Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Ista autem, quam doctrina apostolica uirginem castam uni uiro exhibens Christo, a fallacia serpentis, qua tu corrupta es, monet ut caueat, agnoscit deum prophetarum, deum uerum. deum suum; huius ultimae pollicitationi secura credit, cuius tanta promissa conpleta iam tenet, nec quisquam dicit ad praesens tempus ei confictos esse prophetas, - quos in Iudaeorum codicibus adserit. quid enim incredibilius promittebatur quam id, quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes? et quid certius iam tenemus exhibitum? illa certe est ultima eius promissio, quam propheta breuiter ita commemorat: beati, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. finita quippe omni indigentia et nouissima inimica morte destructa perpetua dei laus erit otiosorum negotium: quo iam nemo accedet, unde iam nemo discedet. quod alibi propheta ita commemorat: conlauda, Hierusalem, dominum; lauda deum tuum. Sion. quoniam confirmauit seras portarum tuarum, benedixit filios tuos in te. clausis portis nullus intrabit. nullus exibit. quod et ipse sponsus in euangelio dicit fatuis uirginibus etiam pulsantibus se non aperturum. haec Hierusalem, sancta ecclesia, sponsa Christi, in apocalypsi Iohannis copiosius uberiusque describitur. non credat huic propheticae promissioni uirgo casta, si non iam tenet, quod ei per eandem prophetiam hoc tempore futurum promissum est: audi filia et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum' tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus; uultum tuum [*](8 Gen. 22, 18 11 Ps. 83, 5 13 cf. I Cor. 15, 26 16 Pa. 147, 1 sq. 20 cf. Matth. 25, 12 24 Ps. 44, 11 sqq. 1U ) [*]( 2 fallatia C 4 9ptim$C pollicitatione C' pollicitationi L' 6 presens C iudeorum C 14 accçdet (4 a m. 2) L 15 discedit LllI discędet XS 17 qih (— add. m. 3) P confortaait CMl 18 filiis tuis GSb intrabit (b ex u corr.) Lsl'tiG 19 exibit tb ex u corr.) L1GM 21 apocalipsi C 25 inclina (i init. in ras.) C )

439
deprecabuntur diuites plebis. omnis gloria eius filiae regis intrinsecus in fimbriis aureis circumamicta uarietatibus; adferentur regi uirgines post eam, proximae eius adferentur tibi, in laetitia et exultatione adducentur in templum regis. pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram; memores erunt nominis tui in omni progenie et generatione; propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi. sed tu infelix a serpente corrupta quando uel cogitare conaris, quae sit pulchritudo filiae regis intrinsecus? ipsa est enim castitas mentis, ubi tu uitiata es, ut aperirentur tibi oculi ad amandum et adorandum solem et lunam, acsi per iustum iudicium dei alienareris a ligno uitae, quod est aeterna et interna sapientia, nihilque aliud uocares putaresque ueritatem atque sapientiam nisi lucem istam, quam per male apertos oculos tractam et in inmensum auctam multipliciterque uariatam per imagines faculosas inpudica mente conuolueres. - hae sunt fornicationes tuae nimis abominandae. et tamen patienter cogita eas et. reuertere ad me,, dicit ueritas. reuertere ad me, et mundaberis, reparaberis, si confundaris tibi et refundaris mihi. hoc audi, hoc dicit uera ueritas, quae nec fallacibus formis cum tenebrarum gente pugnauit nec fallaci sanguine te redemit.

.LIBER SEXTUS DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis, cum Christus dicat: Moyses de me scripsit, et: si crederetis Moysi. [*]( 26 Ioh. 5, 46 ) [*]( 1 gła//I C 2 finbriis C 3 ea L pronmi L 4 afferentur in laitia tibi G aff. in letitia tibi S leticia C 8 generatiofle (e add. m. 2) L 10 pulchriT*udo (t er.) C 12 uiciata C aperirentur (r med. a. I. add. m. 2) L & (8. Z. m. 2) L 13 si] sic b 14 alienares GLSM te alienaret b ante aeterna habet et 8. Z. C 15 nichilque C 17 auctam (c in ras.) L 19 nimis 8. Z. G abhominande plC abhominandae PaSMzG pacienter C 20 mundaueris Mt 21 reparaueris LIMI michi C 25 Cap. XXXII LPSMG 26 moysi crederetis C credideritis Ll )

440
crederetis et mihi? ego uero non solum Moysen de Christo scripsisse uelim, sed omnes etiam prophetas Iudaeorum et gentium. quid enim hoc nostrae fidei noceret, aut quid non potius prodesset, si congrua et conuenientia undique in deum nostrum testimonia carperemus? siquidem esset etiam tum liberum nobis odio manente atque execratione superstitionis eorum solas ab eisdem de Christo excerpere prophetias; adeo mihi contrarium non potest esse, si et Moyses, quamuis sit alienus a Christo, nonnihil tamen uideatur scripsisse de Christo. an quisquam hominum non optauerit de spinis omnibus florem legere, de omni herba frugem, de muscis omnibus mel, quamuis nec muscas nec gramen in cibum nec spinas in coronae usurpemus ornatum? an quisquam nollet in omni profundo margaritam nasci, in omnibus terris gemmas, in siluis omnibus poma? ac si piscem de mari edere non nocet, aquam bibere nocet, sciuntque homines utilibus sumptis inimica respuere: nobis liberum non esset religionis cuiusque ritu damnato, si esset inutilis nobis, solas inde de Christo prophetias accipere? neque hoc prodesset erroribus ad capiendos nosmet ac redigendos in propriam seruitutem. quia nec spiritibus inmundis, cum idem Iesum esse filium dei exerte indissimulanterque confiterentur, profuit, ut minime sint nobis exosi. quare si et Moyses secundum hoc testimonium de Christo aliquid scripsit, accipiam, ita tamen, ut ipsi hoc minime prosit ad captiuandum me in propriam legem, quam nihil uideam a paganismo distare. quapropter nihil omnino est quod arbitreris, si probatum hoc fuerit, me minime gauisurum spiritum omnem prophetasse de Christo. [*]( 22 cf. Matth. 8, 29 ) [*]( 2 iudeorum C 5 tunc CSGMb 6 exsecratione SG superstitionis (superst in ras.) C 7 hisdem G hisdem LMb hisdS (s s. I.) C 8 non potest om. b 9 a xpo om. S nonnichil C 10 obtauerit SMG 15 ac] at C 17 regionis Ll 18 cuiueuis S, (uis 8. l.) G 23 nobis (s. l.) C 25 prosit (s. l. m. 2) C propriA (-.- add. m. 2) L 26 nichil C paganis modistare M 27 quo (d er.) L )
441

Tibi sane insufficientes referam gratias, si quemadmodum ostendis, quia Christus Moysen de se scripsisse testatus sit, ita etiam illud doceas, quaenam sint ea quae scripsit. nam ego quidem scripturas eius perscrutatus, ut iussum est, nullas ibidem de Christo prophetias inueni, siue quia nullae sunt, siue quia intellegere ipse non potui. unde in ingenti positus aestu ratione cogebar in alterum e duobus, ut aut falsum pronuntiarem capitulum hoc, aut mendacem Iesum. sed id quidem alienum pietatis erat deum existimare mentitum. rectius ergo uisum est scriptoribus ascribere falsitatem quam ueritatis auctori mendacium. quippe cum et ipsum dicentem audirem fures fuisse et latrones omnes, qui uenerunt ante se: qua sententia primum omnium uideo feriri Moysen. ad haec et cum maiestatem suam loquenti eidem, ubi se mundi lumen appellat, Iudaei indignantes reclamarent: quia tu de te testificaris, testimonium tuum non est uerum, non eum uideo prosecutum, ubi maxime locus exigebat, ut diceret de se prophetasse Moysen, sed tamquam reuera alienus et nullum habens ex eorum patribus testimonium respondit: nempe in lege uestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium uerum est. ego sum qui testificor de me; et testificatur de me, qui me misit pater, illud eis commemorans, quod de caelo dictum omnes audierant: hic est filius meus dilectissimus, credite illi. necnon et illud mihi uerisimile non uidetur Iudaeos potuisse tacere, cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, quin statim, utpote maligni et astuti, [*]( . 13 cf. Ioh. 10, 8 16 Ioh. 8, 13 . 17 . 18 24 Matth. 3, 17 Luc. 9, 35 ) [*](1 quemammodum LMG1 2 se (a. l.) SG 3illud etiam C 4 pręscrutatus SG perapscrutatus (e s. l.; corr. m. 2) L pscrutatus (corr. ex p m. 3) P pl/Iacratatus M 5 iusaum] uisfl (in ras.) C iustum b 6 intellegere L I 7 estu C altero b 8 pronunciarem C 10 asscribere C 11 agctori L2 mendatium CSl 13 primo LPGSMb 14 ad haec] adhuc b 15 iudei C 23 eos SGMb celo C 25 michi C 26 iudeos C )

