Superest, ut Iudaeus ille, si uult et in abscondito Iudaeus esse non littera, sed spiritu, si uult reputari uerus Israhelita, in quo dolus non est, recordetur in figura illum mortuum Iesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat in ueritate uiuum Iesum, quo duce intret in terram [*]( 7 Ex. 23, 20 sq. 25 cf. Rom. 2, 29 26 cf. Ioh. 1. 47 ) [*]( 2 accidit lATf1 3 intellegitur L1 moysi b 5 angeli (n s. I.) L 6 appellari (e tM i corr.) S 7 ego om. 8 angelv (v ex o) 8 9 iurauit: SG iuraui (t er.) LM 11 prascrutetur SG prsescrutetur L pscrutetui- (p in ras.) M 12 manicheus SL iudeus C 19 doctor Z,1 20 figurp S1 21 attenet i1 22 posset LM1 23 exprsessionem L 1*4 iudeus C 27 introdux/Vix S )
462
uiuentium. talis enim iam non acerbus resistet tam perspicuae prophetiae, sed ex commemoratione Iesu, qui introduxit in illam promissionis terram, mitis effectus audiet iam ipsum, cuius nomen ille habebat, uerius introducentem et dicentem: beati mites, quoniam ipsi hereditate possidebunt terram. hic iam etiam ille gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus, de quibus suscitat deus filios Abrahae. nonne miraretur in libris antiquis eiusdem gentis, ex qua natus perhiberetur Iesus, tam euidentem de illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen eius exprimeretur. simulque ibi aduerteret non quemlibet hominem praedictum fuisse Iesum, sed utique deum, cum in homine illo. qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus mutato nomine Iesus appellatus est. suum nomen esse deus diceret eumque angelum nominaret eo ipso, quod mutato nomine mittebatur. magnum aliquid diuinumque nuntiantem? nuntium quippe graece angelum dici quis illa lingua uel tenuiter tinctus ignoret? quamobrem quilibet gentilis, si peruersus et peruicax esse nollet, non ideo libros illos contemneret, quia essent Hebraei. cuius gentis lege non teneretur, sed cuiuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis tanto ante conscripta inueniret, quae suis iam temporibus inpleta cognosceret ipsumque Christum Iesum non propterea sperneret, quia Hebraeicis litteris praenuntiatum uideret. sed potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur. per tot uolumina saeculorum partim apertioribus testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum
[*]( 5 Matth. fi, 4 7 cf. Matth. 3, 9 ) [*]( 1 aceruus Z' acerbus (a in rns. ; b corr. ex u) M resistit LISG .:Ub 8 iam] etiam C 5 ereditate Ml 6 iam om. b 8 habrahae SMIG antiqis (qis in ras.) S 9 eguidentem (exp. m. 2) L 10 conscriptum L1 11 homin?em C predictum C 14 hiesus SG 15 quod] quo LCSGM 17 grece LCS dicit G 18 cinotus b 19 illos om. b contempneret C 20 genti Ly 24 hebraicis Cb hebraicis L1 25 homines nasceretur (mines nas in raR.1 r ) 463
ingenti admiratione et debita religione sectandum uenerandumque censeret. ita illi ex rerum christianaram iam praesentatis effectibus librorum prophetia uera probaretur, ex librorum uero prophetia Christus colendus agnosceretur. uana loqui deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem per uniuersum orbem terrarum eorundem librorum recitatione concurritur.
