Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Faustus autem quomodo persuaderet diuinitatem Christi homini gentili, quem constituit dicentem "nec prophetis credo de Christo nec Christo de prophetis?" an Christo crederet de se ipso dicenti, cui non crederet de aliis testificanti? uere ridiculum est hoc putare. quem semel enim dignum fide non duceret. aut omnino nihil ei crederet aut potius pro aliis quam pro se ipso testificanti crederet. hic forte Faustus inrisus Sibyllas homini legeret et Orpheum et ceteros eiusmodi. si quos alios gentilium reperiret de Christo aliquid praenuntiasse? sed non faceret; eos quippe sibi incognitos fassus est dicens: sane si sunt aliqua, ut fama est. Sibyllae de Christo praesagia aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in gentilitate uatum. horum ergo iste litteras nesciens. quandoquidem per famam putat esse aliquos tales. non eas utique legeret illi dicenti "nec prophetis credo nec Christo." quid igitur faceret? an proferret Manichaeum et ex illo commendaret Christum ? numquam hoc fecerunt, sed potius de Christo, cuius iam nomen ubique dulciter clarum est. Manichaeum semper commendare conati sunt. ut hoc melle scilicet uenenati sui poculi labra perungerent. cum enim Christus promiserit suis missurum se paracletum, id est consolatorem uel aduocatum, spiritum ueritatis, per hanc promissionis occasionem hunc paracletum dicentes esse Manichaeum uel in Manichaeo [*](2 cf. Ephes. 2, 20 25 cf. Ioh. 14, 16 ) [*]( 7 quae G qu.em (a er. et m add.) S 10 sybillas L orfeum L horfeum M huiusmodi Pb 11 alium C ex gentilium GSb ///gentilium M repperiret CSML1 prenuntiasse C 12 sedjsi S 13 sybillae LC 14 prasagia Lt 15 trimagistrum S trimagistum G trimegistum LM trimegestum b horfei L 17 putet LC esselegeret (in marg. m. 1 add.) C 19 (et 21) manicheum C 23 pungerent (corr. ex purgerent) S perunguerent C perungverent (v s. l. m. 1) M enim enim] ęrgo S 24 paraclaum LIMI paraclitum CJl2 consolarem Cl 2G paraclitum CS paracletum MILt manicheum-manicheo C )

399
subrepunt in hominum mentes ignorantes, ille a Christo promissus quando sit missus. qui autem legerunt canonicum librum, qui actus apostolorum inscribitur, uident illam Christi professionem illic rursus commemoratam et illic manifestissime inpletam. sed modo quaerimus, unde illi gentili fidem faceret de Christo. puto enim neminem esse tam caecum, qui uelit dicere: Manichaeo credo, cum dicat, Christo non credo. deinde si non ridens, saltem stomachans diceret: itane Persicis libris me iubes credere, qui Hebraeis me dixisti non credere? quomodo ergo capturus es, haeretice, istum hominem, nisi iam nomini Christi aliquo modo subditum inueneris, ut quia ille iam Christo credendum esse non dubitat, tamquam melius praedicanti Christum Manichaeo deceptus adquiescat? ecce est ille perdix congregans. quae non peperit. itane eum nondum derelinquitis uos, quos congregat, et nondum uobis adparet insipiens, qui dicit Hebraeorum testimonia nobis, etiamsi uera sint, ante fidem inutilia esse, post fidem superuacua.

Abiciant ergo. qui crediderunt, omnes libros, per quos factum est, ut crederent. nam si hoc uerum est, cur uel ipsum euangelium Christi a fidelibus legatur, non uideo. ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus uel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo; post fidem autem superuacuum, si etiam ueris de Christo praeconiis iam superfiuo creditur, cum in eum creditum fuerit. hic forte dicetis: sed euangelium debet legere iam fidelis. ne obliuiscatur, quod credidit. sic ergo, insani, etiam prophetarum uera testimonia. ne obliuiscatur. quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse, quod credidit. aut proicite iam libros Manichaei, quibus testibus [*]( 5 cf. Act. 1, 8; 2. 1 sqq. ) [*]( 8 promissionem CS3 5 querimua C unde fidem illi gent. fac. S 7 manicheo CL 8 saltim LGBI stomacans L 9 iubet S hebreis C dixisse BiG 10 heretice LC nomine b 14 illa S2MG 15 relinquitis C 16 hebreorum C 17 nobis b 25 preconiis C )

