Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. interim, antequam aperiam, in quam magno sacramento et quam pie dictum sit: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi. quandoquidem maledictum eius ad Christum istorum non peruenerit. si enim Christus pependit in ligno, clauis utique adfixus est: unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstrauit. quod si ita est, utique uulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. si ergo et illa uulnera et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. non itaque potuit ad eum illa maledictio peruenire, non est, quod suscenseant ei, a cuius ore processit. itaque si ipsi irasci se fingunt ei, qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim: quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum. sed quod est execrabilius. criminantur? si enim criminantur est accipiendus, qui maledictum ingerit mortalitati, quomodo est detestandus, qui fallaciam obicit ueritati? sed iam uideamus ex occasione calumniantium haereticorum. quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.

Mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa [*](5 Gal. 3, 13 11 Dent. 21. 23 16 cf. lob. 20, 27 ) [*]( 2 cognouerit (s. t a m. 1 s) C 3 presidium C 5 perscribentem L1 7 scribtum JJ 8 cap. XXVIIIILPSMG 10 magna Z,1 12 pependerit in ligno SMG 14 enim] itaque b 20 succenseant JJGSM 22 xpi morti S 24 execrauilius S execrabilius (b ex u) GM 27 ocasione C calumpniantium C hereticorum C )

405
peccatum dicitur, non quia peccat homo, dum moritur. sed quia ex peccato factum est. ut moriatur; sicut alio modo dicitur lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato mouetur. et alio modo dicitur lingua. quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina. et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum, quod mouemus ad operandum. et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum. dicimus enim: "prolata est manus eius" "lecta est aduersus eum manus eius" "habeo manum tuam" "recipe manum tuam." manus utique proprie membrum est hominis. non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis; et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est. sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellatum est. illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen; ibi mors damnata est, ne regnaret, et maledicta est, ut periret. quapropter per Christi tale peccatum damnatum est et nostrum peccatum. ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.

Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? ex Adam quippe corpus adsumpsit, quia ex Adam uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est [*]( 2S Gen. 2, 17 ) [*]( 2 peccato mors factum C 3 propriae LCSM qe Z1 5 pr. alia] alia (s. 1. m. 1) L om. Cb uel G ąęl S greca LC 6 'propri,e L propriae G menbrum C 7 scribtura M 10 recipe manum tuam om. SG propnae SMG 11 menbrum C 15 appellatu (m. er; tu retract. m. 2) L est Eug. (ed. KnOll p. 279): sit lib. b 17 Sst (st 8. I. a m. 2) L 19 dampnata C et] ut S'G 20 flatale G' 21 dampnatum C ut] ut :8. aam.l)C 22dampnatiC 26 corpus om.S 2sparadyso»S morte(mer.)Zy )

406
maledictum, quod pependit in ligno. ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum; qui autem confitetur et mortuum et negare non potest mortem de peccato esse et ob hoc etiam ipsam peccatum uocari, audiat apostolum dicentem: quoniam uetus homo noster simul cum illo crucifixus est, et intellegat, quem male dictum Moyses dixerit ideoque securus apostolus ait de Christo: factus est pro nobis male dictum, sicut non timuit dicere: pro omnibus mortuus est. hoc est enim mortuus est, quod maledictus quoniam mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne peccatum, siue ipsum, quod fit, ut sequatur subplicium, siue ipsum subplicium, quod alio modo uocatur peccatum, quia fit ex peccato. suscepit autem Christus sine reatu subplicium nostrum, ut inde solueret reatum nostrum et finiret etiam subplicium nostrum.