Unde mirabiliter istorum est ridenda uecordia. qui tamquam inpossibile a nobis quaerunt, quomodo per Iudaeorum libros fidem christianam uelit discere homo gentilis, cum tanta deuotione et tanta celebritate omnes gentes istorum librorum fieri discipulas cernat. eo ipso nimirum fortius atque firmius. quod ex manibus inimicorum tanta de Christo testimonia proferuntur: in quibus ideo gentes. quae credunt. nihil de illo ad tempus possunt putare confictum. quia in eis libris inueniunt Christum, quibus a tot saeculis seruiunt, qui crucifixerunt Christum et quos in tanto apice auctoritatis habent, qui cotidie blasphemant Christum. si enim ab eis proferrentur prophetiae de Christo. qui praedicant Christum, ab eis ipsis confictae putarentur; nunc uero id exponit, qui praedicat, quod recitat, qui blasphemat. ad aliquem namque usum sanctorum ordinatur omnis caecitas inpiorum a summo deo, qui pro sui regiminis aequitate bene utitur etiam malis, ut qui suo arbitrio iniuste uiuunt. illius iudicio iuste disponantur. ergo ne testimonia prophetiae Christi nascituri, mira facturi. indigna passuri. morituri, resurrecturi, ascensuri. per omnes gentes euangelium uitae aeternae disseminaturi illi finxisse [*](1 debita] deuita-LPf-r1 deuota 6 deuitare M1 relegioneZ»1 legione M* 2 censeret] conseret G conspiceret SGs 5 deputet b 6 raitatione S recitazione (corr. ex rai) M recitationem L 9 a (s. I.) C iudeorum C 12 discipulos b ipso (e corr. in o) C 14 gentibus CI 18 cottidie LSGM proferrentur (sec. r s. I. a m. 1) LSM 20 idem ponit (in mg. m. rec. id exponit) C 21 raitat S blasphemat (b ex p corr.] C 22 a] ag G, (c er.) M 24 iuditio C' 25 prophetiae C mira facturi oni. Ml 26 post asrensuri add. cum SG 27 euuangelium C disseminatur LlClPSMG disseminaturi (i s. 1. (fdd. m. 2) LC )
464
crederentur, qui eum populis adnuntiarent. magnum aliquid actum est in usum nostrum de infidelitate Iudaeorum. ut idem ipsi, qui haec propter se non haberent in cordibus, propter nos haberent in codicibus. nec inde auctoritas illis libris minuitur, quod a Iudaeis non intelleguntur, immo et augetur; nam et ipsa eorum caecitas ibi praedicta est. unde magis non intellegendo ueritatem perhibent testimonium ueritati, quia cum eos libros non intellegunt, a quibus non intellecturi praedicti sunt, etiam hinc eos ueraces ostendunt.
Hinc est et illud, cuius ambiguitate Faustus fallitur: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae. quae uerba et aliter posse intellegi potest aliquis dicere: de Christo autem non posse intellegi nec Faustus ausus est dicere nec quisquam prorsus audebit, nisi qui negauerit aut Christum esse uitam aut a Iudaeis uisum esse pendentem aut eos illi non credidisse. cum uero et ipse dicat: ego sum uita et eum pependisse constet ante oculos non ei credentium Iudaeorum, non uideo, cur dubitare debeamus id etiam de Christo scripsisse illum, de quo Christus ait: ille enim de me scripsit. proinde si quod scriptum est: suscitabo eis prophetam de fratribus illorum similem tibi, ostendere conatus est Faustus non posse de Christo intellegi, quia Christus Moysi similis non est, et tamen ex omni parte conuictus est, quid opus est in hoc testimonio laborare? aut certe, sicut dixit Christum similem non esse Moysi, ut illam refelleret prophetiam, sic etiam ut hanc refellat, dicat Christum non esse uitam uel in conspectu Iudaeorum non ei credentium non pependisse. cum autem hoc ille non dixerit [*]( 11 Deut. 28, 66 16-loh. 14, 6 19 Ioh. 5, 47 /. /. ) [*]( 2 iudeorum C 3 se (s. I.) S 4 iibris illis S 5 iudeis C intel- leguntur Ll 6 predicta C intellegendo L' 8 predicti C 12potest— intellegi om. SG, (in mg. m. 2 add.) C 14 nec (c s. I.) S quisquam (s corr. ex c) C 15 a om. b 17 et eum q?ip (exp. m. 2) L et eum qui i2 et eum qui GM 18 iudeorum C 23 mosi SIG' 26 faelleret 81 falleret (J2 )
