Hinc est et illud, cuius ambiguitate Faustus fallitur: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. quae uerba et aliter posse intellegi potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intellegi nec Faustus ausus est dicere nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negauerit aut Christum esse uitam aut a Iudaeis uisum esse pendentem aut eos illi non credidisse. cum uero et ipse dicat: ego sum uita et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Iudaeorum, non uideo, cur dubitare debeamus id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait: ille enim de me scripsit. proinde si quod scriptum est: suscitabo eis prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intellegi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte conuictus est, quid opus est in hoc testimonio laborare? aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam, sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse uitam uel in conspectu Iudaeorum non ei credentium non pependisse. cum autem hoc ille non dixerit [*]( 11 Deut. 28, 66 16-loh. 14, 6 19 Ioh. 5, 47 /. /. ) [*]( 2 iudeorum C 3 se (s. I.) S 4 iibris illis S 5 iudeis C intel- leguntur Ll 6 predicta C intellegendo L' 8 predicti C 12potest— intellegi om. SG, (in mg. m. 2 add.) C 14 nec (c s. I.) S quisquam (s corr. ex c) C 15 a om. b 17 et eum q?ip (exp. m. 2) L et eum qui i2 et eum qui GM 18 iudeorum C 23 mosi SIG' 26 faelleret 81 falleret (J2 )
465
nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est, cur moremur hanc quoque de domino et saluatore nostro Iesu Christo famuli eius amplecti prophetiam. at enim inter cetera maledicta et hoc positum est. num ideo non est prophetia, cum et cetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa, quae in ea lectione uel praecedentia uel consequentia contexuntur, nihil pertinere uidentur ad Christum? quasi uero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae inpietatis acciderunt, quam uidere uitam suam, id est filium dei, pendentem et non credere uitae suae. maledicta enim cum ex prophetia dicuntur. non sunt de malo uoto inprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. nam illa, quae de malo uoto sunt, prohibentur, cum dicitur: benedicite et nolite male dicere. haec autem saepe, inueniuntur in sermone sanctorum. sicut apostolus Paulus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera sua. nam illud tamquam stomachatus et indignatus etiam male optasse uidetur apostolus: utinam et abscidantur, qui uos conturbant! quod utique, si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelleges. sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum. quod in his quoque uerbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas adtulisset. sic enim sonuit fortasse Iudaeis, quod dictum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae, ut inter minas uel dolos hostium
[*]( 14 Rom. 12,14 16 n Tim. 4, 14 20 Gal. 5, 12 22 Matth. 19,12 ) [*]( . 1 quisquam lS s. t. a tn. 1) L 6 prQphętia C 7 in om. C contexunturj consequuntur LPSMG2b 10 auperbiaej superbae SGMb et impietatis (et a m. 2) S 12 inprecantes L' 13 prescio t.add. m. 2) L denuntiantes Ll 17 «erarius (a er.) M reddat SCG2 18 stoinacatus IJG1 atomachastus (a sec. corr. ex u) Csthomacatus M1 20 et om. S abscindantur GSb 21 eligantissimo IA 22 obtasse C optasse (e 8. l. m. 1) L intelleges Lt ) [*]( XXV. Aug. sect. 4. ) [*]( 80 ) 466
suorum uitam suam uidentes ex incerto pendere uicturos se esse non crederent. sed filius euangelii cum audit: ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae uidet. quid prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant, statimque illi occurrit uita hominum Christus pendens eique non credentes Iudaei ob hoc ipsum, quia pendentem uident. et alius quidem aliquis cito diceret inter cetera maledicta, quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non pertinent. hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae; neque enim fieri non posset, ut inter diuersa maledicta, quae inpio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. sed ego et qui mecum aliquanto adtentius cogitant euangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: "ille enim et de me scripsit" ut et alia, quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur, sed ait: de me enim ille scripsit, ut omnem scripturae illius intentionem nonnisi ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus, etiam cetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus: quod nunc ostendere si uelim. nimis longum erit.
Unde tantum abest, ut hoc, quod Faustus commemorauit, propterea non pertineat ad Christum, quia inter cetera maledicta positum est, ut nec ipsa cetera rectum habeant intellectum, nisi ad Christi gloriam, qua generi humano consulitur, prophetata referantur . quanto magis hoc! quod et si talis fuisset Moyses, ut aliud corde intuens id ore funderet, facilius eum dicerem prophetasse nescientem, quam, cum audirem populo Iudaeorum dictum: uidebis uitam tuam [*]( 2 loh. 5, 46 ) [*]( 1 suorum (a corr. in 0) C 2 euuangelii C 8 ac L 1 6 iudei C 8 quia S 12 propheticę C propheticą.e (exp. m. 2) L ls gratift (~ add. m. 2) G prsescrutando L 19 lectione] maledictione SG 20 predicta L 25 quę b humana Gl 26 referuntur Sl 28 qreum C 29 populum JJ1 iudeorum C )
467
pendentem et non credes uitae tuae, de Christo prophetatum negarem. neque enim hoc intuebatur animo Caiphas, quod ex uerbis eius intellectum est, cum Christum ut inimicum persequens ait expedire. ut unus homo moreretur. ne periret tota gens. ubi euangelista subiecit hoc eum non a se dixisse, sed cum esset pontifex prophetasse. sed Moyses non erat Caiphas. quare illud, quod populo Hebraeo dixit: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. non solum de Christo dicit. quod, etsi nesciens dixisset. de nullo alio dixisse deberet intellegi, uerum etiam sciens dixit. erat enim fidelissimus dispensator prophetici sacramenti, id est illius sacerdotalis chrismatis, unde Christi nomen agnoscimus: in quo sacramento, quamuis homo pessimus, Caiphas etiam nesciens potuit prophetare. hoc quippe in eo egit propheticum chrisma, ut prophetaret; hoc autem uita inpia, ut nesciens prophetaret. quo itaque ore dicitur nihil de Christo prophetasse Moyses ? a quo illud chrisma coepit, unde Christi nomen innotuit, et unde Christum etiam persecutor Christi uel nesciens prophetauit.