442
quaererent, quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret. sed et haec eorum omnifaria taciturnitas non minus Iesum nihil tale dixisse significat.

Quamuis ergo et haec non parua uideantur ad contirmandam suspicionem falsi de capitulo isto, plus tamen illo teneor, quia omnem, ut dixi, Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias inueni. nunc tamen te conpertus melioris intellegentiae lectorem consecuturum me aliquid credo acturumque fateor gratias, si spem profectus ac doctrinae, quam mihi obiurgationis tuae fiducia promittit. nulla frustreris inuidia, sed doceas, si quid est, quod me forte legentem praeterierit de deo ac de domino nostro memoratum in scriptura Moysi. nec dixeris, quaeso, ut inperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei, quem sequor; sed puta nos cum Iudaeo tractare, puta cum gentili. cum eis dixerimus "Moyses de Christo scripsit," quaesituri erunt probationes. quid offeremus? num quidnam dicere poterimus "Christus hoc dixit," cui adhuc illi minime credunt? nempe opus erit nos ipsis ostendere, quid scripserit.

Quid ergo ostendemus ? an illud, quod uos soletis, ubi deus suus loquitur ad Moysen dicens: suscitabo illis prophetam de fratribus ipsorum similem tibi? sed hoc quidem ad Christum minime spectare nec Iudaeum latet nec nobis sic credere conducibile est, quia non propheta Christus [*](24 Deut. 18, 15 . 1S . ) [*]( 1 quererent C 2 et (s. l.) C 3 ihllm (m 8. I. add. tn. 1) L nichil C 5 suspitionem C capitulo (i 8. I.) C 6 moseos SG 8 melioris (is in ras.) C intellegentiae Lx 10 michi C 11 fru. straeris (se ex e m. 2) C frustraris LIb 12 de dn5] dno C 13 moysei (18. l.) LC queso C 15 nolo (lo 8.1.) M 16 respitias M 18 Indaeo] iudeo LC iudeis S iudeos Gl gentile LlMx 19 quesituri C erant b 20 offerimus LsSGMb poterimus dicere C 22 ipsos LCSMIGb 23 ostendimus LSGM An inc. c. 4 in b 27 conducibile X1 )

443
nec Moysi similis propheta, si quidem ille fuerit homo, hic deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum te ex uirgine, secundum me uero nec ex uirgine; ille offenso deo suo occiditur in monte, hic patri perplacens patitur propria uoluntate. quomodo ergo ipse erit propheta similis Moysi ? nempe statim nos Iudaeus aut ut inperitos ridebit aut coarguet ut mendaces.

An illud offeremus ei, quod perinde soletis inducere: uidebunt uitam suam pendentem, et non credent? cui uos quidem adicitis "in ligno:" nam non habet. sed hoc quoque probare, qucd ad Christum minime pertineat, nihil tam in promptu est. inter maledictorum enim saeua, quae prompsit in populum suum, si a lege sua desciscerent, etiam hoc adiecit. futuros eosdem dicens in captiuitate hostium suorum finemque sui meditaturos diebus ac noctibus, ut nec uitae ipsius suae fiduciam gererent, quae sibi esset a uictoribus condonata, quia eadem ex incerto penderet pauens ac sollicita semper sub inminentia gladiorum. ne hoc quidem ergo ad Christum pertinet; quaerenda sunt alia. nam illud quidem uix crediderim de Christo uos dictum putare maledictum esse omnem, qui pendet in ligno, aut illud aliud interficiendum esse prophetam siue principem populi, qui eos a deo suo uellet auertere aliquidue infringere mandatorum. quod ego quidem Christum fecisse plane negare non possum. sed tu contra de ipso haec esse scripta plane fateri non poteris, ne si hoc sit, quaerere rursus incipiamus, etiam in quonam spiritu Moyses prophetauerit. ut aut malediceret [*]( 4 cf. Deut. 34, .5 5 cf. 10, 18 9 Deut. 28, 66 21 cf. Deut. 21, 23 23 cf. Deut. 13, 5 ) [*](2 co«itu (h er.) M _6 iudeus C avt (v s. I.) C ut om. Lb 7 inridebit SG ut om. SMG 8 offerimus L'SG 9 uidebant Ll uidebunt er. C 10 nam scriptura non habet (scriptura s. I. a m. 2) M 11 probare quoq; C 13 promisit Lb promsit C in om. b disciscerent 01 14 ostium SG 16 essegt (expo m. 2) L 17 pendGret M 19 querenda C 20 uix om. C 21 pependit C 24 fecisse (c an T dubium) C 26 poteris (is in ras.) C querere C )