400
credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse deus erat, et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris deuoratam et ligatam et inquinatam et dilaniatam: quam uos manducando recreatis et soluitis et purgatis et sanatis, ut uobis merces retribuatur, ne cum illa, quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. hanc fabellam cotidie et moribus et uocibus cantatis. cur adhuc in eam quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus uestris aliena substantia consumatur et dei uestri ligata teneatur? incendite omnes illas membranas ele.gantesque tecturas decoris pellibus exquisitas, ut nec res superflua uos oneret, et deus uester inde soluatur, qui tamquam poena seruili etiam in codice ligatus tenetur. nam si possetis libros uestros uel elixatos comedere, quantum membris dei uestri beneficium praestaretis ? an et si fieri posset. carnis inmunditia prohiberet paginas ab epulis uestris? inputet ergo sibi encausti munditia. quae corio inhaesit agnino. sed et hoc uos fecistis, qui tamquam primo bello uestro, id quod mundum erat in calamo, inmunditiae membranarum scribendo adfixistis, nisi quod colores contrario testimonio uos arguunt. uos enim potius ad lucem candidarum paginarum cum tenebris atramenti uenistis. nobis debetis irasci talia dicentibus, an uobis talia credentibus, ut, uelitis, nolitis, ista conse- . nos? nos autem et ad commemorationem fidei nostrae et ad consolationem spei nostrae et ad exhortationem caritatis nostrae libros propheticos et apostolicos legimus alterutris uocibus sibimet concinentes et ea concinentia tamquam caelesti tuba et a torpore mortalis uitae nos excitantes et ad [*]( 1 credidisse SlG 2 possit SGLb legare LlPlGSl legare (eg in ras.) M 3 post inquinatam ras. duor. uocab. in C 4 absoluitis SGM 6 globo (bo s. Z. a 111 1) L 7 cottidic L 8 ut (u retr. m. 2) S 1) aliene (sed s. e a in. 1 a) L 11 iecturas SG 12 honoret LC.SIG *oneret (h er.) P 13 legatus SLlG 17 inhesit L 22 atrimenti SG debitis (s. pr. i tll. 1 e scr.) C iras irasci G iras (in marg. er.) S 24 fidgi ^ 27 conci.nêntes (n er.) L conti (ci ?) nentia C 26 tuba? L torpore] corpore CSGMIJ )
401
palmam supernae uocationis extendentes. de libris enim propheticis quiddam cum commemorasset apostolus, sicut scriptum est: obprobria obprobrantium tibi ceciderunt super me, continuo subiungit utilitatem diuinae lectionis: quaecumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus ad deum. sed contradicit Faustus. fiat ergo illi, quod dicit Paulus: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod accepistis. anathema sit.

LIBER QVARTUS DECIMUS.

FAUSTUS dixit: Quare Moysen non accipitis? amoris pietatisque causa, qua colimus Christum. quis enim inreligiosus adeo est, ut eum libenter aspiciat, qui suo maledixerit patri ? quapropter et nos Moysen, quamquam humanorum nulli umquam diuinorumque pepercerit blasphemando, plus tamen hinc execramur, quod Christum filium dei, qui nostrae salutis gratia pependit in ligno. diro deuotionis conuicio lacessiuit; utrum uolens, an casu, uideris. neutro enim horum excusatus erit, ut commendatus debeat accipi. ait enim maledictum esse omnem, qui pendet in ligno. hunc ergo tu uis ut accipiam, huic ut credam, cum si diuinus fuit, constet eum scientem uolentemque maledixisse Christo; si uero nolens [*]( 3 Ps. 68, 10 4 Rom. 15, 4 8 Gal. 1. 9 21 cf. Dent. 21, 23 ) [*]( 1 palmas Mb supernę (add. m. 2 s. l.) S auocationis S 3 obpropria L opbrantium LC 5 ante om. SG nos (s. I.) C doceremus sr; 6 scripta sunt om. C pacientiam C 9 preterquam C 12 Cap. XXVIII LPGM XXII 8 13 enim om. S inreligiosis Pb 14 adeo (e s. I.) S ado PG aspitiat M accipiat (m. 2 ex aspiciat film.) L 16 diuinorumqu?e LSG diuinorumqV pepererit S1 pepercit Gt 17 hinc] huic b execratur C. 18 gratia] gra C causa- (add. 8. l. m. 2) SM, om. LG dyro sa Jl diro (i tM ras. er y fact.) L deuotationis C conuitio CM 19 tu uideris b 20 ut)*ut (a er.) LS aut CMGb ut accipi debeat C ) [*]( XXV. Ang. sect. 6. ) [*]( 26 )

