Itaque ipsius loci contextionem, ubi haec sententia est, de qua isti calumniantur, consideremus, ut hoc, quod dico magis eluceat. caritas, inquit, Christi conpellit nos iudicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. itaque nos amodo neminem nouimus secundum carnem; etsi noueramus secundum carnem Christum, sed iam nunc non nouimus. certe iam nunc cuiuis adparet propter resurrectionem Christi hoc dixisse apostolum, quandoquidem ista uerba illud praecessit: ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. quid est enim aliud: non sibi, sed illi uiuant, nisi ut non secundum carnem uiuant in spe terrenorum et corruptibilium bonorum, sed secundum spiritum in spe resurrectionis, quae iam ex ipsis in Christo facta est? itaque eorum, pro quibus Christus mortuus est et resurrexit et qui iam non sibi, sed illi uiuunt, [*](14 n Cor. 5, 14 sqq. ) [*]( 1 sicut C 2 ubi C 5 ressurrexit C 6 quod SG 7 esse b 8 propriae L 10 immortalitatem L1 12 ex ipsius (ex add. m. 2) SG haec om. SG 13 callumniantur C consideraemus C ł4 compellet SlGl compellit (m. 2 n in m mut.)L 15 si om. CMSlGl 21 cuius Cx 24 ipsis] om!b' b 25 ut sec. car. non uiuant b 26 bonorum] honorum L1 28 christus om. C )
326
neminem secundum carnem apostolus nouerat propter spem futurae inmortalitatis, in cuius expectatione uiuebant; quae in Christo iam non spes, sed res erat. quem etsi nouerat secundum carnem, cum adhuc moriturus esset, iam tamen non nouerat, quia eum resurrexisse nouerat et ultra ei mortem non dominaturam. et quia omnes in illo etsi nondum re, iam tamen spe hoc sumus, sequitur et dicit: si qua igitur in Christo, noua creatura; uetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua; omnia autem ex deo, qui reconciliauit nos sibi per Christum. omnis ergo noua creatura — id est populus innouatus per fidem, ut habeat interim in, spe, quod in re postea perficiatur — in Christo habet iam quod in se sperat. itaque nunc uetera transierunt secundum spem, quia modo iam non est tempus ueteris testamenti quo temporale atque carnale regnum expectetur a deo; et facta sunt omnia noua secundum eandem spem, ut regnum caelorum, ubi nulla erit mors atque corruptio, promissum teneamus. in resurrectione autem mortuorum non iam secundum spem, sed secundum rem et uetera transibunt, cum inimica nouissima destruetur mors; et fient omnia noua, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem, quod iam factum est in Christo, quem secundum rem iam non nouerat Paulus secundum carnem. eorum uero, pro quibus mortuus est et resurrexit, nondum secundum rem, sed secundum spem neminem nouerat secundum carnem, quia illius gratia, sicut idem ad Ephesios dicit, sumus salui facti. nam et ipse . locus huic sententiae sic adtestatur: deus autem, inquit. qui diues est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos, et cum essemus mortui
[*]( 7 II Cor. 5, 14 sqq. 20 I Cor. 15, 26 . 53 26 Ephes. 2, 4 sqq. ) [*]( 2 ruturae] futurae iam SG immortalitatis Lx 3 non (#. I.) S 6 dommaturum 81 iam re b 9 omnia noua] omnia LCSGM 11 id Sst (st m. 2 superscr.) L 13 transerunt 81 15 expectatur C 18 iam non C 20 destruatur Cl 22 immortalitatem L1 23 rem (s. l. m. 1) L 28 atestatur Cl ) 327
peccatis, conuiuificauit nos Christo, cuius gratia sumus salui facti. quod enim hic dixit: conuiuificauit nos Christo, hoc dixit ad Corinthios: ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. et quod hic dicit: cuius gratia sumus salui facti, iam uelut perfectum sit loquitur, quod in spe tenet; nam quod paulo ante commemoraui, apertissime alibi dicit: spe enim salui facti sumus. ideoque et hic sequitur et tamquam perfectum enumerat, quod futurum est: et simul, inquit, excitauit et simul sedere fecit in caelestibus in Christo Iesu. certe enim in caelestibus Christus iam sedet, nondum autem nos; sed quia spe certa, quod futurum est, iam tenemus, simul sedere nos dixit in caelestibus, nondum in nobis, sed iam in illo. namque ne putares iam nunc esse perfectum, quod in spe ita dicitur, tamquam perfectum sit, atque ut intellegas adhuc futurum, sequitur et dicit: ut ostenderet in superuenientibus saeculis superabundantes diuitias gratiae suae in benignitate super nos in Christo Iesu. hinc