Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Iam uero ne hominem, sicut magni quidam homines fuerunt, Christum putaret, idem propheta hoc illi de [*](6 cf. Ps. 44, 8 11 Hierem. 10, 11 14 Hierem. 16, 19 sqq. ) [*]( 1 in quo] homo S1 6 conderare Lx 7 ęcclesÎa C q'Ųą.ę (exp. m. 2) L 8 orbem L 12 illis] filiis L 13 pereant (ant m. 2 retract.) L cum (exp. tn. 2) L 14 dicentem (entem retract. m. 2) L 15 alt. meum om. C 18 sic I si PMb 21 scient om. C et uirtutem PVl; 23 quemammodum L et hoc post ipsis in C 24 per om. b prophetia-conscripta b 25 implera (... udd. m. 2) L impleta S.lIG 28 cognitione LCMG )

387
cogitatione excuteret. ibi enim sequitur et dicit: maledictus homo, qui spem habet in homine et firmat carnem brachii sui et a domino discedit cor eius: et erit sicut tamarix, quae in deserto est; non uidebit, cum uenient bona, et habitabit inter iniquos in terra deserta, in terra salsa, quae non inhabitabitur et: benedictus homo, qui confidit in domino, et erit dominus spes eius, eritque tamquam lignum fructiferum secus aquam, et in humore mittet radices suas; non timebit cum uenerit aestus. et erunt in eo propagines nemorosae; in anno siccitatis non timebit et non deficiet faciendo fructum. hic certe cum maledictum diceret eum, qui spem ponit in homine, eamque maledictionem propheticis similitudinibus explicaret, et benedictum, qui in domino confideret eamque benedictionem congruis itidem similitudinibus texeret: turbaretur fortasse ille, quomodo ei. ne spem suam in homine poneret. deum Christum adnuntiaremus, et rursum eum non ex propria natura, sed ex nostra mortalitate suscepta hominem diceremus. sic enim quidam deum credendo Christum et hominem negando errauerunt; et rursus quidam hominem putando et deum negando aut contempserunt aut in homine spem suam ponentes in illud maledictum inciderunt. hic ergo iste gentilis si turbaretur. et diceret contra fidem nostram istum prophetam locutum fuisse, quia nos secundum apostolicam doctrinam non tantummodo deum Christum diceremus, ut in eo spes securissime ponatur, sed etiam mediatorem dei et hominum hominem Iesum Christum, istum autem deum [*](1 Hierem. 17, 5 sqq. 27 cf. I Tim. 2, 5. ) [*]( 1 ibi-dicit (in mg. m. 1) C 2 iu homine (in marg. m. 2) C 4 tramarix L tramarix PSCaMGab anon (& s. I. add. m. 2) L 5 habitauit L1 6 inhabitabitur (bita s. h) C 7 confida L 9 humero LlPl umero SG ad humorg (in ras.) M 13 (et 21) hominem L 15 congrui s,itidem C 17 hominem Lb poneret in homine C rursus CL2 23 et om. C 26 spes (s. I.) S 27 iesum om. M christum S: istum PG istgm (erp. m. 2) L iustum b, om. CM ) [*]( 25* )
388
tantum dixisse, de natura uero humana nullam fecisse mentionem: ibidem eiusdem prophetae uocem audiret se admonentis et corrigentis: graue cor per omnia, et homo est, et quis agnoscet eum? ideo quippe homo, ut graues corde per formam serui ex fide sanarentur et eum agnoscerent deum, qui propter eos factus est homo, ne in homine spes eorum esset, sed in homine deo. et tamen, graue cor per omnia, et homo est formam serui accipiens. et quis agnoscit eum? qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. et homo est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. et quis agnoscit eum? quia in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. et uere graue cor per omnia; nam et in discipulis eius ipsum graue cor fuit, cum eis dicebat; tanto tempore uobiscum sum et non cognouistis me? quid est enim "tanto tempore uobiscum sum" nisi quod hic dicitur: et homo est? quid est autem aliud "et non cognouistis me?" nisi quod hic dicitur: et quis agnoscit eum? quem, nisi eum, qui dicit: qui me uidit, uidit et patrem? ut spes nostra non sit in homine propter illud per prophetam edictum maledictum, sed sit in homine deo, id est in filio dei saluatore Iesu Christo, mediatore dei et hominum; et quo pater maior est propter formam serui, et qui patri aequalis est propter formam dei.

