Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id est quia christianarum haeresium pars maxima et, quod est in promptu, catholici nihil eorum seruare curant, quae Moyses scribit. quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex uera illa Christi et discipulorum eius traditione, uos omnino fateamini necesse est, contraria inuicem sibi Iesum docuisse atque Moysen, idcircoque nec creditum Christum a Iudaeis, quia fidem uellent exhibere Moysi. quorsum ergo falsum non erit illud legum dixisse ad eos: si crederetis Moysi. crederetis et mihi? cum sit longe manifestum idcirco magis eos non credidisse Iesu. quia Moysi crederent, potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent. tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas.

Alias, inquit. si christianus es, crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, christianus non es. inepta haec semper et inbecilla responsio est nihil habentium, quod ostendant. quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti. quem scias necesse habere, ut credam causa religionis, qua famulor Christo, licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute, an scriptoris, ut examinari sollicite. nec si nos non crediderimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. tamen utcumque hoc ferri poterit christianis obpositum. quid autem de illis agemus, quos retuli, Iudaeo scilicet atque gentili, quibus dicere non possumus: si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? quamquam de christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam [*](2 heresium LSC 3 nichil C 4 scripsit L scribit (bit in ras.) C 6 traditione (m er.) L 7 sibi innicem C 8 iudeis C 9 quorsumj quomodo (modo in ras. a m. 2) L quorsum (r et um s. I. a m. 2) 8 quorum lIfGI quare b 10 michi C 14 queso C 17 nichil C 18 fecisse Ll 23 scriptores b examinari (ri s. I.) C 24 credidimus LGMb credimus C 25 ferri C: fieri LSGMb 26 quod b iudeo C 27 gentili. Z )

447
apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit nec dixit: si discipulus es, crede; si non credis, discipulus non es. tu mihi hoc dicas non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit eius. an subinducta. at, inquis, beatiores appellat, qui non uiderunt et crediderunt. hoc si ideo dictum putas. ut sine ratione et iudicio quidque credamus, esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.

AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inueneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est ad Christum omnino pertinet, siue quod eum figuris rerum uel gestarum uel dictarum praenuntiet, siue quod eius gratiam gloriamque commendet, tu, qui commenticium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, ista Moysi non uis credere, sicut nec piscem uis edere. uerum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti, cur ita eum uos noxium praedicatis. ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini quam pisce uescamini? quid ? quod si omnis caro inmunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba uita illa misera dei uestri retinetur, quae per uestra alimenta purgata est, detestabilis superstitio tua et piscem te cogit proicere, quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere, quas uituperasti. quo uero etiam daemonibus dei famulum conparasti, ut, quales illi fuerunt, cum Christum confiterentur, talis et iste [*]( 6 cf. Ioh. 20, 27 . 29 28 cf. Matth. 8, 29 ) [*]( 4 michi C 5 ante an lit. unius litt. C sub in ducta (in in ras.) S 7 quidqug.e L'lG2 quicquam b 8 contentus (ten ex tem) C ratiofie (e 8. 1. add. 111. 2) L 9 Cap. XXXIII LPM, om. SG Agustinus L 10 mosi SG 13 /// quod C 14 praenunciet C 16 manichei C 24 purganda Cb 25 supersticio C 27 doemonibus 028 demonibus C )

448
accipiatur, si aliquid in eius libris reperiri potuerit, quod praedicet Christum, ille quidem non dedignatur obprobrium domini sui. si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis domestici eius! sed uos uidete, a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi, qui domino ita conuiciati sunt. illi enim non eum Christum esse credebant et ideo fallacem putabant; uos autem doctrinam non putatis esse ueracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem.