Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Heliseo pueros insultantes et clamantes: calue, calue! bestiae comedunt: puerili stultitia deridentes Christum in loco Caluariae crucifixum inuasi a daemonibus pereunt. mittit [*]( 3 cf. I Reg. 2, 27 sqq. 4 cf. I Reg. 16, 1 sqq. 8 cf. I Reg. 21, 6 11 cf. III Reg. 12, 16 . 20 12 Rom. 11, 5 15 cf. HI Reg. 17, 6 19 cf. m Reg. 17, 9 24 H Cor. 9, 7 26 cf. IV Reg. -J, 23 sq. ) [*]( 3 samuelem M 6 nostro om. SG regnum et sacerdotium uenturum b 7 manducavit (v s. t mperscr. m. 1) C 10 separate S 12 salue facte S 15 manichei C 17 fpf] xpf S 19 elias M 23 inpeditur S'G . 25 heli*seo M insultantes] exultantes LSGMP1 exaltantes P3 26 comederunt SG 27 caluarie C demonibus CS )

362
Heliseus per seruum baculum super mortuum et non reuiuescit: uenit ipse, coniungit et coaptat se morti eius et reuiuescit: misit sermo dei legem per seruum suum nec profuit in peccatis mortuo generi humano. quae tamen non sine causa missa est ; ille enim misit, qui sciret eam prius esse mittendam. uenit ipse, conformauit se nobis factus particeps mortis nostrae, et uiuificati sumus. cum securibus ligna caederentur, de ligno ferrum exiliens in profundum fluminis mersum est atque in lignum desuper ab Heliseo proiectum reuersum est: ita cum inpios Iudaeos per corpus operata praesentia Christi tamquam infructuosas arbores caederet — quia de illo Iohannes dixerat: ecce securis ad radices arboris posita est - ab eis interueniente passione corpus ipsum deseruit, in inferni profunda descendens, quo in sepultura desuper posito tamquam ad manubrium suum spiritu redeunte surrexit. quam multa praeteream breuitatis necessitate constrictus. norunt qui legunt.

Iam ipsa in Babyloniam transmigratio, quo etiam spiritus dei per Hieremiam prophetam iubet, ut pergant et orent pro eis ipsis, in quorum regno peregrinantur, quod in illorum pace etiam pax esset istorum, et aedificarent domos et nouellarent uineas et plantarent hortos, quis non agnoscat, quid praefigurauerit, qui adtenderit ueros Israhelitas, in quibus dolus non est, per apostolicam dispensationem cum euangelico sacramento ad regnum gentium transmigrasse ? unde nobis apostolus tamquam Hieremiam replicans dicit: uolo ergo primum omnium fieri deprecationes, adorationes; [*](2 cf. IV Reg. 4, 29 sqq. 9 cf. IV Reg. 6, 4 sqq. 12 Mattb. 3. 10 21 cf Hier. 29, 1 sqq. 23 cf. Ioh 1, 47 25 I Tim. 2. 1 sqq. ) [*]( 1 reuiuiscit C&M'1 2 reuiuiscit CM7 3 suum] eius SG 6 conformauit (fo er fi) C nostrae mortis C 7 & cum (exp. m. 2) L cederentur C 8 ferrem Lx 10 iudeos C 11 cederet LC 12 arboris Eug. (ed. Kndll p. 275): arborum lib. b ab eis om. SG 16 ręsurrexit S 16 necessitatg L legvnt (v s. e a m. 1) C 19 quid L'S'GMt quia M:I 21 bortos S 22 quij et qui (et add. m 2) S adtenderit Lt ueras C' 28 euangelico C 26 primum L Eug: ' primo CSMG depracationes n deprsecationes L adorationes (ad s. ?.) SG )

