Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Ueritatem. inquit, dico in Christo, non mentior contestante mihi conscientia mea in spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum est adoptio et gloria et testamenta et legis constitutio et obsequium et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus [*]( 6 lib. XI 1 7 Rom. 1, 1 sqq. 22 Rom. 9, 1 sqq. ) [*]( 3 accepit 81 4 hebreos C 5 ex] cum C 6 eum om. SG 8 iesu christi M segregatus (gre ex cre corr.) S 11 quiuult L 18 hebreis C nelit SMG 20 ebreis C om. b eunde S] 24 tristia Gl 28 testamentfl b )

332
in saecula. quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari ? quae est enim adoptio Israhelitarum nisi per filium dei? unde ad Galatas dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? multum per omnem modum. primum quidem, quia credita sunt illis eloquia dei. quaerant isti, quae sint eloquia dei credita Iudaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum prophetarum. iam uero testamenta cur dixit ad Israhelitas praecipue pertinere, nisi quia et uetus testamentum illis est datum et nouum in uetere figuratum? legis autem constitutionem, quae Israhelitis data est, non intellegentes eius dispensationem, quia iam non uult nos deus esse sub lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent inperitia furiosa. cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israhelitarum excellentiam etiam hoc enumerauit, quod eorum sit legis constitutio. quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur; si autem Christum non praedicaret, non ipse dominus diceret: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, nec post resurrectionem sic ei adtestaretur dicens: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.