est et illud: cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem sunt, operabantur in membris nostris, ut fructum ferrent morti. ita enim dixit: cum essemus in carne, quasi iam non essent in carne. quod ita intellegitur: cum essemus in spe rerum carnalium, quando lex, quae inpleri non potest nisi per caritatem spiritalem, ad hoc super eos erat, ut per praeuaricationem abundaret delictum, ut postea reuelato nouo testamento per indulgentiam superabundaret gratia. hinc similiter alibi dicit: qui autem in carne sunt, deo placere non possunt. et ne putaret quisquam eos dictos, qui nondum mortui sunt, statim subiecit: uos autem non estis in carne,
[*]( 16 Ephes. 2,4 sqq. 19 Rom. 7, 5 27 cf. Rom. 5, 20 28 Rom. 8,8 sq. ) [*]( 1 (et 8) christo] in xpo b 4 uinant (a ex u m. 2) L 5 sal. sumus fac. b 6 uelud G 7 commemorauit C 10 (et 11) celestibus C 13 iam om. SG sidere Ll 15 dicitur ita GS 23 essent (n in ras.) C qod (o 8. I.) S 25 spiritalem L per om. LM 26 pręuaricatione (m er.) M preuaricationem CS 28 et alibi C ) 328
sed in spiritu; id est: qui in spe carnalium bonorum sunt, deo placere non possunt; uos autem non estis in spe carnalium, sed in spe spiritalium, id est regni caelorum, ubi et ipsum corpus per illam mutationem in suo quodam genere spiritale erit, quod modo animale est. seminatur enim corpus animale, sicut ad Corinthios idem dicit, resurget corpus spiritale. si ergo neminem eorum iam nouerat secundum carnem apostolus, qui propterea dicebantur non esse in carne, quia non erant in spe rerum carnalium, quamuis adhuc corruptibilem carnem mortalemque portarent., quanto expressius de Christo diceret, quod eum iam non nouerat secundum carnem, in cuius corpore etiam re ipsa iam perfectum erat, quod illi in spe promissum tenebant! quanto ergo melius, quanto religiosius diuinae scripturae ita pertractantur, ut discussis omnibus concordare inueniantur, quam deficiente homine in quaestione, quam soluere non potest, tamquam uerae in parte acceptentur et tamquam falsae in parte damnentur! quia et cum esset paruulus apostolus et ea, quae paruuli erant, saperet, quamquam hoc ad similitudinem dixerit, nondum erat tamen spiritalis, qualis iam erat, cum scriberet, quae ad ecclesiarum aedificationem non proficiendi exercitatione in studiosorum manibus uersarentur, sed praecipiendi auctoritate in ecclesiastico canone legerentur.
LIBER DUODECIMUS.
FAUSTUS dixit: Cur non accipitis prophetas? immo tu dic potius, si quid habes, cur debeamus prophetas accipere. [*]( 5 I Cor. 15, 44 19 cf. I Cor. 13, 11 ) [*]( 1 (et 3) gst (st m. 2 add.) L 3 celorum 08 5 quo SIGI 6 resuręget C 9 erat SlGl 10 corruptibilem (c s l. add. m. 1) L 11 eiprfflssius L 14 diuine C scripture C 16 qtaestione CSG 17 nerg (erę in ras.) L uere CSGMb acceptentur] accipientur SG false Cb 19 que C quamquam Ll 20 & dixerit (in ras) C 21 scriberet (i s. I. a m. 2) C que C edificationem C 22 exercijtationS SG precipiendi C 25 Cap. XXIIII LPSMG accipitis (ti in ras.) C inmo 8 in motu (in ras.) G 26 dicis (exp. m. 3) P )
329
propter testimonia, inquit, quae de Christo praefati sunt. ego quidem nulla inueni, quamuis adtentius eos et curiosissime legerim. sed tamen et hoc eneruis fidei confessio est in Christum sine teste et argumento non credere. nempe ipsi uos docere soletis idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta christiana credulitas. quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis indiciis eam ac testibus fulciendo et hoc Iudaeis? aut si prima uobis sententia displicet idcircoque transistis in alteram, quis fidelior uobis esse testis debet quam deus ipse de filio suo, qui non per uatem nec per interpretem, sed ultro caelitus erupta uoce, cum eum mitteret ad terram, dixit: hic est filius meus dilectissimus, credite illi? necnon et ipse de se: a patre meo processi et ueni in hunc mundum atque multa alia huiusmodi. ad quae ringentes Iudaei "tu de te testificaris" dicebant; "testimonium tuum no.n est uerum." quibus ipse: etsi ego testificor de me, testimonium meum uerum est, quia non sum solus. nam et in lege uestra scriptum est: duorum hominum testimonium uerum est. ego sum, qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit pater, non dixit: prophetae. ad haec et opera ipsa sua sibi in testimonium uocat, si mihi non creditis, dicens, operibus credite; non dixit: si mihi non creditis, prophetis credite. quapropter nos testimoniis de
