Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Pascitur Helias tempore famis coruis mane adferentibus panem et ad uesperam carnes: et Manichaei non intellegunt in illis libris Christum, cui quodam modo salutem nostram esurienti confitentur peccatores fidem primitias spiritus nunc habentem, in fine autem uelut ad uesperam saeculi etiam carnis resurrectionem. mittitur Helias pascendus ad alienigenam uiduam. quae uolebat duo ligna colligere. priusquam moreretur: non hic solo ligni nomine sed etiam numero lignorum signum crucis exprimitur. benedicitur farina eius et oleum: fructus et hilaritas caritatis, quae cum inpenditur. non deficit; hilarem enim datorem diligit deus.