Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Nec ideo Moysi famulo dei derogaueris, quia eum 'peccatorem fuisse et offenso deo suo in monte occisum esse dixisti. nouerat enim et ipse in domino gloriari, ut ab eo saluus fieret: a quo et ille, qui dicit: Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. arguitur enim Moyses uoce diuina. quod eius fides ad aquam de petra eiciendam aliquantum titubauerit: quod ei cum peccato Petri potest esse commune. qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitauit. uerum absit, ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum. qui cum sancto Helia. sicut euangelium loquitur, meruit clarificato in monte domino adsistere. nam, ut in ueteribus legimus libris, etiam post ipsum peccatum quantum sit apud deum meritum eius adparet. sed quid causae fuerit. ut de peccato eius tali morte uindicando deus loqueretur, quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris, faciam, sicut possum, domino adiuuante, ut hoc etiam, quod in Moysi morte reprehendisti. prophetiam fuisse de Christo recte intellegentibus doceam.
Sicut enim mos est diuinorum in scripturis sanctis [*]( 1 cf. Rom. 8, 3 4 Luc. 1,35 10 cf. Deut. 34, o 12 I Tim. 1,15 15 cf. Num. 20, 10 sqq. 17 cf. Matth. 14, 30 sq. 20 cf. Matth. 17,1 aqq. ) [*]( 1 dampnaret C co.itu (h er.) M 10 montem G montem 92 monte (m er.) LM 15 aliquantulO CMb tituuauerit Mx 20 uti et LSftf ueterib: legimus LI 22 eius (s. Z.) S 25 reprashendenda L 27 reprehendisti L de (e in ras.) L )
Quid habes igitur, haeretica uanitas, unde te putes posse conuincere non de Christo esse praedictum: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi. quando ne hinc quidem potes. quod dissimilem ostendis? aliis enim causis et nos similem ostendimus. an quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa futura praedixit ? nisi forte aliud est propheta quam homo ultra humanas coniecturas futura praenuntians. unde et ipse de se ipso ait: non est propheta sine honore nisi in patria sua. sed de te uidero, qui te conuictum paulo ante confessus es, cum dixisti. quod te ad credendum euangelio professio tua fecit obnoxium. Iudaeus ipse procedat in medium, qui ceruicem a iugo Christi male liberam tollit et ideo sibi adhuc fas putat dicere: mentitus est Christus uester: nihil de illo scripsit Moyses. [*]( 2 Matth. 16,22 sq. 11 cf. Act. 8, 3 12 Gal. 2, 20 23 Matth. 18,57 ) [*]( 3 esto tibi SMG 4 retulit C retro] retro me ::-i, (s. I. me) G rediretro Ml 5 que S 6 3 (9 s. I. m. 1) L 7 gloriflcationem L 8 altitudinem L eum (et 9) om. GLPSb 9 predicaret C 12 inj C 14 ergo b heretica CSL te om. LSMG 16 prophętam C 17 quo C 18 et] et post causis er. et SUlJ. enim m. 2 adscr.) G, om. S proph$ta (20 et 22) C 21 ultro b 281epost qui om. LSGb conuictus (uirg. sup. u er. et s adscr. tn. 2) M 24 euugio C 26 a om. b )