Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Nam quicquid dicis de sabbato et de circumcisione . carnis et de differentia ciborum aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse christianos. iam supra ostendimus, quia. sicut dicit apostolus, haec omnia figurae nostrae fuerunt. non ergo diuersa doctrina est, sed diuersum tempus. aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari, et aliud est, quo haec iam oportet per manifestam ueritatem redditamque adinpleri. sed quid mirum, si Iudaei carnaliter intellegentes sabbatum Christo, qui iam hoc spiritaliter insinuabat. repugnauerarit ? tu apostolo responde, si potes, qui uacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur. sed si illi restiterunt Christo non intellegentes uerum sabbatum, uos ei nolite resistere et intellegite ueram innocentiam. nam eo ipso loco. ubi praecipue destructor sabbati putatur Iesus, cum discipuli eius per segetem transeuntes et esurientes uellerent spicas et ederent, innocentes eos dixit respondens Iudaeis: si sciretis, quid sit: misericordiam uolo quam sacrificium. numquam condemnassetis innocentes; magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. a uobis autem quisquis uulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam uocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. an forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt apostoli, ut inde membra dei manducando purgarent. sicut uestra fabula est? [*]( 8 I Cor. 10, 6 16 cf. Col. 2, 16 sq. 21 Matth. 12, 7 ) [*]( 3 iudeorum C 6 diffeijentia (s. d add. r) C lU quod LCb 11 ppnetias (in ras.) S est (add. 11l. 1) L quo] quod LCSMb 12 manifesta M 13 xpo (8. I.) S 15 uocationem SG 16 si om. SG 18 precipue L 19 segetes (s fin. in ras. m. 2) L 20 esurientes (ientes in ras. m. 2) L 21 respondent (8. t superscr. s) C 23 debuerunt misereri b 26 traditione (e s. I. add. m. 21 L an] hanc LSGMb 27 eiibuerunt C 28 menbra C mebra S )

474
uos ergo crudeles, qui hoc non facitis. sed uidelicet nouit Faustus destruere sabbatum, quia scit uirtutem dei semper atque infatigabiliter operari. illi hoc dicant, qui intellegunt deum sine temporali uoluntate uniuersa tempora facientem. hoc ad uos multum est. qui dei uestri requiem rebellatione gentis tenebrarum perhibetis excussam et hostium repentino inpetu perturbatam. an ex aeterno praeuidens hoc futurum numquam habuit requiem, quia numquam securus fuit. qui se cogitabat tam graue bellum cum tanta membrorum suorum labe damnoque gesturum ?

Ceterum illud sabbatum, quod inperite atque inpie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias. quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic adtestaretur. qui cum propria uoluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit, ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octauus, etiam circumcisionem octaui diei ad se prophetandum pertinere declararet. quid enim significat circumcisio carnis? quid? nisi expoliationem mortalitatis. quam de carnali generatione portamus. propter hoc dicit apostolus: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit fiducialiter, triumphans eos in semet ipso. quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus. secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. quae mortalitas proprie caro est appellata. quia in [*](23 Col. 2, 15 ) [*]( 3 intellegunt (u corr. ex a) S 5 reuelatione (m. er.) LllV' reuelationem SG 6 excussam (x 8. I. w. 2 add.) L 7 preuidens C 9 menbrorum GS 10 labe,dampnoque (, et p a m. 2) M damnåq; 81 12 prophetas L'SIM'O 13 scripta b attestaretur L2 14 propria (i s. I.) C 18 tercio G surgens SG 19 octauo die Lx octauidei M1 20 declaret S 21 quid i1 (exp. m. 2) 23 exuensse (pr. s. s. I.) G 24 fidutialiterC 25 exuisses G se om. S 26 (et 27) propnae L2SG proprię C 27 est om. CSG'JI appellata est b qui 81 )