402
nesciensque maledixerit, constet eum non fuisse diuinum. tu ergo elige utrumuis aut Moysen prophetam non fuisse et inprudentia peccasse, ut dum aliis ex more suo maledicit. nesciens blasphemauerit et deum, aut fuisse quidem diuinum nec futura haec ignorauisse. sed inuidentem tamen nostrae saluti. quae futura erat ex ligno, in eius auctorem maledici oris sui uenena prompsisse. et quis ergo credat hunc uidisse aut cognouisse patrem, qui sic lacerauerit filium? hunc aduentum filii potuisse praedicere, qui ascensionis eius ignorauerit exitum? huc accedit, quod illud etiam considero, quam late hoc sit sparsum conuicium quamque multa conprehendat et uiolet, ut omnes etiam tangat iustos et martyres, quotquot similis passionis exitu defuncti sunt uita, ut Petrus et Andreas ac reliqui eiusdem sortis. quos nisi Moyses aut ut non propheta nescisset aut ut malignus odisset, si fuit propheta. non tam crudae deuotionis contumelia lacerasset. neque enim uulgo saltem eos maledictos dicit, id est apud homines tantum sed maledictos deo. quod si ita est, unde iam benedictionis relinquetur spes uel Christo uel apostolis uel ipsis nobis, si nominis eius causa crucifigi contingat? quam denique inprudens erat et uacans inspiratione diuina, ut cogitare nequiuerit diuersis ex causis homines in ligno suspendi: alios quidem ob iniquum facinus, quosdam uero iustitiae causa et propter deum. idcircoque confuse omnes et sine discretione ulla sub idem coniecit maledictum, cum esset dicendum, si ei prudentia inesset ulla, non dicam diuinatio, et si adeo crux offenderat eum, ut sola excepta abdicataque esset ex [*]( 5 nec (c s. I.) L 'taJb.. (--add. m. 2) L 7 uenen» (a er.) S promsisse (s s. l.) G promisisse IW 8 lacerauerat b huncexitum SKperscr. m. 1 C 9 praedicare SGM 10 hunc L7 hu*c M accedit (i in e corr.) SM accidit J. G 11 conuitium CG quamquạe L- conpraehendat L 13 similes 7.1 simili SG, (s eras.) M 15 ut (s. 1. ..9a. 1) C si fuit propheta S 16 crude LiStp'MG crudelc J.i crudeli S- ..... .........deuotationis C 17 saltim S!MIG tantam S1 18 maledictus JA unde rel. ben. iam spes S unde ben. iam rel. spes G 24 confusum (s. exp. um e m. 1) C confuse (ae corr. in e) L 27 offenderat efl dm (e.rp. nr. 2) L abdicataquae S abdicataquae G ex om. SG )
403
omni genere punitionum, maledictum esse sceleratum et inpium omnem, qui pependisset in ligno, ut esset discretio aliqua inter iustos et iniustos; quamquam ne sic quidem uera dixisset, cum latronem Christus de ligno secum introduxit in paradisum patris sui. ubi est ergo maledictus omnis, qui pendet in ligno? an Barabbas latro ille insignis, qui non solum in ligno suspensus minime est, sed etiam Iudaeorum rogatu emissus e carcere, magis fuit benedictus quam ille, qui cum Christo de cruce ascendit in caelum? quid denique ? quod etiam eum maledictum uocat, qui solem adorauerit aut lunam. si ergo sub gentili positus rege solem cogar adorare et, cum restitero maledictum hoc metuens, iubear crucifigi, in aliud eius incurram maledictum, quod aduersus eum deprompsit, qui pendet in ligno. an ipsi quidem bonis omnibus maledicere consuetum est? nos uero tanti deuotiones eius existimare debemus, quanti sunt stomachantium uetularum. sic enim et dei omnes pueros ac uirgines pari deuotione prosequitur dicens maledictum esse omnem, qui non suscitauerit semen in Israhel. quod aeque conuicium principaliter quidem Iesum tangit, qui ortus et ipse, ut dicitis, ex Iudaeis. nullam tamen inter eos seruandae posteritatis causa sobolem suscitauit. deinde et discipulos eius, quorum nonnullos quidem ab uxoribus seiunxit. quos copulatos inuenerat, quosdam uero et coniungi uetuit, quos deprehendit intactos. qua de re Moyseos inpunitam hanc linguam maledictorum iaculis [*](4 cf. Luc. 23, 43 8 cf. Matth. 27, 26 11 cf. Deut. 18, 3 15) cf. Deut. 25, 6 aqq. ) [*]( 4 introduxisset S 5 paradysum S sui patris C ergo est SG 6 pependa C1 barrabbas C 7 iudeorum C 8 rogatos SlGl rogatu (s er.) LM 11 aut] ac SMG solem (e corr. er il SG adorare cogar b 14 depromsit Lx lo deuotationes C deuotionis LlMSlG 16 extimare C stomacantium L 17 pa.ri It er.) SillG, (t erp. a m. 2) L deuotatione GCSlM 19 qų.QQ hocque conuittu 119$qijae cpogiQtil SG aequę C 21 sernandę (, add. m. 2) L subolem Cl 24 deprsBliendit L 25 moseos S moyseos (y s. I.) M moyses eos b ) [*]( 26* )
404
Christum lumen, sanctimoniam, diuina omnia petentem iure nos cognoueris execratos. an ne forte multum interesse putes inter suspensum et crucifixum — nam et hoc in praesidium uobis defensionis soletis adsumere — commentis hisce uestris Paulum audias praescribentem: Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno.

