Uerum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam. ut eam capacem [*](4 Matth. 3. 17; 17, 5 8 Rom. 10, 14 sq. ) [*]( 1 inherbis S inerbis G eneruis (e et u retract. m. 2) L in uerbis b inverbis (v s. I.) M inertis 82 3 ipsi] isti C 6 quaesi LG qua*si (e er.) 8 adj et SlG 7 notitiam S notitia (m er.) M 10 ei om. G 11 praedicantem L 12 mittuntur 81 13 eorum pedes Mb 14 quemammodum L 16 contempnerentur 8 contempnerentur LCG fabulosa (osa sup. exp. a m. 1) C adnuntiabantar S 19 musitant LSClG 22 nasceretur b prenuntiaretur b 24 hebreis C )
375
faciat ad intellegenda superna et aeterna. sic enim et propheta dicit: nisi credideritis, non intellegetis. at ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiam caritatis Christi, ut inpleamur in omnem plenitudinem dei, non sine causa dispensationem humilitatis eius, qua humanitus natus et passus est, a prophetis per propheticam gentem. per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante praedictam, nisi quia in illa stultitia, quae sapientior est hominibus, et in illa infirmitate. quae fortior est hominibus. magnum aliquid latet ad iustificationem et glorificationem nostram. et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, qui nulli aperiuntur, si tibi per maternam carnem traiectum cibum, id est per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit et tamquam iufantilem uictum quasi praegrandi aetate fastidiens prius in uenena haereticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum , temere arbitratur, inruerit. non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium est ei. quod dicimus, ut prophetis credatur; magis enim ad hoc pertinet, ut prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intellegi, qui per prophetas sic loquebatur.
At enim si Christum prophetauerunt, non digne neque congruenter sua prophetatione uixerunt. unde hoc scitis? an quid sit uel bene uel male uiuere, iudicare uos potestis, quorum iustitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum uos manducetis. quam mendico esurienti ut manducandum aliquid detis? catholicis autem paruulis, antequam sciant, quae sit animae humanae perfecta iustitia, [*](2 Es. 7, 9 5 cf. Ephes. 3. 19 10 cf. I Cor. 1, 25 12 cf. Col. 2, 3 ) [*]( 1 et ante aeterna a. l. a m. 1 C eniml etenim CPb 2 intellegitis L 3 quae L 12 et scientiae om. L tibi] sibi Lb 13 cibum traiectum C 16 hereticorum LC cui se] cui' b 19 pertinetut (ut corr. ec ur) 8 pertinetur G 21 loquębatur C 23 prophetatiofi L 24 uos J uiuos sł G 27 autem om. C )
376
et quantum intersit inter ipsam, cui suspiratur, et istam, qua hic uiuitur, sufficit de illis uiris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas. quia iustus ex fide uiuit. credidit autem Abraham deo et deputatum est ei ad iustitiam. praeu idens enim scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiauit Abrahae dicens quia in semine tuo benedicentur omnes gentes. apostoli uerba sunt. ad cuius tam claram tamque omnibus notissimam uocem. si a uestris fallacissimis somniis euigilaretis, sequeremini uestigia patris nostri Abraham et in eius semine benediceremini cum omnibus gentibus. ipse enim accepit, sicut dicit apostolus, signum circumcisionis signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio. ut sit pater omnium credentium per praeputium. ut deputetur et illis ad iustitiam: ut sit pater circumcisionis his. qui non solum ex circumcisione sunt. sed et his, qui sequuntur uestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham. cuius ergo iustitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos iustificati ex fide pacem habeamus ad deum, intellegere debemus, quemadmodum uixerit, non reprehendere, ne ante per abortum labamur ex utero matris ecclesiae. quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur.
Hoc Fausto pro moribus patriarcharum et prophetarum ex uoce paruulorum nostrorum breuiter responderim: inter quos et me ipsum deputauerim. dum tamen non reprehendam uitam sanctorum antiquorum. etiam si non intellegam. quam mystice uixerint. quorum uitam nobis laudabiliter apostoli [*]( 3 Rom. 1, 17 4 Gal. 3, 6 . 8 11 Rom. 4. 11 sq. ) [*]( 4 abraham om. SG 5 eij illi CPMb ęi scriptura C 10 nostril un L 12 dixit b 14 preputium C 15 et om. LPSGb 16 sunt] est SlG 17 et om. b secuntur LG seqvuntur (v s. I. q ex c) S 20 fidem LPM per fidem (per in ras.) S 21 quemammodum L reprsehendere L 22 abortum (s. I. a m. 2 i auorsQ) M aecclesiae C ex ecclesiae G, ex in ras. S, utrumque uocab in ras. M, ex eajp. in P 28 formari Ll 28 mysticae L )
377
euangelio suo praedicarunt, sicut illi sua prophetia futuros apostolos praedixerunt, ut clament ad se inuicem duo testamenta, sicut duo seraphim: sanctus. sanctus. sanctus dominus deus sabaoth. cum uero coeperit Faustus patriarchas et prophetas non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari. adiuuabit me dominus deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. nunc uero illos homines Faustus Manichaeus uituperat. Paulus autem apostolus laudat; eligat quisque. cui credat.