[*](12 Matth. 3, 17 Luc. 9, 85 13 Ioh. 16, 28 15 Ioh. 8, 13 sqq. 22 Ioh. 10, 38 ) [*]( 1 que C prefati (in ras. m. 2) L prefati C 3 legerim (1 et alt. e retract. m. 2) L hoc] hgc S eneruis] eneruis (pr. e s. I.) M neruis (exp. m. 1 et in mg. add. enerui's praesect.) L inertis (in mg. eneruis er. et inertis a m. 2 superser.) S inertis (ti in ras.) G ineruis (m. 3 corr. in inuerbis) P in uerbis b confesio M 8 iudeis C uobis prima C 9 idcireoquae LMlSlG transitis SG qui LCSG 11 interpraaem L celitus C 12 ad (d in ras.) L terram (alt. r 8. I.) L dilectus SG 14 alia multa S 16 que C quae ringentes] quirentgentes L1 quaetringentes S quaer intgentes G quae respondentes (respon in ras.) Mb 19 testimonium (in marg. m. 2) S 21 non (s. I.) S hec C 24 credita C ) 330
saluatore nostro nullis egemus; exempla tantum uitae honestae et prudentiam ac uirtutem in prophetis quaerimus, quorum nihil in Iudaeorum fuisse uatibus quia te non latuerit sentio, siquidem consulente me, cur eos accipiendos putares, non inprouide nec inurbaniter silentio eorum mandatis operibus in sola transiluisti praesagia, oblitus utique scriptum esse "numquam uindemiari uuam de spinis nec de tribulis ficus." quapropter haec strictim interim et castigate ad interrogationem tuam responderim, quia quaeris, cur non accipiamus prophetas; alioquin nihil eos de Christo prophetasse abunde iam parentum nostrorum libris ostensum est. ego uero illud adiciam,. quia si Hebraici uates Christum scientes et praedicantes tam flagitiose uixerunt, iure et in ipsos dici poterit id, quod Paulus de gentium sapientibus contestatur: quia cum cognouissent deum, non ut deum clarificauerunt aut gratias egerunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis et intenebratum est insipiens cor eorum. uides ergo non esse magnum magna cognouisse, nisi ex eorum uixeris dignitate.
AUGUSTINUS respondit: Nempe his omnibus uerbis id agit Faustus, ut prophetas Hebraeos neque quicquam de Christo praenuntiauisse neque, si praenuntiarunt, eorum testimonia nobis prodesse neque illos ipsos ex eorundem testimoniorum dignitate uixisse credamus. nos itaque demonstrabimus et eorum de Christo praesagia et, quantum per ea nobis ad fidei ueritatem firmitatemque consultum sit, et eos suae prophetiae congruenter apteque uixisse. in hac tripertita disputatione illud, quod primo posui, longum est sic probare, ut de illis [*]( 7 cf. Matth. 7, 16 14 Rom. 1, 21 ) [*]( 1 uite C honeste G oneste Cl 2 querimus C 6 transiliisti (ii ex ui) C presagia C oblitus (s. l.) G 7 uindemiari (ri ex re a m. 1) L 9 qua C 11 liberis 81 adetiam Gl qui b 12 hebrseici L predicantes C 13 iurse L iurae &MG2 iudae G 1 ipsis b 14 agnouissent b 15 segerunt C 18 cognosse SMCG orum <S 19 Cap. XXV LPSMG Agustinus L 20 ait b hebreos C 21 si] se G1 quę G2 praenuntiauerunt SMG 22 pro nobis SG 23 demonstrauimus LMS'G' 26 tripartita SG )
331
omnibus libris testimonia proferam, quibus ostendam Christum esse praedictum; sed huius hominis leuitatem grauissimo auctoritatis pondere conteram. ita quippe non accipit prophetas Hebraeos, ut accipere se tamen profiteatur apostolos. apostolus autem Paulus, de quo cum se ipse tamquam ex aduersa uoce interrogasset, utrum eum acciperet, respondit: et maxime. quid de illorum prophetia dicat, audiamus. Paulus, inquit, seruus Christi uocatus apostolus segregatus in euangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem. quid uult amplius? nisi forte hoc de aliis aliquibus prophetis, non de nostris Hebraeis dictum uolunt intellegi. sed quamquam per quoslibet dictum sit, de illo tamen filio dei promissum est euangelium. qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, in quod euangelium segregatum se dicit apostolus, istorum autem perfidiae hoc sit contrarium, quod secundum hoc euangelium credimus filium dei factum ex semine Dauid secundum carnem, tamen apertiora cognoscant, quibus euidentissimum prophetis Hebraeis testimonium perhibetur per eum apostolum, cuius auctoritate superborum istorum colla frangantur.