AUGUSTINUS respondit: Pius homo Faustus dolet Christum esse maledictum a Moyse et ob hoc odit Moysen, quia diligit Christum. interim, antequam aperiam, in quam magno sacramento et quam pie dictum sit: maledictus omnis, qui in ligno pependerit, istos pios homines interrogo, cur irascantur Moysi. quandoquidem maledictum eius ad Christum istorum non peruenerit. si enim Christus pependit in ligno, clauis utique adfixus est: unde etiam ipsas cicatrices post resurrectionem discipulo minus credulo demonstrauit. quod si ita est, utique uulnerabile atque mortale corpus habuit, quod isti nolunt fateri. si ergo et illa uulnera et illae cicatrices falsae erant, falsum est et quod pependit in ligno. non itaque potuit ad eum illa maledictio peruenire, non est, quod suscenseant ei, a cuius ore processit. itaque si ipsi irasci se fingunt ei, qui maledixerit falsae morti Christi, quod secundum ipsos dixerim: quomodo fugiendi sunt, qui non maledicunt Christum. sed quod est execrabilius. criminantur? si enim criminantur est accipiendus, qui maledictum ingerit mortalitati, quomodo est detestandus, qui fallaciam obicit ueritati? sed iam uideamus ex occasione calumniantium haereticorum. quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur.

Mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa [*](5 Gal. 3, 13 11 Dent. 21. 23 16 cf. lob. 20, 27 ) [*]( 2 cognouerit (s. t a m. 1 s) C 3 presidium C 5 perscribentem L1 7 scribtum JJ 8 cap. XXVIIIILPSMG 10 magna Z,1 12 pependerit in ligno SMG 14 enim] itaque b 20 succenseant JJGSM 22 xpi morti S 24 execrauilius S execrabilius (b ex u) GM 27 ocasione C calumpniantium C hereticorum C )

405
peccatum dicitur, non quia peccat homo, dum moritur. sed quia ex peccato factum est. ut moriatur; sicut alio modo dicitur lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato mouetur. et alio modo dicitur lingua. quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur alia lingua graeca, alia latina. et manus alio modo dicitur ipsum proprie corporis membrum, quod mouemus ad operandum. et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum. dicimus enim: "prolata est manus eius" "lecta est aduersus eum manus eius" "habeo manum tuam" "recipe manum tuam." manus utique proprie membrum est hominis. non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis; et tamen dicitur manus, eo quod manu facta sit. sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est. sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellatum est. illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Moysen; ibi mors damnata est, ne regnaret, et maledicta est, ut periret. quapropter per Christi tale peccatum damnatum est et nostrum peccatum. ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus.

Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factam? ex Adam quippe corpus adsumpsit, quia ex Adam uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est [*]( 2S Gen. 2, 17 ) [*]( 2 peccato mors factum C 3 propriae LCSM qe Z1 5 pr. alia] alia (s. 1. m. 1) L om. Cb uel G ąęl S greca LC 6 'propri,e L propriae G menbrum C 7 scribtura M 10 recipe manum tuam om. SG propnae SMG 11 menbrum C 15 appellatu (m. er; tu retract. m. 2) L est Eug. (ed. KnOll p. 279): sit lib. b 17 Sst (st 8. I. a m. 2) L 19 dampnata C et] ut S'G 20 flatale G' 21 dampnatum C ut] ut :8. aam.l)C 22dampnatiC 26 corpus om.S 2sparadyso»S morte(mer.)Zy )

406
maledictum, quod pependit in ligno. ille neget Christum maledictum, qui negat et mortuum; qui autem confitetur et mortuum et negare non potest mortem de peccato esse et ob hoc etiam ipsam peccatum uocari, audiat apostolum dicentem: quoniam uetus homo noster simul cum illo crucifixus est, et intellegat, quem male dictum Moyses dixerit ideoque securus apostolus ait de Christo: factus est pro nobis male dictum, sicut non timuit dicere: pro omnibus mortuus est. hoc est enim mortuus est, quod maledictus quoniam mors ipsa ex maledicto est et maledictum est omne peccatum, siue ipsum, quod fit, ut sequatur subplicium, siue ipsum subplicium, quod alio modo uocatur peccatum, quia fit ex peccato. suscepit autem Christus sine reatu subplicium nostrum, ut inde solueret reatum nostrum et finiret etiam subplicium nostrum.

