Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Forte etiam hinc se diceret permoueri. quod ipsi, in quorum libris haec inueniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur inpleta. non nobiscum tenent eiusdem euangelii societatem. cum uero doceretur etiam hoc ab eisdem prophetis esse praedictum, quantum moueretur ad fidem, quistam demens est, ut non uideat? quis tam inpudens, ut se uidere dissimulet? quis enim dubitet hoc de Iudaeis fuisse prophetatum, cum Esaias dicat: agnouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui; Israhel autem me non cognouit et populus meus me non intellexit aut illud, quod apostolus commemorat: tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem et maxime illud: dedit illis deus spiritum conpunctionis, oculos, ut non uideant, et aures, ut non audiant et non intellegant et multa huiusmodi? quodsi diceret: quid ergo peccauerunt Iudaei, si deus illos excaecauit, ne agnoscerent Christum? quantum possemus, inbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis uenire iustam poenam huius caecitatis; quod non solum dixisse [*]( 4 I Cor. 10, 11 15 Es. 1, 3 18 Rom. 10, 51; Es. 65, 2 20 Rom. 11, 8; Es. 6, 10 ) [*]( 1 esse om. C 2 praedicata S praedicata GMb predicata C 4 in illis LCSMG autem (s. I. m. 1) C 5 fines LlM*SlG 6 futurorum Llb 7 oppagabantur b 8 se (s. I.) S, om. G 11 sociaitatem S 13 ut non uideat (in ras.) L uigeat (s. g a m. 1 d) C imprudens GCSMb inp.udens (r er.) L 14 hoc] et hoc SG iudeis C 15 isaias C 16 praesepem L 17 meus om. LC 21 et om. b 23 excecauit LC 2G cecitatis L )

391
apostolum de quibusdam: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum uel in reprobum sensum. ut faciant, quae non conueniunt, uolentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. nam. ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: et homo est. et quis agnoscit eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognouerunt — si enim cognouissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent — sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. ait enim: ego dominus interrogans corda et probans renes, ut dem unicuique secundum uiam eius et secundum fructum studiorum eius.

Porro si hoc gentilis ille moueretur, cur etiam ipsi, qui appellantur christiani, in multas haereses uariasque discedunt. neque hoc a prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. tamquam enim esset consequens, ut Iudaeis in sua caecitate demonstratis hoc illi ueniret in mentem, quod etiam multi sub nomine christiano ab ipsa christiana societate deuiarent, ipse Hieremias uelut catechizandi ordinem nobis insinuans continuo subiecit: clamauit perdix, congregauit, quae non peperit, faciens diuitias suas non cum iudicio. perdix enim, nimis contentiosum animal, notum est, quanta auiditate ipsius contentionis currat in laqueum. non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare [*]( 1 Rom. 1, 24 . 28 7 cf. Hier. 17, 9 9 I Cor. 2, 8 1J ffier. 17. 10 ) [*]( 1 illis SIG deus om. L 2 concupiscen/ltiam (d er. et xia in ras.) S concupiscendam G 3 conueniint C 4 pena C quorum SlG 6 item b 7 agnoscet Cb 8 hoc quasi hoc ipso C 13 secvn- Uum (v sup. Q a m. 1) M 16 in] at in S hereses LC 18 enim om. SG esse LlMK 19 cecitate C 21 catacizandi Lt catezizandi 82L2 cathezizandi (h 8. l.) M catecizandi CG 28 iudicio (io ec co a m. J) C 25 quantQ S contionis IJM 26 heretici LC quo ISM superent (ent in ras.) M )

392
inpudentissima peruicacia, ut congregent, sicut hic dixit quae non pepererunt. christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, iam per ipsius Christi euangelium natos inueniunt et faciunt illos diuitias suas, non sane cum iudicio, sed cum temeritate inconsiderata. non enim intellegunt ibi esse ueram et salubrem et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separauerunt, quos ad suas diuitias congregarunt. et quia de talibus dicit apostolus: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi. sic et isti resistunt ueritati. homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient: dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit, sequitur et hic propheta et dicit de perdice, qui congregauit, quae non peperit: in dimidio dierum eius derelinquent eum et in nouissimis suis erit insipiens. id est qui primo tamquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est adparebit insipiens. eis quippe, quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum adparebit. quia dementia eius nota erit omnibus.