Ueritatem. inquit, dico in Christo, non mentior contestante mihi conscientia mea in spiritu sancto, quia tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo. optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis cognatis secundum carnem, qui sunt Israhelitae, quorum est adoptio et gloria et testamenta et legis constitutio et obsequium et promissiones; quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus [*]( 6 lib. XI 1 7 Rom. 1, 1 sqq. 22 Rom. 9, 1 sqq. ) [*]( 3 accepit 81 4 hebreos C 5 ex] cum C 6 eum om. SG 8 iesu christi M segregatus (gre ex cre corr.) S 11 quiuult L 18 hebreis C nelit SMG 20 ebreis C om. b eunde S] 24 tristia Gl 28 testamentfl b )
332
in saecula. quid potest abundantius dici, quid expressius declarari, quid sanctius commendari ? quae est enim adoptio Israhelitarum nisi per filium dei? unde ad Galatas dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. et quae gloria eorum nisi praecipue illa, de qua idem Paulus ad eosdem Romanos dicit: quid ergo amplius est Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? multum per omnem modum. primum quidem, quia credita sunt illis eloquia dei. quaerant isti, quae sint eloquia dei credita Iudaeis, et ostendant nobis alia praeter Hebraeorum prophetarum. iam uero testamenta cur dixit ad Israhelitas praecipue pertinere, nisi quia et uetus testamentum illis est datum et nouum in uetere figuratum? legis autem constitutionem, quae Israhelitis data est, non intellegentes eius dispensationem, quia iam non uult nos deus esse sub lege, sed sub gratia, reprehendere isti solent inperitia furiosa. cedant ergo auctoritati apostolicae, quae laudans atque commendans Israhelitarum excellentiam etiam hoc enumerauit, quod eorum sit legis constitutio. quae si mala esset, non utique in eorum laude poneretur; si autem Christum non praedicaret, non ipse dominus diceret: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit, nec post resurrectionem sic ei adtestaretur dicens: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.
Sed quia Manichaei alium Christum praedicant, non [*]( 4 Gal. 4, 4 sq. 8 Rom. 3, : sq. 23 Ioh. 5, 46 25 Luc. 24, 44 ) [*]( 1 habundantius C expraessius (exp. m. 2) L 2 que C 3 galathas C 5 suam G' 7 (et 9, 11, 16) que C precipue S praecipuae L 12 iudeis C nobis/III I (lit. decem litt.) L 13 haebraeorum L hebreorum C ppheta 81 14 qui 81 15 datum est b 16 israhelitas Ll 18 reprsehendere L 19 auctoritate 81Gl 22 eorum G181, (in ras.) M 25 eis b attestarentur SlG attestare»tur (n er.) M 28 manichei C )
333
eum, quem praedicauerunt apostoli, sed suum proprium fallacem fallaciter, cuius falsitatis sectatores congruenter et ipsi mentiuntur, nisi quod inpudenter sibi credi uolunt, cum se mentientis discipulos esse profiteantur: contigit eis, quod de ipsis infidelibus Iudaeis dicit apostolus: cum legitur Moyses, uelamen est super cor eorum; neque enim auferetur hoc uelamen, per quod non intellegunt Moysen, nisi transierint ad Christum, non qualem ipsi finxerunt, sed qualem patres Hebraei prophetauerunt. sic enim idem apostolus ait: cum autem transieris ad dominum, auferetur uelamen. neque enim mirum est, quod resurgenti Christo et dicenti: oportebat inpleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me, nolunt isti credere, quandoquidem Christus ipse narrauit, quid Abraham dixerit inmisericordi cuidam diuiti, cum apud inferos torqueretur et peteret inde mitti aliquem ad fratres suos, a quo docerentur, ne et ipsi uenirent in illum locum tormentorum. hoc enim ei dictum est: habent ibi Moysen et prophetas. et cum ille dixisset non eos credituros, nisi aliquis resurrexisset a mortuis, uerissime responsum est: si Moysen et prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, credent. quapropter isti non audientes Moysen et prophetas non solum a mortuis resurgenti Christo, sed omnino Christum a mortuis resurrexisse non credunt. quomodo enim resurrexisse credunt, quem mortuum fuisse non credunt? nam quomodo mortuum fuisse credunt, quem mortale corpus habuisse non credunt ?
