Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Nimis longum est, ut uel tam breuiter quam haec cucurri, cuncta contingam: cur sescentesimo et uno anno uitae Noe, id est peractis sescentis annis aperitur arcae tectum et tamquam reuelatur, quod erat absconditum sacramentum? cur uicesima septima die secundi mensis dicitur siccasse terra: tamquam finita esset iam baptizandi necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo. ipse est enim dies secundi mensis uicesimus septimus, qui numerus ex illa coniunctione spiritus et corporis septies octonos habet uno addito propter unitatis uinculum. cur de arca coniuncti exeant, qui disiuncti intrauerant. sic enim dictum erat. quod intrauerit in arcam Noe et filii eius et uxor eius et uxores filiorum eius: seorsum uiri, seorsum feminae commemoratae sunt. in hoc enim [*](6 cf. Gen. 8, 6 sqq. 10 cf. I Cor. 15. 24 17 cf. Gen. 8, 13 sq 24 cf. Gen. 7, 7 ) [*]( -3 pinquaedo L pingne.do (n er.) S 5 dies septem C 6 quando] qili b 7 in ante sacr. in ras. S quo] quoę (o ex a) L cui (tn ral. M 8 uiuitur SG bibitur (b corr. ex u) LM 10 traditur CGSb tradetur (i corr. in e) M tradetur Ll 11 nullus S nvllis (v s. i a m. 1) C 14 sexcentesimo CSGb 15 no$C sexcentis CSGMb archae C 17 uigesima M XXVII S terram Lb ls iam] in L baptizandi (i fin. 8. I. m. 1) L 20 uigesimus SMG 21 septiens L 22 Cur incipit c. 21 b archa C 23 archam C 24 seorsus (his) C 25 femine LS )