465
nec hodie quisquam eorum audeat dicere, nihil est, cur moremur hanc quoque de domino et saluatore nostro Iesu Christo famuli eius amplecti prophetiam. at enim inter cetera maledicta et hoc positum est. num ideo non est prophetia, cum et cetera, inter quae positum est, nihil sint aliud quam prophetiae? aut ideo non est de Christo prophetia, quia illa, quae in ea lectione uel praecedentia uel consequentia contexuntur, nihil pertinere uidentur ad Christum? quasi uero quicquam sit peius inter maledicta, quae Iudaeis pro merito superbiae inpietatis acciderunt, quam uidere uitam suam, id est filium dei, pendentem et non credere uitae suae. maledicta enim cum ex prophetia dicuntur. non sunt de malo uoto inprecantis, sed de praescio spiritu denuntiantis. nam illa, quae de malo uoto sunt, prohibentur, cum dicitur: benedicite et nolite male dicere. haec autem saepe, inueniuntur in sermone sanctorum. sicut apostolus Paulus, Alexander, inquit, aerarius multa mala mihi ostendit; reddet illi dominus secundum opera sua. nam illud tamquam stomachatus et indignatus etiam male optasse uidetur apostolus: utinam et abscidantur, qui uos conturbant! quod utique, si consideres personam scribentis, magis eum elegantissimo ambiguo bene optasse intelleges. sunt enim spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum. quod in his quoque uerbis Faustus sapuisset, si pium palatum ad escas dominicas adtulisset. sic enim sonuit fortasse Iudaeis, quod dictum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae, ut inter minas uel dolos hostium
[*]( 14 Rom. 12,14 16 n Tim. 4, 14 20 Gal. 5, 12 22 Matth. 19,12 ) [*]( . 1 quisquam lS s. t. a tn. 1) L 6 prQphętia C 7 in om. C contexunturj consequuntur LPSMG2b 10 auperbiaej superbae SGMb et impietatis (et a m. 2) S 12 inprecantes L' 13 prescio t.add. m. 2) L denuntiantes Ll 17 «erarius (a er.) M reddat SCG2 18 stoinacatus IJG1 atomachastus (a sec. corr. ex u) Csthomacatus M1 20 et om. S abscindantur GSb 21 eligantissimo IA 22 obtasse C optasse (e 8. l. m. 1) L intelleges Lt ) [*]( XXV. Aug. sect. 4. ) [*]( 80 ) 466
suorum uitam suam uidentes ex incerto pendere uicturos se esse non crederent. sed filius euangelii cum audit: ille enim de me scripsit, in hac ipsa ambiguitate sententiae uidet. quid prophetae porcis proiciant, quid hominibus innuant, statimque illi occurrit uita hominum Christus pendens eique non credentes Iudaei ob hoc ipsum, quia pendentem uident. et alius quidem aliquis cito diceret inter cetera maledicta, quae in illa lectione ad aliquid de Christo intellegendum non pertinent. hoc solum ibi esse de Christo, quod scriptum est: uidebis uitam tuam pendentem et non credes uitae tuae; neque enim fieri non posset, ut inter diuersa maledicta, quae inpio populo prophetice praenuntiabantur, hoc quoque poneretur. sed ego et qui mecum aliquanto adtentius cogitant euangelicam illam dominicamque sententiam, qua non ait: "ille enim et de me scripsit" ut et alia, quae ad Christum non pertinent, scripsisse crederetur, sed ait: de me enim ille scripsit, ut omnem scripturae illius intentionem nonnisi ad intellegendam Christi gratiam perscrutando consuleremus, etiam cetera in illa lectione maledicta propter Christum praedicta cognoscimus: quod nunc ostendere si uelim. nimis longum erit.