Nos autem non illis tamquam eius Christi, qui fallax fuit, sed eius, qui omnino non fuit, fallacibus praedicatoribus [*]( 5 II Cor. 3, 15 sq. 12 Luc. 24. 44 18 Luc. 16, 29. 31 ) [*]( 2 huius LCSMGb 4 mentientes SCG, (e in i corr. m. 1) L 5 legeraur Sl 6 aufertur LCPb 8 fixerunt GxSlLMl 9 hebrei C 12 que C 14 habraham C 15 inmisericordia (s. l. m. 2 add.) C 21 neq' b 24 resurrexisse (sup. ras.) S aaresurreiisse G 25 n credunt C 26 mortalem SPG mortale (m er.) LlJf )
334
non credimus. habemus enim Christum uerum atque ueracem, praedictum a prophetis, praedictum ab apostolis praedicationis suae testimonia ex lege et prophetis exhibentibus, sicut innumerabilibus locis ostendunt. quod Paulus breuissime uerissimeque conplexus est dicens: nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. quos prophetas nisi Israhelitas, quorum esse apertissime dixit et testamenta et legis constitutionem et promissiones ? de quo promissiones nisi de Christo? quod breuiter alio loco determinat, cum de Christo loquitur dicens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam. dicit mihi Paulus Israhelitarum esse legis constitutionem; dicit etiam: finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti; dicit etiam de Christo loquens: quotquot enim sunt promissiones dei, in illo etiam: et tu mihi dicis Israhelitas de Christo nihil praedixisse prophetas? quid igitur restat, nisi ut eligam, utrum Manichaeo credam fabulam uanam et longam contra Paulum narranti, an Paulo praemonenti: si quis uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit?
Hic forte dicant: "ostende nobis, ubi sit Christus ab Israhelitis prophetis praenuntiatus." quasi parua sit ista auctoritas, qua dicunt apostoli ea, quae in Hebraeorum prophetarum litteris legimus, in Christo esse conpleta; uel quod dicit ipse dominus de se illa esse conscripta. proinde quisquis hoc ostendere non potuerit, ipse non intellegit; non apostoli aut Christus aut sancti codices mentiuntur. uerumtamen ut multa non colligam et hoc unum commemorem, quod eodem loco apostolus consequenter dicit: non potest autem excidere [*]( 5 Rom. 3, 21x 8 cf. Rom. 9, 4 11 II Cor. 1, 20 13 Rom. 10, 4 19 Gal. 1, 9 29 Rom. 9, 6 sqq. ) [*]( 2 praedicatum (alt.) LC 3 adhibentibus CSMGb 5 complexus L1 11 quodquod Lt dei (8. l.) S 12 paulus] popul'.. L1 13 etiam] sunt. Etiam sqq. b 17 elegam L1 22 israhehelitis C praenuntiatus (prse s. I.) S 23 hebreorum C . 25 hoc («. l. m. 2) C )
335
uerbum dei. non enim omnes, qui ex Israhel hi sunt Israhelitae, neque qui sunt semen Abrahae, omnes filii, sed in Isaac uocabitur tibi semen: hoc est, non hi qui filii carnis, hi filii dei, sed filii promissionis deputantur in semen. quid ad haec responsuri sunt, cum aperte alio loco de hoc semine ad Abraham dicatur: in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae? nam si eo tempore hinc disputaremus, quo tempore hoc exponebat apostolus dicens: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius — non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno — et semini tuo, quod est Christus: fortasse aliquis non tam inpudenter nollet hoc credere, antequam uideret omnes gentes credere in Christum, qui praedicatur ex semine Abraham. nunc uero, cum hoc inpleri uideamus, quod tanto ante praenuntiatum legimus, cum omnes gentes iam benedicantur in semine Abrahae, cui dictum est ante annorum milia: in semine tuo benedicentur omnes gentes: quis tam pertinaciter insaniat, ut uel alium Christum, qui non sit ex semine Abrahae, conetur inducere, uel de isto uero Christo prophetias Hebraeas, cuius gentis pater est Abraham, nihil existimet praenuntiasse ?
