Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae et tibi optat bonam conuersionem a fabulis ad ueritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans cum uersutissimo adultero serpente remaneas. Adoneus enim uerbum hebraeum est et interpretatur dominus eo modo, quo solus deus dicitur dominus, sicut latria, quod uerbum graecum est et interpretatur seruitus, non quaecumque, sed illa, qua tantummodo deo seruitur; sicut Amen interpretatur "uerum," non ubicumque et quomodocumque. sed mystica religione. quodsi a te quaeratur, unde tu quoque habeas praeter hebraeas litteras uel quae ex hebraeo sunt, non inuenies. non ergo timet ecclesia Christi istorum nominum obiectionem, intellegit et amat; nec curat inperitum insultatorem; et quae nondum intellegit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. obiciat ei quisque quod Emmanuhel adamauerit, inridet inscitiam illius hominis, amplectitur ueritatem huius nominis. obiciat quod amauerit Messiam, repellit exstinctum aduersarium, tenet unctum magistrum. ita te quoque cupit [*]( 5 I Tim. 1, 8 sq. ) [*]( 1 quae (s. I.) LlCM, om. PGb 2 iusticiae G 5 ea (m. er.) L2M 7 delectat LPsSl delecta CGMP1 8 iusticia C 10 et (er.) C conuersationem LMGb conuersationem S 11 (et 12) adonai b (in mg. 'al. adonefl) 12 adonaus C 13 solus////dicitur S 14 grecum LC 17 niistica C 18 queratur C preter C hebreas C 19 inuenies scripsi: inuenis CLPGMb ininuenis S aecclesia C 20 obiectionem noniinum C intellegit (et 21) L1 21 insukaxorem (ta s. I. add. m. 2) L 24 insci/ xiam (en er.) C 25 adamauerit (ad s. I.) L extinctum (c s. 1.) C 26 xene/Tunctum Ll tene t uncxum SG1 tene tunctum M ) [*]( 28* )
Nempe conuiciata es inpudentia sacrilega deo [*](2 cf. Ephes. 2, 20 11 II Cor. 11, 2 sq. 25 cf. Es. 51, 21 ) [*](1 a om. SG fundamenxa (u ex 0 corr. et m er.) C 2 hyppocentaurum SG ippocentaurum C hypocentaurum LM 3 confecerit (fecerit in ras.) C 5 (et 6) ippocentaurus M, (a ex u) C hyppocentaurus LSG 6 nec om. SG 9 si] sicut SG non om. SG 10 aecclesiam C 12 fuam C 14 tu s. I. C 15 uenenatis (ne s. I.) C facta (a fin. in ras.) L factus SG es] est (8. I.) PL1 es (■— supra e exp. et s add. m. 2) L ut] id Ll 16 heresibus LC 17 suaserit C 18 fallatiis C 19 ammonitionem LGlMl 23 ammonitione C ammonitiofie (e s. I. add. m. 2) L 24 fantasmatis LCM fantasmatibus GSb 26 dd* C)
Ista autem, quam doctrina apostolica uirginem castam uni uiro exhibens Christo, a fallacia serpentis, qua tu corrupta es, monet ut caueat, agnoscit deum prophetarum, deum uerum. deum suum; huius ultimae pollicitationi secura credit, cuius tanta promissa conpleta iam tenet, nec quisquam dicit ad praesens tempus ei confictos esse prophetas, - quos in Iudaeorum codicibus adserit. quid enim incredibilius promittebatur quam id, quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes? et quid certius iam tenemus exhibitum? illa certe est ultima eius promissio, quam propheta breuiter ita commemorat: beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. finita quippe omni indigentia et nouissima inimica morte destructa perpetua dei laus erit otiosorum negotium: quo iam nemo accedet, unde iam nemo discedet. quod alibi propheta ita commemorat: conlauda, Hierusalem, dominum; lauda deum tuum. Sion. quoniam confirmauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. clausis portis nullus intrabit. nullus exibit. quod et ipse sponsus in euangelio dicit fatuis uirginibus etiam pulsantibus se non aperturum. haec Hierusalem, sancta ecclesia, sponsa Christi, in apocalypsi Iohannis copiosius uberiusque describitur. non credat huic propheticae promissioni uirgo casta, si non iam tenet, quod ei per eandem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: audi filia et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum' tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum [*](8 Gen. 22, 18 11 Ps. 83, 5 13 cf. I Cor. 15, 26 16 Pa. 147, 1 sq. 20 cf. Matth. 25, 12 24 Ps. 44, 11 sqq. 1U ) [*]( 2 fallatia C 4 9ptim$C pollicitatione C' pollicitationi L' 6 presens C iudeorum C 14 accçdet (4 a m. 2) L 15 discedit LllI discędet XS 17 qih (— add. m. 3) P confortaait CMl 18 filiis tuis GSb intrabit (b ex u corr.) Lsl'tiG 19 exibit tb ex u corr.) L1GM 21 apocalipsi C 25 inclina (i init. in ras.) C )