Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Quamobrem quoniam nos credimus omnia, quae scripsit Moyses, ad Christi conmendationem pertinere, quod isto opere quia demonstrare non possumus. polliciti sumus in his hoc [*](13 Matth. 15, 3 sqq. ) [*]( 1 uoleuat M] 3 autem (s. I.) S o et s. l. S 10 ipsos L 11 calumpniantibus C discipuli eius om. LCSMb 12 excederet LC 13 trãsgredimini b 14 mandatum dei S 15 mosen G y mosen S 16 dS enim dixit (in marg.) S 17 aut] uel SG 18 moriatur Pb quicum Z1 19 uel matri om. C 21 trad. uestram b. 22 iudeos C 26 omnia credimus S 27 isto (i ex o m. 1) L )
Iam uero illam conplexionem utrum obtunsissimam. an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium . unde magis arbitror eum nebulam inicere uoluisse minus adtento lectori quam non uidisse quod dicam; ait enim: quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. haec propositio uera est, sed consequens erat, ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse et alia dari non posse. nihil autem horum fecit. [*]( 2 recte inc. c. 25 in b 5 *ecclesia th er.) M aecta C 7 ex**sarrecturos i hereticos LCSG 12 moses SG 18 precipiebat L 14 nisi (si s. I.) S acię M uia M' acuta MSl 16 nostro] suo SG 17 manichens SLG asserto SG2 18 uolentes Llb 22 conplectionem M1 23 au (s add. m. 2) fraudglentis Jsimam (o exp. et u superscr. m. 2) L enim (in ras.) S 25 dicat S* 28 ut] er I,t, (corr. in ut m. 1) M 29 nilhil (exp. m. 2) L )
Nam illud quod adiungis "dissimilem fuisse traditionem Christi atque Moyseos et ideo non fuisse uerisimile, ut si crederent Moysi, crederent et Christo, immo illud potius esse consequens, ut si alteri Iudaei crederent, alteri necessario repugnarent" non utique diceres, si considerationis oculum paululum adtolleres orbemque terrarum sine contentionis caecitate conspiceres in hominibus doctis atque indoctis, Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus, quibus se debitorem dicebat apostolus et Moysi et Christo simul credentem. si ergo non erat uerisimile, ut Iudaei Moysi et Christo pariter crederent. multo minus uerisimile est, ut orbis terrarum Moysi et Christo pariter credat. cum uero uideamus omnes gentes utrique credere et illius prophetiam cum euangelio huius conuenientem fide robustissima et celeberrima retinere, non ad aliquid inpossibile [*]( 28 cf. Rom. 1, 14. ) [*]( l dixerimus] dederimus C confiteatur LIGSb confitiatur (ti corr. ex te) M 2 euuangelio C 3 (11 et 17) mosi SG 4 et om. C euuangelii C 9 debemus 01 10 ipso b euuangelii C 11 testemoniis Z,1 12 tolletur LvSGMb 20 paululum (1 fin. ex r) C 22 grecis L 24 credent?ra (tem exp. et s superscr. m. 2) L 25 mosi S* 28 fidem LSG fide (m er.) M robustissimii et celeberrimi LSG )
Nam quicquid dicis de sabbato et de circumcisione . carnis et de differentia ciborum aliam fuisse traditionem Moysi, aliud per Christum didicisse christianos. iam supra ostendimus, quia. sicut dicit apostolus, haec omnia figurae nostrae fuerunt. non ergo diuersa doctrina est, sed diuersum tempus. aliud enim erat, quo haec oportebat per figuratas prophetias praenuntiari, et aliud est, quo haec iam oportet per manifestam ueritatem redditamque adinpleri. sed quid mirum, si Iudaei carnaliter intellegentes sabbatum Christo, qui iam hoc spiritaliter insinuabat. repugnauerarit ? tu apostolo responde, si potes, qui uacationem ipsius diei umbram futuri esse testatur. sed si illi restiterunt Christo non intellegentes uerum sabbatum, uos ei nolite resistere et intellegite ueram innocentiam. nam eo ipso loco. ubi praecipue destructor sabbati putatur Iesus, cum discipuli eius per segetem transeuntes et esurientes uellerent spicas et ederent, innocentes eos dixit respondens Iudaeis: si sciretis, quid sit: misericordiam uolo quam sacrificium. numquam condemnassetis innocentes; magis enim esurientium misereri debuerunt, quia hoc illi coacti fame fecerunt. a uobis autem quisquis uulserit spicas, non ex traditione Christi, qui hanc innocentiam uocat, sed ex traditione Manichaei homicida deputatur. an forte misericordiam eisdem spicis exhibuerunt apostoli, ut inde membra dei manducando purgarent. sicut uestra fabula est? [*]( 8 I Cor. 10, 6 16 cf. Col. 2, 16 sq. 21 Matth. 12, 7 ) [*]( 3 iudeorum C 6 diffeijentia (s. d add. r) C lU quod LCb 11 ppnetias (in ras.) S est (add. 11l. 1) L quo] quod LCSMb 12 manifesta M 13 xpo (8. I.) S 15 uocationem SG 16 si om. SG 18 precipue L 19 segetes (s fin. in ras. m. 2) L 20 esurientes (ientes in ras. m. 2) L 21 respondent (8. t superscr. s) C 23 debuerunt misereri b 26 traditione (e s. I. add. m. 21 L an] hanc LSGMb 27 eiibuerunt C 28 menbra C mebra S )