Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Dicis enim et tu "Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus remoueret, saecularibus uero uulgo concederet omnia, quae possent edi, atque [*](2 Rom. 2, 25 ) [*]( 1 proselito C 2 prode est L 4 phariseos S gehenne C1 5 qui S neglegebat Ll 10 iubetquą.e L2 abligurriri (li ex lu) L abliguriri b 11 nec LSMG 14 nelut (d in t corr. m. 1) S 15 obliquanto SlGl obliquantis (i in ras.) S*G2 iocundius L7CSGMb uerbecina LlCSMG 16 prophętlcis C 19 immunda* (s uid. er.) M immQdos b conuenientis Lt 22 ferret (m. 1 corr. in ferat) C 23 adimanthi LCGM fallatiam CG 27 edi (s. \.) S aedi LIMO )
Certe iam manifestata fallacia connicta discedit; certe iam clarum est non aliud de hac re turbas, aliud secreto discipulos dominum docuisse; certe sine dubitatione perspicitur Manichaeos potius esse mendaces atque fallaces, non Moysen, non Christum. non testamenti utriusque doctrinam ibi figuratam. hic reuelatam. ibi prophetatam, hic praesentatam. quomodo ergo nihil eorum catholicos seruare putant, quae Moyses scripsit, cum omnia prorsus obseruent, non iam in figuris, sed in eis rebus, quas illae figurae significando praenuntiarunt? neque enim, si aliud tempus esset scribendi, aliud legendi, recte diceremus scripturam illam non obseruare lectorem, quia et ipse characteres illos non faceret. cum illae fuissent figurae sonorum, ille autem iam sonos ipsos expromeret, illarum tamen figurarum non formatione occupatus, sed inspectione commonitus. ideo autem Iudaei Christo non credebant, quia nec illa, quae Moyses non figurate, sed aperte praeceperat, obseruabant. unde illis dicit: decimatis mentam et cyminum et relinquitis grauiora legis. misericordiam et iudicium liquantes culicem, camelum autem gluttientes: haec oportebat facere, illa autem non omittere. unde est et illud. quod traditionibus docebant, quomodo infirmaretur praeceptum dei, quo deferri honorem parentibus iusserat; propter quam superbiam et iniquitatem excaecari meruerunt, ut cetera non intellegerent, quia ea, quae intellegebant, inpie contemnebant. [*]( 19 Matth. 28, 23 sq. ) [*]( 2 autem om. C communicant (exp. m. 2) L 4 hac (h s. l. a m. 1) L hac de re C 5 certe inc. cap. 32 in b 8 praesentatft* C 10 obseraentur C 11 ille SG praenuntiarunt significando C 12 aut legendi SG 14 et om. SMG caracteres LCSGM ille b sonorum figurae S 17 comy munitus SGJJf 18 moses S figuratae L7 figuratę C 19 obseruabaf Cl mentam L mentem ClGl ciminum Cb cynimum G cinimum 81 21 li* quantes (n semier.) S linquantes (a ex e) G gluttentes SG glutientes CMb 25 ininquitatem S excecari C 26 cętera C que S 27 impię L ) [*]( XXV AUIr. sect. 6. ) [*]( 81 )
Uidesne, quam tibi non dicam: si christianus es. crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis. christianus non es. ipse quippe uideris. quid de te sentias, qui te ut gentilem uel Iudaeum doceri de Christo expetis; ego tamen neque hoc defugi et omnes tibi aditus erroris, quantum potui, clausi. nec illud siui patere praecipitium, qua uos caeci mittitis dicentes falsa esse in euangelio, sicubi uestra haeresis exitum non inuenerit, ut uobis nihil remaneat, quo redire possitis. unde Christo credatis, ubi uobis haec uox pestilentiae non possit obponi. quin etiam sic te doceri cupis ut christianum Thomam, quem Christus de se dubitantem non est aspernatus. sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit. haec uerba tua sunt. bene, quod sic te doceri exigis. quam enim uerebar, ne hoc quoque in euangelio falsum esse contenderes! crede ergo cicatricibus Christi, quia si cicatrices illae uerae erant, uera etiam illa uulnera fuerant, nec uera uulnera nisi uera caro habere potuisset: hoc uerum totum uestrum euertit errorem. porro si Christus falsas cicatrice dubitanti discipulo demonstrauit, et ipsum fallacem dicis ita docentem et te falli cupis ita discentem. sed quia falli nemo est qui uelit, fallere autem multi uolunt, magis te uelle intellego quasi exemplo Christi fallaciter docere quam exemplo