac C haec] hoc L 9 illa (a er e) S iudeos C 11 quis CGb qui (s er.) LSM colligerent (pr. 1 s. I.) L 13 ab re] *abre (h et e er.) L habere PSMG 14 ut*ñ putarent (i er.) L2 ut putarent S ut inputarent MG non uenisset b 15 ipsum om. C 17 hebreorum C 19 natural\'ter S 28 iudeorum C ' ) [*]( XXV. Aug. sect. G. ) [*]( 32 )

498
alii ueritatis. sed de Iudaeorum quidem nullus quaesiuerit: notum est enim. de gentium uero si quis ambigit, audiat Paulum, qui scribens ad Titum de Cretensibus dicit: dixit quidam proprius eorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, uentres pigri. ac per hoc dubitandum non est et gentes suos habere prophetas. necnon et ueritatem habere prophetas suos tam idem Paulus significat quam etiam Iesus. et Iesus quidem ubi dicit: ecce mitto ad uos sapientes et prophetas, et ex ipsis interficietis in singulis locis: Paulus uero cum dicit: ipse dominus constituit primo apostolos, deinde prophetas.

Lege ergo tripertita et tripertitis prophetis. de quonam eorum Iesus dixerit. non satis liquet, est tamen conicere ex consequentibus. etenim si circumcisionem statim nominaret et sabbata ac sacrificia et obseruationes Hebraicas inque eas aliquid adinpletionis gratia protulisset, dubium non erat. quin de Iudaeorum lege dixisset et prophetis. quia eos non soluere uenerit, sed adinplere. ubi uero horum quidem nihil memorat, sola uero recenset antiquiora praecepta. id est: non occides. non moechaberis, non peierabis — haec autem erant antiquitus in nationibus. ut est in promptu probare, olim promulgata per Enoch et Seth et ceteros eorum similes iustos. quibus eadem inlustres tradiderint angeli temperandae in hominibus gratia feritatis — cui non uideatur hoc eum de ueritatis dixisse lege et eius prophetis? denique etiam adinpletio probatur eius. circa haec eadem quam promisit. quid enim dicit? audistis dictum esse antiquis: non occides: ego [*]( 3 Tit. 1, 12 8 Matth. 23, 34 10 I Cor. 12, 28 19 Matth. 5, 21 sqq. ) [*](1 quaesierit SMG 5 male S uestiae 3PC?1 uentris CLxb 7 paulus (in ras.) L 11 primum b 12 ergo om. S 15 obseruationes (nes 8. l.) C inquae L'G'MS inque S 16 quia (sup. p « w, 1) C quia GSMb 17 indeorum C dixisset (s. I.) S quip (a m. 1 uid. superscr.) C quin LSGMb 19 uero (ro in ras.) S 20 maechaberis S mechaberis C moecaberis (b ex u) M peie//rabis (b ex u) Di pegerabis L hec S 21 impromptuSinpromtu JI 22 ceteros C 23 tradiderunt Sl 24 feritatis] ueritatis b 25 lege (m er.) L 26 quam LS]MG quae CP3 premissit S2 27 quia dictumest SG )

499
autem dico uobis, ne irascamini quidem: adinpletio est. audistis dictum esse: non moechaberis; ego autem dico uobis, ne concupiscatis quidem: adinpletio est. dictum est: non peierabis; ego autem dico uobis, ne iuretis quidem: aeque adinpletio est. in his enim et priora roborat et quod defuit, adicit. ubi uero Iudaeorum quaedam uisus est nominasse, illa quidem nec adinpleuit. sed etiam penitus eradicauit praeceptione contrariorum. quid enim sequitur? audistis dictum esse: oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico uobis: qui te percusserit in maxilla, praebe illi et alteram: hoc iam destructio est. dictum est, inquit. amabis amicum tuum et oderis inimicum tuum; ego autem dico uobis: amate inimicos uestros et pro persecutoribus uestris orate: aeque destructio est. dictum est: qui uoluerit uxorem dimittere, det ei repudium; ego autem dico: quicumque uxorem suam dimiserit excepto causa fornicationis, et ipsam moechari faciet, et is erit moechus, si postea alteram duxerit. haec igitur sunt de manifesto Moyseos praecepta idcircoque destructa, illa ueterum iustorum et ob hoc adinpleta. quod si et tibi ita intellegere placet, non ab re erit et illud dixisse Iesum, quia non uenit soluere legem, sed adinplere. sin haec tibi nostra displicet expositio. aliam quaere: tantum ne Iesum mentitum dicere cogaris, aut [*]( 9 Matth. 5, 21 sqq. ) [*]( 1 irascamini Equidem adimpl. (E add. 8. l. m. 2) L 3 nej non SG 4 pegerabis L uobis om. L C 5 iuratis SlGl aequae LlG 6 adicit (d in ras.) S, (ad s. l.) G iudeorum C 7 nec s. I. m. 1 C 11 una maxilla S marillam G2Mb vlori prebe CM illi] ei C 12 tuum om. Lb 14 pse qtib ; C aeque dest. est om. SG 15 post. dictum est spat. duontm uocdb. uac. rel. S 17 dimiserit uaorem suamSG excepta £ (rif t1smoecariZ moecusZM1 19 sint C 20 praecepta Lt et ueterum (et a m. 2 add.) S 21 et (exp. m. 2) S ob (in ras.) M impleta SG 23 hac MxLl nostra tibi G ) [*]( 32* )
500
te necesse sit Iudaeum fieri. ne etiam nunc legem soluere perseueres, quam ipse non soluit.