444
Christo, aut eum iuberet occidi. si enim spiritum dei habuit, haec de Christo non dixit; si haec de Christo dixit, spiritum dei non habuit. neque enim diuinus spiritus aut malediceret Christo aut eum iuberet interfici. ut ergo Moysen ab hoc crimine uindicetis, fateamini necesse est ne haec quidem eum scripsisse de Christo. quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. si nulla fuerint, nec Christus. potuit adseuerare, quod nusquam est. ita si Christus hoc minime adseuerauerit, capitulum illud falsum esse constiterit.

Sed nec illud quidem uerisimile est, quod prosequitur: si crederetis Moysi, crederetis et mihi, quia dissimilis admodum traditio est et longe altera Moyseos et Christi, ut si eorum alteri Iudaei crederent, alteri necessario repugnarent. nam Moyses quidem prae ceteris ab opere omni abstinendum docet in sabbato causamque inducit religionis huius hanc esse, quia deus cum mundum et quae in eo sunt omnia fabricaret, sex diebus indulserit operi, septima uero cessauerit — quod est sabbatum — idcircoque benedixerit, id est sanctificauerit, tamquam suae tranquillitatis portum legemque dederit insuper, ut qui idem solueret, occideretur. hoc igitur Iudaei uehementer credebant docente Moyse, idcircoque Christo ne aures quidem adcommodandas putabant adseueranti deum semper operari nec ullum sibi cessationis statuisse diem, quia sit iugis et infatigabilis uirtus; seque adeo idcirco numquam debere cessare, ne sabbatis quidem; pater enim, inquit, meus semper operatur et me oportet operari. item Moyses carnis [*]( 11 Ioh. 5, 46 20 cf. Ex. 20, 8 sqq.; 31, 18 sqq. 25 Ioh 5, 17; 9. 4 ) [*]( 3 enim om. C 4 moyses Cl 6 ne] neque SG ne—ipo (in marg add. m. rec.) C eum om. b scripsisse eum S 8 aseuerare L 9 flQminime (ni 8. I.) C adseuerauit P3CSMG 11 credideritis i1 crederitis X1 12 ammodum LMłGI traditio (pr. i ex u) C moseos SG moyseos (y 8. l.) M 13 iudei C 14 moses SG omni opere b 16 omnia quae in eo sunt C 19 tranquillitatis (q ex g corr.) C 20 iudei C 21 moseo Smoyseo LCb idcircoquae (up. m. 2) L 24 in circo b 26 item] ita SG moses S )