Thomae fallaciter discere. proinde si credis. quod falsis cicatricibus Christus fefellerit dubitantem, te quis uelit credere docentem, ac non potius cauere fallentem? at si ille discipulus ueras cicatrices tetigit Christi, ueram confiteri cogeris et carnem Christi. ita Manichaeus non permanebis, si sic credis ut Thomas; infidelis autem remanebis, si nec sic credis ut Thomas. [*](29 cf. Ioh. 20, 27 sq. ) [*]( 1 quamquam b n s. 1. S 5 tibi (8. I.) S 6 siui] sibi PlLMGlb patgre S precipitium C 8 heresis LG 9 possetis L{S{VtG 17 ille uere S illae uere M illg uere L 21 falle GS* dicentem LlPSGMb 22 **est (pot er.) L magiste M' te om. SG 27 cicatrices (8. 1. m. 2) C 29 sic (c m. rec. superscr.) C )
FAUSTUS dixit: Cur legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos non se uenisse soluere dixerit, sed adinplere? quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus. ubi dixisse? in monte. quibus praesentibus ? Petro, Andrea, Iacobo et Iohanne. quattuor his tantum; ceteros enim necdum elegerat nec ipsum Matthaeum. ex his quattuor unus, id est Iohannes euangelium scripsit. ita alicubi hoc ipse conmemorat? nusquam. quomodo ergo, quod Iohannes non testatur. qui fuit in monte, Matthaeus hoc scripsit, qui longo interuallo, postquam Iesus de monte descendit, secutus est eum? ac per hoc de hoc ipso primo ambigitur, utrum Iesus tale aliquid dixerit, quia testis idoneus tacet, loquitur autem minus idoneus. ut interim permiserimus nobis iniuriam fecisse Matthaeo, donec et ipsum probemus haec non scripsisse, sed alium nescio quem sub nomine eius : quod docet et ipsa lectionis eiusdem Matthaei obliqua narratio. quid enim dicit? et cum transiret Iesus, uidit hominem sedentem ad telonium nomine Matthaeum et uocauit eum; at ille confestim surgens secutus est eum. et quis ergo de se scribens dicat "uidit hominem et uocauit eum et secutus est eum," ac non potius dicat: uidit me et uocauit me et secutus sum eum, nisi quia constat haec Matthaeum non scripsisse, sed alium nescio quem sub eius nomine ? cum ergo ne quidem si et Matthaeus hoc scriberet. uerum foret, qui praesens non erat, cum Iesus haec loquebatur in monte: quanto magis credendum non erit, quia nec [*]( 3 cf. Matth. 5, 17 17 Matth. 9, 9 ) [*]( 2 Cap. xxxmr SLPMG qunr LCM prophatas C 4 ma- theua C 5 & andrea C 6 cateros C 7 (et 18) matheum C idg C4 9 monte (m eras.) L 10 postquam (quam in ras.) C 11 hoc ipso] ipso C 12 ambigiiitur (m. 2 exp.) L 14 iniuria (^ add. m. 3) P mathev (v add. sup. o m. rec.) C rnatthe1 (v sup. o a m 2) L 16 qaod] quodq: Lb docet (s. I. m. 1) C mathei C matthei LSG 18 teloneum LSM teloneum b 20 se ipso C 23 matheum C 24 nec C si et] ai* (t er.) L et om. Cb 25 quia L 26 monte (m er.) L ) [*]( 31* )
Quid? quod etiam ex ipso sermone. quo praecepit non putare, quia uenerit legem soluere, magis intellegi detur, quia soluerit. neque enim nihil eo tale faciente Iudaei suspicari hoc possent. sed, nolite, inquit, putare, quia ueni soluere legem. agedum ergo, si ei et Iudaei dixissent, quid porro autem tu tale agis, unde hoc suspicari possimus? an quia circumcisionem derides, sabbatum uiolas, sacrificia respuis, confundis cibos? hoc est ergo: nolite putare? et quid hoc amplius quidue manifestius fieri potuit in destructionem legis ac prophetarum? aut si hoc adinplere est legem, quid erit soluere? quid? quod etiam lex et prophetae ne adinpletione quidem gaudent. adeo sibi pleni uidentur et consummati: quorum auctor ac pater non minus ei adici indignatur quam detrahi, ut scribens in deuteronomio dicat: haec praecepta, quae mando tibi hodie, Israhel, obseruabis; et caue, ne declines ab iisdem neque in sinistram neque in dextram, nec addas quicquam eis nec minuas, sed . in iisdem, perseuerabis. ut benedicat te dominus deus tuus? quapropter siue adinplendi causa Iesus legi aliquid et prophetis adiecit, in dextram uidetur lapsus, siue dempsit, ut destrueret, in sinistram; utrumque certe offendit legis auctorem idcircoque aut aliud aliquid significat istud aut falsum est.
