Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Uerbi enim gratia: numquid, si oportebat adiutorium uiro feminam fieri, etiam hoc necessitas ulla cogebat uel ulla suadebat utilitas. ut de dormientis latere fieret? si causa euadendi diluuii opus erat fabricari arcam, quid opus erat. [*]( 1 Ps. 29, 12 sq. 13 I Cor. 10, 10 . 6 14 cf. Gal. 4, 22 sqq. 27 cf. Gen. 2. 18 sqq.' ) [*]( 2 concidisti CS 4 compungar C 6 figuratae L 9 interpraAando L 12 haec omnia C in illis LCSMG 17 hebreas C Sft (ft s. I. m. 2 add.) L ipsosuocum GSC ipso suo cum M caracteres LCG carateres M 19 picttl (u corr. ex a) S 20 intelligeret C scriptam Sx 2i moueatur Sl 26 fUeri (' 28 fabncari/ L archam CS)

365
mensuras eius aut ipsas potissimum fieri aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari ? si propter genus reparandum animalia includi oportebat, quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de inmundis? aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri uel etiam memoriae commendari per litteras quid cogebat? immolare filium iubetur Abraham: iussus hoc fuerit, ut eius oboedientia tali etiam examine probata posteris innotesceret; conuenientius ligna portauerit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate grauissima se feriret: numquid etiamsi nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? aut si iam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in uepre adhaerens cornibus adpareret, ad ullum augmentum uictimae pertinebat? sic omnia cum considerantur et quasi superflua necessariis contexta inueniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.

Itaque etiam ipsi Iudaei, qui Christum, cuius passionem nos agnouimus, illi derident, nolunt talibus rerum non tantum dictarum, sed etiam gestarum figuris praeuntiatum uideri, * coguntur nobis dicere, quid illa significent: quae nisi aliquid significare concedunt, tam diuinae auctoritatis libros ab ineptarum fabularum ignominia non defendunt. uidit hoc Philo quidam, uir liberaliter eruditissimus unus illorum, cuius eloquium Graeci Platoni aequare non dubitant, et conatus est aliqua interpretari non ad Christum intellegendum, in quem non crediderat, sed ut inde magis adpareret, quantum intersit. [*]( 6 cf. Gen. 6, 14; 7, 8 14 cf. Gen. 22 ) [*]( 1 ipsas (ex i m. 2 fec. a) L 5 archam C archam S 6 literas O 7 immolari b 8 obedientia C poteris C] 11 offenso L'S'P'G, (in mg. effuso) M 13 sacrifitium C adherens C 14 carnibus 8'G 16 contexta (t ante a s. I.) C 17 id estJ uel b 6st (st a m. 2) L 22 a nobis Cb nisi] nobis b 23 tam] tn b 24 filo LSMG quidam filo C 25 eorum Lb 26 greciLCSG dubitant (n s. I.) L 27 interptari L<' 28 ut om. b )

366
utrum ad Christum referas omnia, propter quem uere sic dicta sunt, an praeter illum quaslibet coniecturas quolibet mentis acumine persequaris, quantumque ualeat quod apostolus ait: cum transieris ad dominum, auferetur uelamen. ut enim quiddam eiusdem Philonis commemorem, arcam diluuii secundum rationem humani corporis fabricatam uolens intellegi tamquam membratim omnia pertractabat. cui subtilissime numerorum etiam regulas consulenti congruenter occurrebant omnia, quae ad intellegendum Christum nihil inpedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani generis saluator adparuit, nec tamen cogerent, quia corpus humanum est utique et hominum ceterorum. at ubi uentum est ad ostium, quod in arcae latere factum est, omnis humani ingenii coniectura defecit. ut tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, qua urina et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et dicere, ausus et scribere. non mirum. si ostio non inuento sic errauit. quodsi ad Christum transisset, ablato uelamine sacramenta ecclesiae manantia ex latere hominis illius inuenisset. nam quia praedictum est: erunt duo in carne una, propterea et in arca quaedam ibi ad Christum, quaedam uero ad ecclesiam referuntur, quod totum Christus est. sic et in ceteris interpretationibus figurarum per uniuersum textum diuinae scripturae licet considerare et conparare sensus eorum, qui Christum ibi intellegunt, et eorum, qui praeter Christum ad alia quaelibet ea detorquere conantur.

Nec pagani nobis in hoc obstrepunt; neque enim audent [*]( 4 n Cor. 8, 16 19 cf. Ioh. 19, 34 20 Gen. 2, 24 ) [*]( 2 praeter] propter b 4 aufertur GSMb 5 filonis LC archam C 7 menbratim C cui (i s. 1.) L subtilisseme C' etiam numerorum C 12 at] ad L hostium C 13 archę C 15 hostio C* 16 est et dicere (8 exp., in L) LGS ausus est et scribere 8 18 sacramenta (ta ex to corr.) SG ęcclesiae C 20 et in] in SGM archa C 22 ceteris C interprętationibus C interpraaationibus L 24 que 81 quae G 25 praeter] propter b )

367
contradicere, ne illa non solum dicta sed etiam facta figurate accepta interpretemur ad Christum intellegendum, praesertim quia ea, quae praenuntiata intellegimus. etiam demonstramus inpleta, cum fabulas suas ut aliquo modo commendent, ad nescio quas physiologias uel theologias, id est rationes naturales uel diuinas interpretando referre conentur ex parte plene satis indicantes, qualia sint; ex parte autem dissimulantes. dum ea rident in theatris, quae uenerantur in templis. in turpitudine nimium liberi. in superstitione nimium serui.