Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inueneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est ad Christum omnino pertinet, siue quod eum figuris rerum uel gestarum uel dictarum praenuntiet, siue quod eius gratiam gloriamque commendet, tu, qui commenticium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, ista Moysi non uis credere, sicut nec piscem uis edere. uerum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti, cur ita eum uos noxium praedicatis. ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini quam pisce uescamini? quid ? quod si omnis caro inmunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba uita illa misera dei uestri retinetur, quae per uestra alimenta purgata est, detestabilis superstitio tua et piscem te cogit proicere, quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere, quas uituperasti. quo uero etiam daemonibus dei famulum conparasti, ut, quales illi fuerunt, cum Christum confiterentur, talis et iste [*]( 6 cf. Ioh. 20, 27 . 29 28 cf. Matth. 8, 29 ) [*]( 4 michi C 5 ante an lit. unius litt. C sub in ducta (in in ras.) S 7 quidqug.e L'lG2 quicquam b 8 contentus (ten ex tem) C ratiofie (e 8. 1. add. 111. 2) L 9 Cap. XXXIII LPM, om. SG Agustinus L 10 mosi SG 13 /// quod C 14 praenunciet C 16 manichei C 24 purganda Cb 25 supersticio C 27 doemonibus 028 demonibus C )
Unde autem tibi uidetur legem Moysi nihil a paganismo distare? an quia templum, sacrificium, altare sacerdotemque commendat? at haec omnia nomina et in nouo testamento reperiuntur. soluite, inquit, templum hoc, et in triduo resuscitabo illud et: cum offers munus tuum ad altare et: uade, ostende te sacerdoti et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis. quorum autem figurae fuerint istae, partim dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi conparat, partim apostolica doctrina cognoscimus; templum enim dei sanctum est, ait apostolus, quod estis uos et: obsecro itaque uos per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, deo placentem et cetera huiusmodi. proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt, sicut idem dicit et saepe commemorandum est, quia non daemoniis exhibebantur, sed uni uero deo, qui fecit caelum et terram, non tamquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti et iubenti praesentia, per quae significaret futura. uos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas inperfectosque [*](4 cf. Matth. 10, 25 12 Ioh. 2, 19 13 Matth. 5, 24 14 Matth. 8, 4 18 I Cor. 3, 17 19 Rom. 12, 1 22 I Cor. 10, 6 ) [*](1 reperire G1 repperiri C repperire Lx 2 dedignatur (i s. I.) <7 dni di sui b 3 beelzebub (med. e 8. I.) L 5 couiciati C conuitiati L I 7 putastis G28 8 audet (corr. ei aridet) C 9 nichil C 11 ad LIJIIGI 12 repperiuntur LISJGM 16 iste b 20 exibeatis 3P 21 uiuentem 81 23 sepe C sepę S 24 uero] uiro LSGM1 celum C 26 presentia C 27 iziotas SG, (corr. ec idiotas) M )
Exigis a me, ut ostendam, quaenam scripserit de Christo Moyses. iam quidem superius multa demonstrata sunt, sed quis possit omnia demonstrare? praesertim quia, si quaedam commemorem, paratus uidetur iste peruersus uel in alium sensum ea conari peruertere uel, si fuerit euidentia clarioris ueritatis obpressus, dicere se illa tamquam de mari salso suauem piscem capere nec ideo se ad totam scripturam Moyseos uelut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa, quae reprehendenda secerpsit de scriptura legis Hebraeorum. ad Christum praedicandum pertinere, si recte intellegantur. ostendam: ex quo satis adpareat multo magis cetera uel statim pronuntiata uel diligenter ac ueraciter perscrutata christianae fidei conuenire, si ea, quae deridenda atque damnanda obicit inimicus, eis ipsis conuincatur christiana ueritate damnandus. quapropter, o plene omni fallacia, cum dominus in euangelio dixerit: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. nihil est, quod te in ingenti aestu [*]( 26 Ioh. 5, 46 ) [*]( 5 quicquid SGt quidquid G 7 commenticios CSGjU fantasmatis C phantasmatib' 3I2b 8 simulachris S ediculas L edicolas Pb fabricatis LSGPM 9 fecistis templa C 13 commemoraem C 18 huic (i s. 1.) C opere Z' 19 reprsehendenda L repraehendenda M reprehendenda snnt C secerpit CSMG ebreorum C 20 intellegantur Ll 22 pronunciata C 24 conuincetur CI damnandis C'1 26 mosi SGM michi C 27 nichil C te (s. 1.) C positu L ) [*]( XXV. Aug. seot. 6. ) [*]( 29 )
Deinde subiungis ipsum te audisse dicentem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se. unde illum audisti hoc dicentem nisi ex euangelio? at si hoc. quod ita credis ex euangelio, ut tamquam ex ore domini audisse te dicas. alius falsum esse contendat atque hoc dixisse Christum neget. quo ibis? quid facies? nonne euangelicam auctoritatem quantis potueris uiribus praedicabis? miser, illic scriptum est, quod non uis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab [*]( 12 cf. Act. 9, 3 sqq. 22 cf. Ioh. 10, 8 ) [*]( 2 capitulum (i ex o corr.) C 3 est alt. om. LSMG 4 inquis Ll asscribere C 7 michi C 10 semanauit BIG eminauit LyPl seminauit Mx asscribere C 11 quemammodum L'MGl 12 te om. C uocauit sanltim C 15 inicio C 19 dicat (a corr. ex e) C 20 noticia C 22 uenerint SG 23 (et 24) eu»angelio (u er.) C ac b quod] ut SG ut (ras.) LM 24 audissa edicas 11f1 26 ibis (s .'1. l. a m. J) L nangelicam X1 euijangelicam C )