AUGUSTINUS respondit:s o mirabilem insaniam de Christo [*](16 Deut. 5, 32; 12, 32 ) [*]( 1 matheuB C 3 pcipit C 5 solueret L 7 agendum Llb age*dura (n er.) C aiendum L2 si] et si C et om. C 8 tu tale] tutela LI 11 quidue (ue a. l. m. 2) C destructione b 13 adimpletione (m er.) L adimplecione tua C ad impletionem b 15 eie L adicit C 16 de uteronomio C dicat H 18 (et 20) isdem SG hiadem LCM 19 dexteram CSGMb 20 benedicęt (s. § a m 1 a) C 21 iesns (s fin. s. l. m. 1) L 22 dexteram C his adempsit SG demsit P dempsis (s. s a m. 1 t) C 23 auctorem (exp. m. 2) L 24 significat (a ex e a m. 1) C 25 Cap. XXXV LPSMG Agustinus L mieerabilem C )
At quam elegantem rem sibi uisus est Faustus dicere, ubi propterea uoluit non credi haec scripsisse Matthaeum. quia cum de sua electione diceret, non ait: uidit me et dixit mihi: sequere me. sed: uidit Matthaeum et dixit ei: sequere me. quod nescio utrum de errore inperitiae dixerit. an de more fallaciae. sed non usque adeo inperitum putauerim, ut nec legerit nec audierit solere scriptores rerum gestarum, cum in suam personam uenerint, ita se contexere. tamquam de alio narrent. quod de se narrant. magis ergo hunc arbitror non ut inperitum. sed ut inperitis nebulam obtendere uoluisse sperantem se plures esse capturum. qui ista non nossent. et in historia quidem rerum saecularium [*]( 6 leh. 21. 25 12 cf. Ioh. 12, 41 13 Ioh. 5. 46 21 Matth. 9. 9 ) [*]( 1 euagelio (n add. m. 2) L audiebat LSGMb 4 pretermiserit C 6 fecisset G' 8 scribentur CL2 9 praeter misisse C 15 christo (sup. 0 a m. 1 i) L 18 ad LlMl eligantem LlMl 19 matheQ C 20 electiofie (e fin. add. s. 1. m, 2) L 24 neclegerit (c s. I. add. m. 2) L C neglegerit G 27 nebulas LPb 28 ostendere LXMSG obtendere CX4 29 inII C, (s. I. m. 2) L historia (ri er, ro fec. m. 1) (' )
Iam illud quam sit infirmum, quis non uidet. quod ait non eum dicere potuisse: nolite putare. quia ueni soluere legem aut prophetas; non ueni soluere. sed adinplere, nisi aliquid tale iam fecisset, ut in hanc suspicionem posset uenire? quasi nos negamus Iudaeis non intellegentibus uideri potuisse Christum destructorem legis et prophetarum: sed hoc ipsum est, cur ille uerax et ueritas non potuerit de alia lege et de aliis prophetis dicere, quod eos non solueret nisi de iis, quos illi eum soluere suspicabantur. quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur et dicit: amen. amen dico uobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex n on transiet de lege, donec omnia fiant. quicumque ergo soluerit unum ex mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus uocabitur in regno caelorum; quicumque autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. pharisaeos enim cogitabat. cum ista diceret, qui soluebant legem factis et docebant uerbis. de quibus alio loco dicit: quae dicunt. facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. propterea et hic ita sequitur: dico enim uobis, nisi abundauerit iustitia uestra plus [*]( 2 Matth. 11, 19 4 Ioh. 5, 25 26 Matth. 23, 3 28 Matth. 5,17 eqq. ) [*]( 2 uenia Sl 3 dixi L IMl 6 unde] inde Sb 8 uidit M uideat SG-2 11 suspitionem SG 12 negemus LlSMG 14 quor L 16 bis LCSGb 17 amen ę.I!1 CLJ 19 unum apex SILMG 21 minimus (ni add. 8. I. m. rec.) C 23 magnus] sic magnus SG 24 pharieeos C ista] de ista SIG 25 alio in ras. C 26 faciunt (ex di fa ,tł. X) C )