363
interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et caritate. hoc enim bonum et acceptum est coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. ex hoc quippe etiam illis credentibus constructa sunt domicilia pacis, basilicae christianorum congregationum, et nouellatae uineae, populi fidelium, et plantati horti, ubi etiam inter omnia olera granum illud sinapis regnat. sub cuius umbraculis longe lateque porrectis etiam altipetax superbia gentium tamquam in caeli uolatilibus confugiendo requiescit. nam quod etiam post septuaginta annos secundum eiusdem Hieremiae prophetiam reditur ex captiuitate et templum renouatur. quis fidelis Christi non. intellegat post euoluta tempora. quae septenarii dierum numeri repetitione transcurrunt, etiam nobis, id est ecclesiae dei. ad illam caelestem Hierusalem ex huius saeculi peregrinatione redeundum ? per quem nisi per legum Christum uere sacerdotem magnum, cuius figuram gerebat ille Iesus sacerdos magnus illius temporis, quo templum aedificatum est post captiuitatem ? quem propheta Zacharias uidit in sordido habitu deuictoque diabolo, qui ad eius accusationem stabat. ablatam illi sordidam uestem et datum indumentum honoris et gloriae: sicut corpus Iesu Christi, quod est ecclesia. aduersario in fine temporum per iudicium superato a luctu peregrinationis in gloriam sempiternae salutis adsumitur. quod [*]( 12 cf. Matth. 18, 31 sq. 14 cf. Hier. 29. 10 Esd. 1 24 cf. Zach. 3 ) [*]( 3 quietam (ie 8. I. m. 2) L et (a, l. m. 2) L tranquillam et quiętam C 4 caritate] castitate S 8 christianorum LSG Bug. ied. Knoll p. 276) b: christianarum PCM et om. SGJlb 9 horti S holera CSG 13 hyeremiae C 15 post (st in ras. a tn. 2) 8 posteas noluta G' septinarii S 16 numerirepaitione (re 8. I.) 8 17 ecclesiae C 24 ęcclesia C 25 aduersario (a sec. in ras; rio w. 1 VID auperscr.) C fprgram C )
364
etiam in psalmo dedicationis domus apertissime canitur: conuertisti luctum meum in gaudium mihi. conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, ut, cantet tibi gloria mea et non conpungar.

Quis potest ex occasione alterius operis omnia, quae in illis ueteribus legis et prophetarum libris figurate Christum adnuntiant, quantalibet breuitate perstringere ? nisi forte quis putat ingenio fieri, ut ea quae rerum ordine per sua tempora cucurrerunt, ad Christi significationes interpretando uertantur. hoc forte Iudaei possunt dicere siue pagani; eis autem, qui se christianos putari uolunt, premit ceruicem apostolica auctoritas dicens: omnia haec in figura contingebant illis et: haec omnia figurae nostrae fuerunt. nam si Ismahel et Isaac homines nati duo testamenta significant, quid credendum est de tot factis. quae nullo naturali usu, nulla negotii necessitate facta sunt? nihilne significant? si quis nostrum, qui Hebraeas litteras ignoramus, id est ipsos uocum characteres, uideret eas in pariete conscriptas honorato aliquo loco: quis esset tam excors, ut eo modo pictum parietem putaret? ac non potius intellegeret scriptum, ut si legere non ualeret, non tamen illos apices aliquid significare dubitaret? ita prius illa omnia. quae sunt in uetere instrumento scripturarum sanctarum, . quisquis non peruerso animo legerit, sic oportet moueatur, ut aliquid ea significare non ambigat.

Uerbi enim gratia: numquid, si oportebat adiutorium uiro feminam fieri, etiam hoc necessitas ulla cogebat uel ulla suadebat utilitas. ut de dormientis latere fieret? si causa euadendi diluuii opus erat fabricari arcam, quid opus erat. [*]( 1 Ps. 29, 12 sq. 13 I Cor. 10, 10 . 6 14 cf. Gal. 4, 22 sqq. 27 cf. Gen. 2. 18 sqq.' ) [*]( 2 concidisti CS 4 compungar C 6 figuratae L 9 interpraAando L 12 haec omnia C in illis LCSMG 17 hebreas C Sft (ft s. I. m. 2 add.) L ipsosuocum GSC ipso suo cum M caracteres LCG carateres M 19 picttl (u corr. ex a) S 20 intelligeret C scriptam Sx 2i moueatur Sl 26 fUeri (' 28 fabncari/ L archam CS)

365
mensuras eius aut ipsas potissimum fieri aut etiam scriptis ad religionem posteritati propagandis commemorari ? si propter genus reparandum animalia includi oportebat, quid opus erat illo potissimum numero septena de mundis, bina de inmundis? aditum ad arcam fieri necessitas utique cogebat; in latere autem fieri uel etiam memoriae commendari per litteras quid cogebat? immolare filium iubetur Abraham: iussus hoc fuerit, ut eius oboedientia tali etiam examine probata posteris innotesceret; conuenientius ligna portauerit filius, ne pater senexque portaret; non sit postea filium ferire permissus, ne orbitate grauissima se feriret: numquid etiamsi nullo effuso sanguine rediretur, minus esset probatus Abraham? aut si iam opus erat perfici sacrificium, etiamne, ut ille aries in uepre adhaerens cornibus adpareret, ad ullum augmentum uictimae pertinebat? sic omnia cum considerantur et quasi superflua necessariis contexta inueniuntur, admonent humanum animum, id est animum rationalem prius aliquid significare, deinde quid significent quaerere.