Cum ergo iste gentilis his atque huiusmodi aliis testimoniis prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Iudaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum. de excellentia sanctae ecclesiae [*]( 4 I Cor. 3, 17 5 Hier. 17, 10 sqn. 8 Matth. 5, 14 16 cf. Dan. 2, 84 sq. 18 Matth. 24, 25 sq. ) [*]( 1 eius om. SG 3 est enim SGMb 4 sedis L*SXG templum enim b 7 admanifestationg (d s. l. et ~ add. m. 2) L a manifestatione Mb manifestatione SG 8 praeuidens C dicit b 9 constitutaj posita S 12 xps (s. I. m. 2) C partes-illic (in super. marg. m. 2) C 13 super] per SG 14 quem] Vęţ quem 82 15 paruo C lapide (m. cr.) LSMG 17 secrete b apocrifap LSM, apocriphae C apocryphe b hominis b 19 ciuitas abscondi C 2u sedis Lx 21 gentilis iste Gb 22 reg*um (n er.) L 24 cecitate C iudcorum C 25 heretirorum LC ecclesiae C )
394
uerorum et germanorum christianorum ante praedicta nunc inpleta conspiceret, quid inueniret fide dignius quam illos prophetas, quibus de diuinitate Christi eligeret credere? etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum uideret, merito fortasse diceret: quid mihi est cum istis prophetis, quos unde ueraces probem, non mihi ostenditur? cum uero tam magna et tam multa, quae praedixerunt. iam ad effectum manifestationemque perducta sunt, plane ille. si peruersus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante et tanto adparatu praeuidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos, a quibus praeuideri et praenuntiari potuerunt. nullis . enim prudentius credimus uel de praeteritis, quae olim facta sunt. uel de futuris. quae nondum facta sunt, quam eis, qui nobis fidem uerborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta iam facta sunt, probauerunt.
Sibylla porro uel Sibyllae et Orpheus et nescio quis Hermes et si qui alii uates uel theologi uel sapientes uel philosophi gentium de filio dei aut de patre deo uera praedixisse seu dixisse perhibentur, ualet quidem aliquid ad paganorum uanitatem reuincendam. non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam, cum illum deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere. potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere non ausi sunt. a\ illi sancti auctores nostri eum populum, eam rempublicam, tale regnum imperante et adiuuante deo propagauerunt atque rexerunt. [*]( 1 uirorum Llb predicta C 4 habreos C 8 dixerunt SJIG iam defectum est manifestationeque perducta sunt. Plane sqq. b affectum LG 9 sint C 10 contempneret CLK 11 prenuntianda C 12 a (s. l) S 13 preteritis C 14 uel—sunt (in marg add. in. 1) C 15 tam] in tam SGMb 16 predicta C 17 sybylla S sybilla LCM sybilJae LCBG orphe*us M HS thelogi C 19 philosofi SG 20 seu] aut b perhibentur (rhigentur in ras.) L 22 nos (s. I. a m. 2) S 23 ille SG . congentiles (on retr. m. 2) LS7 cumgentiles SIMG secd gentiles b 24 demonia C 25 pllrhibere L ausi n sunt b 27 rexerunt (in ras.) L )
395
ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. itaque si qui illic in . cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur ipsis suae reipublicae legibus aut liberrimo tonitru cohercebantur propheticis uocibus. unus enim ab eis colebatur deus, qui fecit caelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est significatiuo futurorum, qui ritus aboleretur. cum illa uenissent, quae per eum significabantur esse uentura, quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex et sacerdos mystica significatione ungebantur: quod non ante ipsis quoque Iudaeis ignorantibus ac per hoc inuitis ablatum est, nisi cum uenisset ille gratia spiritali unctus deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum, idem uerus rex consulendo nobis et idem uerus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. quamobrem quantum distat de Christi aduentu inter praedicationem angelorum et confessionem daemoniorum. tantum inter auctoritatem prophetarum et curiositatem sacrilegorum.