445
peritomen in sacris et deo amabilibus numerat iubetque circumcidi masculinum omne carne praeputii ipsorum esseque hoc docet necessarium signum testamenti illius, quod deus suus disposuerit ad Abraham, adfirmatque, quod utrorum uirorum quisquis non hoc gestauerit, exterminabitur ille de tribu sua et hereditatis, quae Abrahae repromissa sit ac semini eius, non ueniet in consortium. et hoc ergo Iudaei ualde crediderant adseuerante Moyse, idcircoque fidem Christo habere non poterant infirmanti ea et insuper adseueranti, quod dupliciter gehennae filius fieret, qui esset circumcisus. item Moyses carnalium ciborum sollicitam facit discretionem et inter pisces ac uolucres et quadrupedia helluonis in modum disceptator sedet iubetque alia quidem abligurriri pro mundis, alia uero pro inmundis ne contingi quidem: quorum in parte porcum taxat et leporem et si quid in piscibus caret squama aut in quadrupedibus ungulam fissam non habet nec ruminat. haec ergo Iudaei fortiter crediderunt scribente Moyse idcircoque Christo. iam credere non poterant indifferentiam docenti ciborum et a suis quidem discipulis omnia penitus remouenti, saecularibus uero uulgo concedenti omnia, quae possent edi, atque adseueranti, quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore inprudenter procedant, ea sola sint, quae polluant hominem. haec atque alia multa Moysi contraria Iesum dogmatizare, nemo qui nesciat. [*]( 7 Gen. 17, 9 sqq. 10 Matth. 23, 15 16 cf. Dent. 14, 8 sqq. 22 cf. Matth. 15, 11 sqq. ) [*]( 1 circumcidi (ci 8. l.) C 2 carnem (exp. m. 2) LS2 carnem Gb praepncii C esaequae LlG 3 quod (s. I. m. 2) C 4 atfirmatquae Mx utrorum] utrorum (s. I. i omniil) M om. C 5 hoc non SMG 6 habrahae 8 7 non/// (eo uid. er.) C iudei C 8 adseuerante (d sup. s m. 1) C moseo GM>Sb moyseo LC idcircoq;/// M xpo] ipi SG 18 iubetquae i2 abliguriri GSMb 14 parte// C 16 non habet fiflsam C 17 iudei C moseo Į-J.J.1SGb moyseo LC idcircoquae L'lG 20 saecularibus (b s. I. a m. 1) L concędenti L aedi SGM edi (a er.) L 21 nichil C 22 inprudenter (prius r paene er.) P inpudenter b procedant (a sup. ę a m. 1) L polluant G1 )
446

Quae quia singula percurrere longum est, unum pro multis ostendam, id est quia christianarum haeresium pars maxima et, quod est in promptu, catholici nihil eorum seruare curant, quae Moyses scribit. quod ipsum si non de errore descendit aliquo, sed ex uera illa Christi et discipulorum eius traditione, uos omnino fateamini necesse est, contraria inuicem sibi Iesum docuisse atque Moysen, idcircoque nec creditum Christum a Iudaeis, quia fidem uellent exhibere Moysi. quorsum ergo falsum non erit illud legum dixisse ad eos: si crederetis Moysi. crederetis et mihi? cum sit longe manifestum idcirco magis eos non credidisse Iesu. quia Moysi crederent, potuisse autem fidem Christo habere, si Moysi credere destitissent. tu tamen, ut dixi, ubinam Moyses de Christo aliquid scripserit, quaeso nos doceas.

Alias, inquit. si christianus es, crede dicenti Christo, quia de se scripsit Moyses; quod si non credis, christianus non es. inepta haec semper et inbecilla responsio est nihil habentium, quod ostendant. quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti. quem scias necesse habere, ut credam causa religionis, qua famulor Christo, licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute, an scriptoris, ut examinari sollicite. nec si nos non crediderimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. tamen utcumque hoc ferri poterit christianis obpositum. quid autem de illis agemus, quos retuli, Iudaeo scilicet atque gentili, quibus dicere non possumus: si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? quamquam de christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam [*](2 heresium LSC 3 nichil C 4 scripsit L scribit (bit in ras.) C 6 traditione (m er.) L 7 sibi innicem C 8 iudeis C 9 quorsumj quomodo (modo in ras. a m. 2) L quorsum (r et um s. I. a m. 2) 8 quorum lIfGI quare b 10 michi C 14 queso C 17 nichil C 18 fecisse Ll 23 scriptores b examinari (ri s. I.) C 24 credidimus LGMb credimus C 25 ferri C: fieri LSGMb 26 quod b iudeo C 27 gentili. Z )

447
apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi eius uulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit nec dixit: si discipulus es, crede; si non credis, discipulus non es. tu mihi hoc dicas non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit eius. an subinducta. at, inquis, beatiores appellat, qui non uiderunt et crediderunt. hoc si ideo dictum putas. ut sine ratione et iudicio quidque credamus, esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.