Et tamquam ille, quem catechizamus, quaereret et diceret: quo ergo signo manifesto adhuc paruulus et nondum ualens liquidam discernere a tot erroribus ueritatem, quo manifesto indicio tenebo ecclesiam Christi. in quem iam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione conpellor? [*]( 9 H Tim. 3, 8 sq. ) [*]( 1 peruicatia LsSKG ut] aut SMG dicit S 2 pepererunt (alt. r s. 1. a m. 2) G pepereunt SlG1 pariunt S1 4 illas (a corr. ex 0) 8 iuditio C 6 et ante sal. om. C 7 quos (s sup. d) L 9 mambres (m init. in ras.) L 13 prophaa Z1 et (s. 1. a tn. 2) L 14 quia S: 15 derelinquunt LSG derelinquent (en in ras.) M 16 (et 17) gst (BT S. 1. add. m. 2) L pollicitationem (in ras.) L 17 apparebit (pare in ras.1 L 21 catezizamus TJS1 cathezizamus (z carr. ex c) M catecizamus CLWG quereret C 22 manifesto ipdicip ţęų.ę'bQ ęcclm C 23 discernere (in ras.) L a»»»erroribus (tot. er.; m. 2 b sup. a scr3 L 24 indicto SG secclesiam C ecclesiam xpi (t.n ras.) L 25 predictarum L )

393
sequitur idem propheta et tamquam motus animi eius ordinatissime excipiens docet eum ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et adparet. ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit apostolus: templum dei sanctum est, quod estis uos. unde iste dicit: sedes autem gloriae exaltata est. sanctificatio nostra. propter hos enim motus paruulorum, qui possunt seduci ab hominibus. manifestationem claritatis ecclesiae dominus quoque prouidens ait: non potest ciuitas abscondi supra montem constituta, quia utique sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra, ut non . audiantur illi. qui ad religionum scissuras traducunt dicentes: ecce hic est Christus, ecce illic. partes enim ostendunt dicentes: ecce hic, ecce illic. cum illa ciuitas super montem . sit, quem montem. nisi eum. qui secundum prophetiam Danihelis ex paruulo lapide creuit et factus est mons magnus, ita ut inpleret uniuersam terram? nec illi audiantur, qui nomine quasi secretae et apocryphae ueritatis d hominum paucitatis dicunt: ecce in cubiculis, ecce in deserto, quia non potest abscondi ciuitas super montem constituta. quia sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra.

Cum ergo iste gentilis his atque huiusmodi aliis testimoniis prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Iudaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum. de excellentia sanctae ecclesiae [*]( 4 I Cor. 3, 17 5 Hier. 17, 10 sqn. 8 Matth. 5, 14 16 cf. Dan. 2, 84 sq. 18 Matth. 24, 25 sq. ) [*]( 1 eius om. SG 3 est enim SGMb 4 sedis L*SXG templum enim b 7 admanifestationg (d s. l. et ~ add. m. 2) L a manifestatione Mb manifestatione SG 8 praeuidens C dicit b 9 constitutaj posita S 12 xps (s. I. m. 2) C partes-illic (in super. marg. m. 2) C 13 super] per SG 14 quem] Vęţ quem 82 15 paruo C lapide (m. cr.) LSMG 17 secrete b apocrifap LSM, apocriphae C apocryphe b hominis b 19 ciuitas abscondi C 2u sedis Lx 21 gentilis iste Gb 22 reg*um (n er.) L 24 cecitate C iudcorum C 25 heretirorum LC ecclesiae C )

394
uerorum et germanorum christianorum ante praedicta nunc inpleta conspiceret, quid inueniret fide dignius quam illos prophetas, quibus de diuinitate Christi eligeret credere? etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum uideret, merito fortasse diceret: quid mihi est cum istis prophetis, quos unde ueraces probem, non mihi ostenditur? cum uero tam magna et tam multa, quae praedixerunt. iam ad effectum manifestationemque perducta sunt, plane ille. si peruersus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante et tanto adparatu praeuidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos, a quibus praeuideri et praenuntiari potuerunt. nullis . enim prudentius credimus uel de praeteritis, quae olim facta sunt. uel de futuris. quae nondum facta sunt, quam eis, qui nobis fidem uerborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta iam facta sunt, probauerunt.