His et talibus. quae nunc breuiter tangimus. tunc forte pro necessitate depellendi ueternosi erroris aliquanto latius disputatis et robore uberioris probationis adsertis ille gentilis, quem nobis catechizandum Faustus proposuit. si salutem suam peccatis suis praeponeret, profecto moueretur ad fidem: qua inbutus et in ecclesiae catholicae gremio fouendus conlocatus consequenter etiam moneretur, quos mores tenere deberet. neque perturbaretur eorum multitudine, in quibus ea non inueniret, quae obseruare iuberetur. quamuis cum eo [*]( 9 cf. Deut. 18, 15; Ps. 2, 6; 109, 4; I Reg. 10, 1; Ex. 29 12 cf. Dan. 9. 24: Ps. 44. 8 ) [*]( 2 demonum C daemon.um (i er. cet. in ras. L 3 re*ipublicae L . legimus b 4 tonitru] tollebat (llebat tn ras.) L coercebantur (coer in ras.) LS1C 5 celum C 6 aboletur LK aboleret b 7 evm (v er a) C 8 Magnus quidem b quidam fe in a corr. m. 1) C 9 unguebantur CS=1'11t 12 post deus lit. sex litt. C 15 aduentu (m er. uid.) L 16 demoniorum C tanta S inter om. S 20 ruborc G robore (u corr. in 0) 8 asseritis GSl 21 catecizandum LiC 22 proponeret L* 23 ęc- clesiae C fOllcnJis L I collocatus fouend'* M 26 inueniret (ni 8. I.) L)
396
corporaliter congregarentur in ecclesiam et eadem sacramenta perciperent. sciret cum paucis hereditatem dei. cum multis autem signacula eius participanda: cum paucis communicare sanctitatem uitae et donum caritatis diffusae in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ad quem fontem interiorem nullus alienus accedit; cum multis autem sanctitatem sacramenti, quod qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit: qui autem manducare contemnit, non habebit in se uitam et ideo non perueniet ad uitam aeternam. eosdemque paucos in conparatione multitudinis malorum paucos dici; esse autem per se ipsos consideratos in magno numero, diffusos toto orbe terrarum. crescentes inter zizania et cum palea usque ad diem messis et uentilationis. hoc in euangelio dictum est, hoc a prophetis ante praedictum. ante enim praedictum est: sicut lilium in medio spinarum. ita proxima mea in medio filiarum: ante praedictum est: inhabitaui cum tabernaculis Cedar; cum his, qui oderant pacem, eram pacificus: ante praedictum est: signa in fronte eos. qui gemunt et maerent ob iniquitates populi mei. quae fiunt in medio eorum. itaque iste gentilis, qu-em tali adloquio firmaremus, iam factus ciuis sanctorum et domesticus dei nec iam alienus ab Israhel, sed uerus Israhelita, in quo dolus non esset. disceret etiam ista uerba ex corde simplici dicere quae subsequenter contexit idem ipse Hieremias: patientia
[*]( .*> cf. Rom. f),:) 7 cf. I Cor. 11. 20 9 cf Ioh. 6, 54 14 cf. Matth. 13, 25 sq. ; 3, 12 I:) Cant. 2. 2 17 Ps. 119, 5 . 7 19 Ezech. 9, 1 23 cf. Ephes 2, 19 . 12 23 cf. Ioh. 1, 47 ) [*]( .1 ęcclesiam C ecclesia (m er.) L 4 diffusa M' diffusae! C diffusae (feeia m. 2) h 5 nobis om. S 7 sacramenti. (s er.) S sacramentis G ntf 8 contempnit OSLI 9 habebit (be s l. a m. 1) L 10 uitam aetjrnam L eoadem C 12 diffuso LCSMb 14 est om. SGMb 15 predictmn (bis) C 17 inhabitabit SG 19 gement Cx 20 merent LCSG 21 iste (i corr. in e m. 1) L gentilis (is e.c es) L tali, (a e.rp. m. 1) LCS talia Mb alloqui MS*Gb alloquio (0 fn. add. m. 1) L 24 discere te SG 25 subsecnntur LS'MG subsequuutur C ) 397
Israhel, domine; uniuersi, qui te dereliquerunt, terreantur. cum enim de perdice dixisset, quae clamat et congregat, quae non peperit, commendauit excellentiam ciuitatis super montem positae, quae abscondi non potest, ut ab ecclesia catholica haereticum hominem non separaret dicens: sedes autem gloriae exaltata est. sanctificatio nostra. deinde, quasi ueniret in mentem: quid ergo facimus de tam multis malis, qui tanto amplius ubique permixti sunt, quanto excellentior est Christi gloria in unitate omnium gentium ? subiecit statim: patientia Israhel, domine. patienter enim ferendum est, quod ait: sinite utraque crescere usque ad messem nec inpatientia tolerandi malos relinquantur boni. qui proprie sunt corpus Christi, et ideo cum ipsi relinquuntur. ille relinquitur. unde subiecit atque addidit: uniuersi, qui te derelinquunt, terreantur; confundantur qui recesserunt in terram. terra est enim homo de se praesumens atque alios. ut de ipso praesumatur, inducens, et ideo sequitur: euertentur. quoniam dereliquerunt fontem uitae, dominum. quid enim aliud clamat perdix, nisi apud se esse et a se dari fontem uitae, ad quem congregati recedunt a Christo Christi promissione decepti, cuius nomine iam tenebantur inbuti? non enim quos peperit, congregat, sed ut congreget. quos non peperit, dicit: salus, quam Christus promisit, apud me est; ego dabo. sed uide. iste quid dicat: sana me, domine, et sanabor; saluum me fac, et saluus ero. unde apostolus dicit: nemo glorietur in homine, et iste subiungit: quoniam gloriatio mea tu es. his modis nos
[*]( 11 Matth. 13, 30 26 I Cor. 3, 21 'J7 Hicr. 17, 13 sq. ) [*]( 1 derelinqf C derelinquunt b 2 qui (i ex e) CL2 5 hominem hereticum P. (ci in cv corr. a m. 1) C 590 (exp. m. 1) C separaret CPLxMlb separa S'G separent Sl 6 exaltata (al ex el a JII. 1) M 10 pacientia C pacienterLC 12 ne b inpacientia L 13 propriae S sunt om. SG 1*5 presumens C 17 de ipso] in ipsos C' (m. rec, superBcr. de se ipso), ipso LlSlGM1 19 se (s. I. a m. 2) S 20 a (s. I. a m. 2) S recedant Cb . 22 r.ongrega/// C 26 dicit (a in i corr.) C 27 hisj illis SMG nos] non 81 nos (s a m. 1 s. n) L ) 398
instruimus hominem ex apostolica propheticaque doctrina, ut aedificetur super fundamenta apostolorum et prophetarum.