E; ingenio meo ista dixerim, si non apostolus totiens hoc inculcat, ut et dormientes excitet et calumniantes offocet. misit, inquit, deus filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne. non erat ergo illa caro peccati, quia non de traduce mortalitatis in Mariam per masculum uenerat; sed tamen quia de peccato est mors, illa autem caro quamuis ex uirgine, tamen mortalis fuit, eo ipso, quo mortalis erat, similitudinem habebat carnis peccati. hoc appellat etiam peccatum consequenter dicens: ut de peccato damnaret peccatum in carne. item alio loco: eum, inquit, qui non nouerat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia dei in ipso. cur ergo timeret Moyses dicere maledictum. quod [*](5 Rom. 6, 6 7 Gal. 3, 13 8 II Oor. 5, 15 18 Rom. 8, 3 26 II Cor. 10, 21 ) [*]( 1 malecGcto LaSaMaG 2 et post conf. om. C 4 ipsam SG 6 intelligat CL1 maledictum (s. I. a m. 2) S 7 secutus PS2 factum Sl est om. C maledictum pro nobis S 10 et (corr. ex ex) S 11 supplitium C 12 auplitdum C 18 (et 15) suplitium C 17 pr. et (t 8. I.) L calumpniantes C 18 Misit inc. c. 5 in b similitudine SMG 19 (et 26) dampnaret C 21 maria SGMb )

407
Paulus non timuit dicere peccatum? plane hoc propheta et praeuidere debuit et praedicere, paratus ab haereticis cum apostolo reprehendi. quisquis enim reprehenderit prophetam dixisse maledictum. cogitur reprehendere apostolum dixisse peccatum; nam utique maledictum comes peccati est.

Nec ideo maior inuidia est, quod addiderit: deo, ut diceret: maledictus deo omnis, qui pependerit in ligno. nisi enim deus odisset peccatum et mortem nostram, non ad eam suscipiendam atque delendam filium suum mitteret. quid ergo mirum, si maledictum est deo, quod odit deus ? tanto enim libentius nobis donat inmortalitatem, quae futura est Christo ueniente, quanto misericordius odit mortem nostram, quae in ligno pependit Christo moriente. quod autem additum est: omnis, ut diceretur: maledictus omnis qui in ligno pependerit, non sane Moyses minus praeuidit etiam iustos in cruce futuros, sed bene praeuidit haereticos ueram mortem domini negaturos et ideo uolentes ab hoc maledicto Christum seiungere, ut a mortis etiam ueritate seiungerent. si enim uera illa mors non erat. nullum maledictum Christo crucifixo pependit in ligno, quia nec uere crucifixus est. sed contra longe futuros haereticos quam de longe clamat Moyses " sine causa tergiuersamini," quibus displicet ueritas mortis Christi. maledictus omnis, qui pendet in ligno; non ille aut ille, sed omnis omnino! etiamne et filius dei ? etiam prorsus. nam hoc est, quod non uultis: inde satagitis, inde seducitis. displicet enim uobis maledictus pro nobis, quia displicet mortuus pro nobis: tunc enim extra maledictum illius Adam, si extra illius mortem. cum uero ex homine et pro homine mortem suscepit, ex illo et pro illo etiam maledictum, quod morti [*]( 1 propheta] peccatum Cl 2 preuidere CSMG hereticis LC 3 rephenderit C reprehenderit (a erp. m. 2) L 4 rephendere C repraehendere Li 7 maledictus (s. I. m. 2) C 11 immortalitatem L2 12 quando Zi1 14 pependerit in ligno SG 16 (et 21) hereticos LCSG 20 aerae L 22 o quibus C 29 morti LPMłGb mori Eug. (ed. Kndll p. 282) morte SC )

408
comitatur, suscipere non dedignatus est etiam ille, prorsus etiam ille filius dei semper uiuus in sua iustitia, mortuus autem propter delicta nostra in carne suscepta ex poena nostra. sic et semper benedictus in sua iustitia, maledictus autem propter delicta nostra in morte suscepta ex poena nostra. ac per hoc additum est: omnis, ne Christus ad ueram mortem non pertinere diceretur, si a maledicto, quod morti coniunctum est, insipienti honorificentia separaretur.