475
illa resurrectionis inmortalitate non erit. propterea scriptum est: caro et sanguis regnum dei non possidebunt. de quibus uerbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso deo iam praecessit, dissimulantes ea, quae sequuntur; in quibus aperte apostolus quid dicat exponit. uolens enim ostendere, quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: neque corruptio incorruptionem possidebit. hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae sequuntur uerba consulite. ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes inmutabimur, in atomo, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos inmutabimur; oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem. ut ergo induatur inmortalitate, exuitur mortalitate. hoc est circumcisionis mysterium, quae octauo die fieri iussa est, et octauo die, id est dominica post sabbatum, iam in ueritate a domino inpleta. unde dicitur: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit. per hanc enim mortalitatem nobis inuidae diabolicae potestates dominabantur; quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione conplebitur. haec est fides [*]( 2 I Cor. 15, 50 sqq. 19 cf. Gen. 17, 12 V ) [*]( 1 inmortalitate Ll o secuntur G sequntur (q ex c corr. et u superscr. m. 2) 8 6 enim (s. l.) S ostendero (endere in ras.) L 9 dicit S' resurrectiong LKM 11 suspitione LS secuntur OSłO 12 inquid Z1 misterium S 13 resurgimus LtGł athomo CLSGM 14 ictu (u er.) M canet enim tuba om. SG 17 inmortalitatemXa-M 18 mortalite 0 misterium C 19 octauo (bis) (JiLl 20 dflo] do C 22 inuide C 25 gst (st 8. I. add. m. 2) L aecclesia C I diabolg 8 )
476
nostra. et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus conmemorat, iustus ex fide uiuit, haec est iustificatio nostra. mortuum quippe Christum et pagani credunt; resurrexisse autem Christum propria fides est christianorum. si enim confitearis, ait apostolus, in ore tuo, quia dominus est Iesus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. quia'ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octaui diei circumcisione figurata est, propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit apostolus: et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moyses. de quo ipse dicit: de me enim ille scripsit. quod autem dicit dominus: uae uobis, scribae et pharisaei' hypocritae, qui circuitis mare et aridam facere unum proselytum; et cum feceritis eum, facitis eum filium gehennae duplo quam uos estis, non quia circumciditur, dixit. sed quod eorum mores imitatur, a quibus imitandis cohibet suos dicens: in cathedra Moysi sedent scribae et pharisaei: quae dicunt, facite, quae autem faciunt. facere nolite; dicunt enim, et non faciunt. in quibus dominicis uerbis utrumque debetis aduertere, et quantus honor delatus sit doctrinae Moysi, in cuius cathedra etiam mali sedentes bona docere cogebantur, et unde fieret proselytus filius gehennae, non scilicet a pharisaeis uerba legis audiendo, [*]( 2 Rom. 1, 17 Hab. 2. 4 4 Rom. 10, 9 9 Bom. 4, 25 13 Rom. 4, 11 16 Ioh. 5. 46 17 Matth. 23, 15 22 Matth. 23, 2 sq. ) [*]( 2 commerat L 8 et om. b 11 ista (s. I) S octaui LOx Eug. (ed. Kndll p. 288): octauę C2 octaua SGMb 14 iusticiae C 16 de quo ipse dicit om. SG 18 hypochitae C circumitis SGMb proselytum unum S 20 gehenne C 22 in cathedra] cathedri S kathedra G kathedrS M super cathedram (super tn. 2 s. 1) C cathedra l 27 proselitus C 28 gehenne C phariseis C )
477
sed eorum facta sectando. hoc ergo dici posset tunc proselyto circumciso, quod Paulus dicit: circumcisio quidem prodest, si legem custodias. quia uero ille in non custodienda lege pharisaeos imitabatur, fiebat filius gehennae; propterea, quantum arbitror, duplo quam illi, quia hoc neglegebat inplere, quod propria uoluntate susceperat, non ex Iudaeis natus, sed sponte Iudaeus factus.

Quid autem dicere uoluisti, sine respectu iniuriose, quod Moyses helluonis in modum disceptator sedet iubetque alia quidem abligurrii;i pro mundis, alia uero pro inmundis ne contingi quidem? cum ad helluonem hoc magis pertineat, ut nulla discernat, aut, si discernit, suauiora eligat. an hoc ideo dicis, ut inperitis continentia tua uelut ab ineunte aetate miranda uideatur quasi nescientis uel iam obliti, quanto iucundius sapiat porcina quam ueruecina? sed quia et ista Moyses figuris propheticis de Christo scripsit in animalium carnibus significans homines uel incorporandos Christi corpori, quod est ecclesia, uel respuendos, uos quoque inter inmunda figurauit, qui proptera fidei catholicae non conuenitis, quia nec ruminatis uerbum sapientiae et duo testamenta, uetus et nouum, non concorditer distinguentes tamquam geminam ungulam non habetis. quis autem ferat te quoque Adimanti uestri fallaciam non puduisse sectari?