Nam de maledicto pendentis in ligno iam.' quantum satis uisum est. supra diximus. interficiendum autem esse prophetam siue principem populi. qui filios Israhel a deo suo uellet auertere aliquidue infringere mandatorum, non aduersus Christum praecepisse Moysen et ex his. quae iam multa egimus. satis clarum est et magis magisque consideranti dicta et facta domini Iesu Christi magis magisque clarebit, quia nec a suo deo uoluit quemquam eorum Christus auertere. deus quippe, quem illis Moyses diligendum colendumque praeceperat. ipse est certe deus Abraham et deus Isaac et deus [*]( 6 cf. Ioh. 11 49 sqq. pe ) [*]( 4 exdire S 5 euuangelista C 7 hebreo CS 9 dixit b dixisset om. SG 10 debere 11.[1 deberet i1 11 prophętici C 12 sacerdotalis (ta 8. I.) C 17 prophetauit SG 24 precepisse C mosen SG 26 dni nfi G clarebit (b corr. ex u) GM 28 moses BIG praeciperat L' ) [*]( 30* )
468
Iacob, quem dominus Iesus Christus eadem conmendatione conmemorat eiusque auctoritate Sadducaeorum refellit errorem resurrectionem negantium, ubi ait: de resurrectione autem m ortuorum non legistis, quid deus locutus sit de rubo ad Moysen: ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob? non est deus mortuorum, sed uiuorum; omnes enim illi uiuunt. oportune itaque eadem uoce nunc conuincuntur Manichaei, qua tunc conuicti sunt Sadducaei; nam et ipsam resurrectionem alio quidem modo. sed tamen etiam isti negant. item cum fidem centurionis laudans diceret: amen dico uobis, non inueni tantam fidem in Israhel, adiecit et ait: dico autem uobis, quoniam multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores. si ergo, quod negare Faustus non potest, non conmendauit Moyses populo Israhel deum, nisi deum Abraham et Isaac et Iacob eumque ipsum Christus ex his et aliis testimoniis sine dubitatione conmendat. non est conatus illum populum auertere a deo suo, sed ideo minatus est eos ituros in tenebras exteriores, quod auersos uideret a deo suo, in cuius regno gentes uocatas ex toto orbe terrarum recubituras dicit cum Abraham et Isaac et Iacob: non ob aliud, quam quod fidem tenuissent dei Abraham et. Isaac et Iacob. unde et apostolus dicit: prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes gentes. ut illi scilicet in semine Abrahae benedicerentur, qui Abrahae fidem
[*]( 3 Matth. 22, 31 sq.; Luc. 20, 37 sq. 11 Matth. 8, 10 sqq. 25 Gal. 3, 8 ) [*]( 1 quem-Iacob om. SG commendatione (m er.) L 2 auctoritate/II ; sa///duc///e///orum L auctoritates adducte eorum M auctoritatis adducteeorum Pb saducaeorum C 6 alt. ds om. S 7 enim s. l. G oportunae L opportune M 8 manichei CS 9 sadducei (exp. m. 2) L saducaei C 12 adiaitS 14 et isaac om.C 17 moses SIG 18 xj>mLS*GMb -19 auertere (s. Z. m. 2) S 26 praenuntiat C 28 quia sIr; ) 469
imitarentur. non igitur Christus Israhelitas a deo suo uolebat auertere, sed eos potius, quod ab illo auerterentur, arguebat. mandatorum autem aliquod eorum, quae per Moysen data sunt. infregisse dominum qui arbitratur, non mirum, si hoc putat, quod Iudaei; sed ideo errat, quia in hoc errauerunt et Iudaei. ubi autem Faustus conmemorat ipsum mandatum, quod dominum infregisse uult credi. ibi opus est. ut ostendamus, quomodo fallatur, sicut iam supra, ubi oportebat, ostendimus. nunc illud dico, quia, si aliquod illorum mandatorum dominus infregisset, non etiam de hoc ipso Iudaeos arguisset: quibus calumniantibus, quod discipuli eius inlotis manibus manducarent et ob hoc excederent non mandatum dei. sed traditiones seniorum, ait illis: utquid et uos egredimini mandatum dei, ut traditiones uestras statuatis? ipsumque dei mandatum conmemorat, quod per Moysen mandatum esse nouimus. secutus quippe ait: deus enim dixit: honora patrem et matrem et: qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. uos autem dicitis: quicumque dixerit patri uel matri. munus, quod est ex me, tibi prosit, non honorauerit patrem suum; et inritum fecistis uerbum dei propter uestram traditionem. qua in re uidete, quam multa nos doceat et Iudaeos a deo suo se non auertere, et eius mandata non tantum se non infringere, uerum etiam illos, a quibus infringerentur, arguere, et non nisi deum per Moysen ista mandasse.