Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Exigis a me, ut ostendam, quaenam scripserit de Christo Moyses. iam quidem superius multa demonstrata sunt, sed quis possit omnia demonstrare? praesertim quia, si quaedam commemorem, paratus uidetur iste peruersus uel in alium sensum ea conari peruertere uel, si fuerit euidentia clarioris ueritatis obpressus, dicere se illa tamquam de mari salso suauem piscem capere nec ideo se ad totam scripturam Moyseos uelut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa, quae reprehendenda secerpsit de scriptura legis Hebraeorum. ad Christum praedicandum pertinere, si recte intellegantur. ostendam: ex quo satis adpareat multo magis cetera uel statim pronuntiata uel diligenter ac ueraciter perscrutata christianae fidei conuenire, si ea, quae deridenda atque damnanda obicit inimicus, eis ipsis conuincatur christiana ueritate damnandus. quapropter, o plene omni fallacia, cum dominus in euangelio dixerit: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. nihil est, quod te in ingenti aestu [*]( 26 Ioh. 5, 46 ) [*]( 5 quicquid SGt quidquid G 7 commenticios CSGjU fantasmatis C phantasmatib' 3I2b 8 simulachris S ediculas L edicolas Pb fabricatis LSGPM 9 fecistis templa C 13 commemoraem C 18 huic (i s. 1.) C opere Z' 19 reprsehendenda L repraehendenda M reprehendenda snnt C secerpit CSMG ebreorum C 20 intellegantur Ll 22 pronunciata C 24 conuincetur CI damnandis C'1 26 mosi SGM michi C 27 nichil C te (s. 1.) C positu L ) [*]( XXV. Aug. seot. 6. ) [*]( 29 )
Deinde subiungis ipsum te audisse dicentem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se. unde illum audisti hoc dicentem nisi ex euangelio? at si hoc. quod ita credis ex euangelio, ut tamquam ex ore domini audisse te dicas. alius falsum esse contendat atque hoc dixisse Christum neget. quo ibis? quid facies? nonne euangelicam auctoritatem quantis potueris uiribus praedicabis? miser, illic scriptum est, quod non uis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab [*]( 12 cf. Act. 9, 3 sqq. 22 cf. Ioh. 10, 8 ) [*]( 2 capitulum (i ex o corr.) C 3 est alt. om. LSMG 4 inquis Ll asscribere C 7 michi C 10 semanauit BIG eminauit LyPl seminauit Mx asscribere C 11 quemammodum L'MGl 12 te om. C uocauit sanltim C 15 inicio C 19 dicat (a corr. ex e) C 20 noticia C 22 uenerint SG 23 (et 24) eu»angelio (u er.) C ac b quod] ut SG ut (ras.) LM 24 audissa edicas 11f1 26 ibis (s .'1. l. a m. J) L nangelicam X1 euijangelicam C )
Illic autem, ubi ei dictum est a ludaeis: tu de te testificaris; testimonium tuum non est uerum, non mirum est non te uidere prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen; non enim habes pium oculum, quo id possis uidere. nam ecce id ipsum, quod eis respondit, nempe: in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit. pater, quid aliud sonat recte intellegentibus nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura reuelatio patris et filii, quorum spiritus est in illa inseparabili trinitate spiritus sanctus? ideo scriptum est: in ore duorum uel trium testium stabit omne uerbum. alioquin et unus testis plerumque uerum dicit et plures plerumque mentiuntur, potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo euangelizanti quam populis errantibus, a quibus persecutionem patiebatur. non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium, et cum hoc dominus respondit, eo quoque ipso intellegi uoluit de se prophetasse Moysen. an forte inde calumniamini, quia non ait, in lege dei, sed in lege uestra scriptum est?'" ubi usitatam locutionem scripturarum quis non agnoscat? in lege uestra enim, dixit, uobis data, sicut dicit apostolus euangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per reuelationem Iesu Christi. an et Christum dicitis negasse se habere patrem deum. [*](1 loli. 8, 13 sqq. 13 Deut. 19, 15 23 n Tim. 2, 8; Gal. 1. 11 ) [*]( 1 ei (s. I.) C iudeis C 4 quo (d er.) L 5 possit LIМ1 pOBSes C 6 dvorum (v sup. 0 superscr. m. 1) L hominum (i s. I. a m. 1) C om. b 9 post recte ras. 1 uocab. L intellegentibus L1 ". testimQflium (m. 2 exp.) L 12 & sps S sci Lb 13 ideoq: scriptum est C 16 euuangelizanti C 17 post quibus hab. ipse SMG patiebatur b 19 intellegi i1 20 calumpniamini C 21 dfti SMG lege (ge s. I.) C 22 ubi om. C 23 in otn. CSMG enim uestra Cb 24 euuangelium C 2fi dicetis CMP1 se om. LCSGMh deum (add. m. 2) 8 )