Et tamen hoc si mihi Nazaraeorum obiceret quisquam, quos alii Symmachianos appellant, quod enim Iesus dixerit non se uenisse soluere legem, aliquantisper haesissem incertus, quid ei responderem. nec inmerito; ueniebat enim corpore atque animo simul lege obsitus ac prophetis. nam huiusmodi, quos aio, et circumcisionem portant et obseruant sabbatum et porcina ac reliquis abstinent huiusmodi, quae praecepit lex, sub christiani quamuis nominis professione decepti etiam ipsi, ut intellegi datur, hoc ipso capitulo, duo et tu, quia Christus non ad soluendam legem se uenisse dixerit. sed ad inplendam. quare cum talibus esset mihi non pusillum, ut dixi, certamen, donec capitulij huius a me molestiam demolirer, tibi uero nequaquam congredi metuam nullis confiso uiribus et inpudentia potius lacessenti, ut facilius temptar, me putem abs te quam cogi, ut credam dixisse Christum, quod nec te uideam credidisse. nec enim quicquam eorum praeferens, quibus lex et prophetae non solui uideantur, sed adinpleri, me tamquam desidem obiurgas ac praeuaricatorem ex huius obiectione capituli. an et tu iam de truncatorum inguinum obscaeno illo signaculo gloriaris, tamquam Iudaeus aut Nazaraeus? an supercilium de obseruatione erigis sabbatorum? an de porcinae abstinentia tibi conscius gaudes? an denique de uictimarum sanguine et holocaustorum nidoribus Iudaeorum te exsaturasse deum exultas ? quodsi horum fecisti nihil, quid ita Christum non uenisse legem soluere. sed adinplere contendis? [*](1 nuncj num L*PMlGl dum SG5 ñlll C 2 asseueres (corr. ex perseueres M 3 nazareorum LCGMS1 4 sinmatianos S simachianos C sinmacianos G simmacianos LlIlb simmatianos P quid L epim CJ/2 5 legem soluere C hesissem LC 6 ueniebam 81GM 12 ad (s. l.) S 15 confixo LiMGi con conSso C 20 adimplere X1 21 truncaturom SI 22 obsceno LC iudeus C 23 nazareus L nazarenus (en in ras.) S nazar.eus (a er.) G 26 iudeorum C eiaturasse M 27 nihil fecisti C )

501

Quare indeficientes ego praeceptori meo refero gratias, qui me similiter labantem retinuit, ut essem hodie -christianus. nam ego quoque, cum capitulum hoc inprudens legerem, quemadmodum tu paene ieram in consilium Iudaeus fieri. nec inmerito; etenim si Christus legem non uenit soluere, sed adinplere, adinpletio autem numquam in uase inani dicitur, sed in semo, solus mihi uidebatur Israhelita posse christianus fieri. qui refertus maxima ex parte lege ac prophetis ad Christum ueniret replendus eo. cuius adhuc uideretur esse capacior, si tamen et ipse priora non solueret; alioquin nec circa eum adinpletio haec esset, sed exhaustio. at ego ex gentibus ueniens incassum me accessisse putabam ad Christum, quia nihil tale adferrem, quod in me de suis posset adiectionibus adinplere. quaerens ergo, quaenam esset prior illa mensura, inuenio sabbata. peritomen, sacrificia, neomenias ac baptismata. azymophagias ciborum, discretiones potuum, uestimentorum et alia, quae percurrere longum est. arbitratus ergo sum hoc esse nec aliud quicquam. quod se Christus non uenisse soluere dixerit, sed adinplere. nec inmerito; quid enim lex sine mandatis? quid prophetae sine praefatibus? ad haec inuenio etiam amarum illic inditum maledictum aduersus eos. qui non permanserint in omnibus, quae scripta sunt in libro legis illius, ut faciant ea. et illinc ergo maledictum metuens tamquam dei, et hinc Christum tamquam eius filium dicentem audiens, quod enim non uenerit eadem soluere, sed adinplere. [*]( 23 cf. Deut. 27, 26 ) [*]( 1 quarfi SG 2 lauantem LlMlG1 labentem Ph 3 quemammodum SMG 4 tu s. l. M pene CL iudeus C fierilll (nec er.) L 5 non soluere uenit S 7 sermo L' se*mo M sermone SG 8 prophetas LMl 9 capatior S 10 ipsa S nec] ne LIS1MG ex 11 & L 14 adimpleri LMSG querens C 15 ac] ac (s. l. a m. 1 c) LSrGi om. MC 16 azimofacias I.SMIG acimofacias P2 azimofagias C azymofactias b 20 ppheta GSb inuenio (in mg. add.) S 21 indictum Mb 24 tamquam] tamquam (quam 8. l. a m. 1) LM* taili S tam GPb 25 enim om. C )

502
uide. si quid inpedire iam poterat. quin factus essem Iudaeus. sed huic periculo me Manichaei ueneranda fides eripuit.