Quis autem potest, non dico una breui responsione, quales in hoc opere habere coartamur, sed quolibet ingenti uolumine omnia commemorare praeconia prophetarum Hebraeorum de domino et saluatore nostro Iesu Christo? quandoquidem omnia, quae illis continentur libris, uel de ipso dicta sunt uel propter ipsum. sed propter excitationem quaerentis et delectationem inuenientis multo plura ibi per allegorias et aenigmata partim uerbis solis insinuantur, partim etiam facta [*](6 Gen. 31, 4 9 Gal. 3, 16) [*](2 abrahe S 4 hi ante iflii a. I. S 5 semle b 8 hinc (c add. m. 2) 8 9 dicte 8 13 xpo SG 15 uidemns Sl 18 quis] qui SCr 20 uel (e ex a) S uel de] uaelde G1 haebreas 0 22 qualis L 24 hebreorum CS 27 propter post sed om. C exercitationem OSltfG quaerenti C delectionem Cx 28 inuenienti (s er.) C enigmata LÒSltfG 29 facta (corr. ex facti) G )
336
narrantur. uerumtamen nisi aliqua ibi manifesta essent, non conprehenderetur sensus, quo etiam obscura clarescerent. quamquam et ex illis, quae figuris inuoluta sunt, si quaedam uelut, sub uno aspectu quasi contexta ponantur, ita coniungunt in contestatione Christi uoces suas, ut cuiusuis obtunsi surditas erubescat.
Sex diebus in genesi consummauit deus omnia opera sua, septimo requieuit: sex aetatibus humanum genus hoc saeculo per successiones temporum dei opera insigniunt. quarum prima est ab Adam usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad Dauid, quarta a Dauid usque ad transmigrationem in Babyloniam, quinta inde usque ad humilem aduentum domini nostri Iesu Christi, sexta, quae nunc agitur, donec excelsus ueniat ad iudicium. septima uero intellegitur in requie sanctorum non in hac uita, sed in alia, ubi uidit requiescentem pauperem diues ille, cum apud inferos torqueretur, ubi non fit uespera, quia nullus ibi rerum defectus est. sexto die in genesi formatur homo ad imaginem dei: sexta aetate saeculi manifestatur reformatio nostra in nouitate mentis secundum imaginem eius, qui creauit nos, sicut dicit apostolus. fit uiro dormienti coniux de latere: fit Christo morienti ecclesia de sacramento sanguinis, qui de latere mortui profluxit. uocatur Eua uita et mater uiuorum, quae de uiri sui latere facta est: et dicit dominus in euangelio: si quis non manducauerit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se uitam. et omnia, quae illic intelleguntur, enucleate minutatimque tractanda Christum et ecclesiam praeloquuntur siue in bonis christianis siue in [*]( 7 cf. Gen. 2, 1 sq. 16 cf. Luc. 16, 23 18 cf. Gen. 1, 27 20 cf. Col. 8, 10 21 cf. Gen. 2, 22 22 cf. Ioh. 19, 34 24 Ioh. 6, 53 ) [*]( 1 comphenderetnr LC cSprehendergmr b 3 si (i ex e a m. 1) L nlud S' 5 cuius.uiB (s er.) L cuiusque (que 8. l. SG) MSG sorditas (1 in ras.) L 8 septimo (sep in ras.) L etatibus C 11 a] ad L 14 igitur SXGX ad] in b 17 fl*, (ex fuit) L 21 dormienti (e ex a corr.) S coniux G' 22 moriente b 24 uiro C1 27 enucleatae L enucleate M 28 praelocuntur S. )
337
malis. neque enim frustra dixit apostolus: Adam, qui est forma futuri, et illud: relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. quis enim non agnoscat Christum eo modo reliquisse patrem, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens. reliquisse etiam matrem, synagogam Iudaeorum ueteri testamento carnaliter inhaerentem, et adhaesisse uxori suae sanctae ecclesiae, ut pace noui testamenti essent duo in carne una, quia cum sit deus apud patrem, per quem facti sumus, factus est per carnem particeps noster, ut illius capitis corpus esse possemus?