Dicit et Esaias: humiliabitur et cadet contumelia hominum et exaltabitur dominus solus in illa die; et [*]( 8 Hier. 17, 5 sqq. 7 Phil. 2, 6 sq. 10 Ioh. 1, 14 . 1 14 Ioh. 14, 9 26 Es. 2, 17 sqq. ) [*]( 1 tantum ora. S mentionS (— add. tn. 2) L 2 ammonentis L 8 graue (g in ras.) C 4 agnosca Ll 5 agnoscerent (sec. n s. I.) L 9 qui] et qui X1 et quia L2 rapina L 10 esse aequalis (tn ras.) L 12 agnoscet Cb 16 sum (s. l. m. 1) C quid enim est b 17 et homo-dicitur (infta in marg.) S 18 aliud] illud CSG 20 uidet (bis) b 21 aedictum P dictum L editum C maledictum om. LM 23 mediatore (m er.) S mediatorem G 26 isaias C 27 dns] ds b )

389
manibus fabricata omnia abscondent in speluncis et in scissuris petrarum et in cauernis terrae a facie timoris domini et a maiestate uirtutis eius, cum surrexerit confringere terram. illa enim die proiciet homo abominationes aureas et argenteas, quas fecerunt, ut adorarent superuacanea et noxia. et forte iste gentilis, quem catechizamus, quem dixit Faustus cum risu dicturum: "non credo prophetis Hebraeis," aliqua manu fabricata idola abscondit in spelunca aut in scissura petrae aut in cauerna terrae aut aliquem amicum suum scit hoc fecisse aut in ciuitate uel in fundo sue scit factum esse a facie timoris domini, qui per reges terrae secundum eandem prophetiam iam sibi seruientes seque adorantes seuerissimis legibus terram confringit, id est terreni cordis frangit audaciam. quomodo ergo dicat "non credo prophetis Hebraeis," cum et in se ipso conpletum forte cognoscat, quod olim praedictum est a prophetis Hebraeis ?

Magis uerendum erat, ne tanta rerum euidentia circumfusus fortasse diceret, posteaquam ista per mundum fieri coeperunt, christianos has litteras conposuisse, ut ante diuinitus praedicta putarentur, ne quasi temere humanitus facta contemnerentur. hoc uerendum est, nisi esset late sparsus lateque notus populus Iudaeorum, Cain ille signo accepto, ne ab aliquo interficiatur, et ille Cham seruus fratrum suorum portando libros, quibus illi erudiantur, ipse oneretur. per eorum quippe codices probamus non a nobis tamquam de [*]( 23 cf. Gen. 4, 15 24 cf. Gen. 11, 25 ) [*]( 2 in ante cauernis s. I. m. 1 L faciae L1 4 exsurrexerit (ex s. I. m. 1) C 5 abhominationes S abhominationes GCM2 quae L' que C quę b 7 catecizamua SZL'MIOG2 catezizamus SIL2Mt.Gl 8 (et 15. 17) hebreis C 13 seuerissimis (se s. I. m. i) L uerissimis SMG uerissiniilie Pb 14 audatiam C 18 uegeraendum C 20 ceperunt C christianos (s. I. a m. 2) S literas C 22 contempnerentur (ult. n s. I.) C contempnerentur LCS 28 iudeorum C 24 interfltiatur C cam SlLCMxG 25 oneretur] onoretur L' honeretur C coneretur SlG )

390
rerum euentu commonitis ista esse conscripta, sed olim in illo regno praedicta atque seruata, nunc autem manifestata et inpleta: in quibus et ea, quae ibi minus perspicua sunt, quia in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum obuenit, iam nunc inlustrata soluuntur, et quae umbris futurarum adhuc rerum opacabantur, iam factarum luce manifestantur.