LIBER DUODECIMUS.
FAUSTUS dixit: Cur non accipitis prophetas? immo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus prophetas accipere. [*]( 5 I Cor. 15, 44 19 cf. I Cor. 13, 11 ) [*]( 1 (et 3) gst (st m. 2 add.) L 3 celorum 08 5 quo SIGI 6 resuręget C 9 erat SlGl 10 corruptibilem (c s l. add. m. 1) L 11 eiprfflssius L 14 diuine C scripture C 16 qtaestione CSG 17 nerg (erę in ras.) L uere CSGMb acceptentur] accipientur SG false Cb 19 que C quamquam Ll 20 & dixerit (in ras) C 21 scriberet (i s. I. a m. 2) C que C edificationem C 22 exercijtationS SG precipiendi C 25 Cap. XXIIII LPSMG accipitis (ti in ras.) C inmo 8 in motu (in ras.) G 26 dicis (exp. m. 3) P )
329
propter testimonia, inquit, quae de Christo praefati sunt. ego quidem nulla inueni, quamuis adtentius eos et curiosissime legerim. sed tamen et hoc eneruis fidei confessio est in Christum sine teste et argumento non credere. nempe ipsi uos docere soletis idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana credulitas. quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis indiciis eam ac testibus fulciendo et hoc Iudaeis? aut si prima uobis sententia displicet idcircoque transistis in alteram, quis fidelior uobis esse testis debet quam deus ipse de filio suo, qui non per uatem nec per interpretem, sed ultro caelitus erupta uoce, cum eum mitteret ad terram, dixit: hic est filius meus dilectissimus, credite illi? necnon et ipse de se: a patre meo processi et ueni in hunc mundum atque multa alia huiusmodi. ad quae ringentes Iudaei "tu de te testificaris" dicebant; "testimonium tuum no.n est uerum." quibus ipse: etsi ego testificor de me, testimonium meum uerum est, quia non sum solus. nam et in lege uestra scriptum est: duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit pater, non dixit: prophetae. ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium uocat, si mihi non creditis, dicens, operibus credite; non dixit: si mihi non creditis, prophetis credite. quapropter nos testimoniis de
[*](12 Matth. 3, 17 Luc. 9, 85 13 Ioh. 16, 28 15 Ioh. 8, 13 sqq. 22 Ioh. 10, 38 ) [*]( 1 que C prefati (in ras. m. 2) L prefati C 3 legerim (1 et alt. e retract. m. 2) L hoc] hgc S eneruis] eneruis (pr. e s. I.) M neruis (exp. m. 1 et in mg. add. enerui's praesect.) L inertis (in mg. eneruis er. et inertis a m. 2 superser.) S inertis (ti in ras.) G ineruis (m. 3 corr. in inuerbis) P in uerbis b confesio M 8 iudeis C uobis prima C 9 idcireoquae LMlSlG transitis SG qui LCSG 11 interpraaem L celitus C 12 ad (d in ras.) L terram (alt. r 8. I.) L dilectus SG 14 alia multa S 16 que C quae ringentes] quirentgentes L1 quaetringentes S quaer intgentes G quae respondentes (respon in ras.) Mb 19 testimonium (in marg. m. 2) S 21 non (s. I.) S hec C 24 credita C ) 330
saluatore nostro nullis egemus; exempla tantum uitae honestae et prudentiam ac uirtutem in prophetis quaerimus, quorum nihil in Iudaeorum fuisse uatibus quia te non latuerit sentio, siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non inprouide nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus in sola transiluisti praesagia, oblitus utique scriptum esse "numquam uindemiari uuam de spinis nec de tribulis ficus." quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, quia quaeris, cur non accipiamus prophetas; alioquin nihil eos de Christo prophetasse abunde iam parentum nostrorum libris ostensum est. ego uero illud adiciam,. quia si Hebraici uates Christum scientes et praedicantes tam flagitiose uixerunt, iure et in ipsos dici poterit id, quod Paulus de gentium sapientibus contestatur: quia cum cognouissent deum, non ut deum clarificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et intenebratum est insipiens cor eorum. uides ergo non esse magnum magna cognouisse, nisi ex eorum uixeris dignitate.
AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus uerbis id agit Faustus, ut prophetas Hebraeos neque quicquam de Christo praenuntiauisse neque, si praenuntiarunt, eorum testimonia nobis prodesse neque illos ipsos ex eorundem testimoniorum dignitate uixisse credamus. nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia et, quantum per ea nobis ad fidei ueritatem firmitatemque consultum sit, et eos suae prophetiae congruenter apteque uixisse. in hac tripertita disputatione illud, quod primo posui, longum est sic probare, ut de illis [*]( 7 cf. Matth. 7, 16 14 Rom. 1, 21 ) [*]( 1 uite C honeste G oneste Cl 2 querimus C 6 transiliisti (ii ex ui) C presagia C oblitus (s. l.) G 7 uindemiari (ri ex re a m. 1) L 9 qua C 11 liberis 81 adetiam Gl qui b 12 hebrseici L predicantes C 13 iurse L iurae &MG2 iudae G 1 ipsis b 14 agnouissent b 15 segerunt C 18 cognosse SMCG orum <S 19 Cap. XXV LPSMG Agustinus L 20 ait b hebreos C 21 si] se G1 quę G2 praenuntiauerunt SMG 22 pro nobis SG 23 demonstrauimus LMS'G' 26 tripartita SG )
331
omnibus libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum esse praedictum; sed huius hominis leuitatem grauissimo auctoritatis pondere conteram. ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut accipere se tamen profiteatur apostolos. apostolus autem Paulus, de quo cum se ipse tamquam ex aduersa uoce interrogasset, utrum eum acciperet, respondit: et maxime. quid de illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, seruus Christi uocatus apostolus segregatus in euangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. quid uult amplius? nisi forte hoc de aliis aliquibus prophetis, non de nostris Hebraeis dictum uolunt intellegi. sed quamquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen filio dei promissum est euangelium. qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, in quod euangelium segregatum se dicit apostolus, istorum autem perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc euangelium credimus filium dei factum ex semine Dauid secundum carnem, tamen apertiora cognoscant, quibus euidentissimum prophetis Hebraeis testimonium perhibetur per eum apostolum, cuius auctoritate superborum istorum colla frangantur.
Ueritatem. inquit, dico in Christo, non mentior contestante mihi conscientia mea in spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum est adoptio et gloria et testamenta et legis constitutio et obsequium et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus [*]( 6 lib. XI 1 7 Rom. 1, 1 sqq. 22 Rom. 9, 1 sqq. ) [*]( 3 accepit 81 4 hebreos C 5 ex] cum C 6 eum om. SG 8 iesu christi M segregatus (gre ex cre corr.) S 11 quiuult L 18 hebreis C nelit SMG 20 ebreis C om. b eunde S] 24 tristia Gl 28 testamentfl b )
332
in saecula. quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari ? quae est enim adoptio Israhelitarum nisi per filium dei? unde ad Galatas dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? multum per omnem modum. primum quidem, quia credita sunt illis eloquia dei. quaerant isti, quae sint eloquia dei credita Iudaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum prophetarum. iam uero testamenta cur dixit ad Israhelitas praecipue pertinere, nisi quia et uetus testamentum illis est datum et nouum in uetere figuratum? legis autem constitutionem, quae Israhelitis data est, non intellegentes eius dispensationem, quia iam non uult nos deus esse sub lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent inperitia furiosa. cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israhelitarum excellentiam etiam hoc enumerauit, quod eorum sit legis constitutio. quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur; si autem Christum non praedicaret, non ipse dominus diceret: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, nec post resurrectionem sic ei adtestaretur dicens: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.