Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Faustus quidam fuit gente Afer, ciuitate Mileuitanus, eloquio suauis, ingenio callidus, secta Manichaeus ac per hoc nefando errore peruersus. noueram ipse hominem, quemadmodum eum commemoraui in libris Confessionum mearum. hic quoddam uolumen edidit aduersus rectam christianam fidem et catholicam ueritatem. quod cum uenisset in manus nostras lectumque esset a fratribus, desiderauerunt et iure' caritatis, per quam eis seruimus, flagitauerunt, ut ei responderemus. hoc adgrediar nunc in nomine atque adiutorio domini et saluatoris nostri Iesu Christi, ut omnes, qui haec legent, intellegant, quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a domino gressus hominis dirigantur. quod multis etiam tardioribus et inualidioribus occulta aequitate diuinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi deserti adiutorio dei ad hoc uelociter et pertinaciter currerent, ut a ueritatis uia longius aberrarent. commodum autem arbitror sub eius nomine uerba eius ponere et sub meo responsionem meam.

FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem iam traductis erroribus ac Iudaicae superstitionis simul et semichristianorum [*](7 Confess. 1. V 3, 6 15 cf. Ps. 86. 23 ) [*]( 2 INCIPIT LIB AVRELII AVGVSTINI CONTRA FAVSTV HERE- TICVM fol. 1 LPM AVGVSTINVS CONTRA FAVSTV HERETICVM fol. 1 SG; inscr. om. C 4 genere b affer LM ó manicheus C, 4 (ric ubique) L 6 quemammodum LM quematmodum C qaemammodum G 11 ei] et M 16 et inualidioribus (et inualidio 8. I. m. 2) C diuine L 17 praestitum] praedictum SG 19 curerent M. ut a (paene euan.) C 21 meo] mea C' 22 cap. II LPSMG )

252
abunde detecta fallacia a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto non ab re uisum est, fratres carissimi, haec quoque breuia uobis et concinna responsa propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones scribere, quo cum idem uos ex more parentis sui serpentis captiosis circumuenire quaestiunculis uoluerint, et ipsi ad respondendum uigilanter eis sitis instructi.ita enim fiet. ut ad ea ipsa, quae proposuerint, religati ulterius huc atque illuc uagari non possint. ac ne profusa confusaue oratione legentium inundarentur ingenia, tam breuiter quam distincte ex aduerso sibi ipsorum atque nostrorum uerba constitui.

AUGUSTINUS respondit: Tu semichristianos cauendos putas, quod nos esse dicis; nos autem pseudochristianos cauemus, quod uos esse ostendimus. nam quod semum est, ex quadam parte inperfectum, ex nulla tamen falsum est. quid ergo? si aliquid deest fidei eorum, quos circumuenire conamini, numquid ideo id quod eis adest destruendum, ac non potius id quod deest astruendum est? sicut ad quosdam inperfectos loquens apostolus ait: gaudens et uidens uestram conuersationem et id quod deest fidei uestrae in Christo. cernebat utique quandam fabricam spiritalem, sicut alibi dicit: dei aedificatio estis, et in ea cernebat utrumque: et unde gauderet et unde satageret. gaudebat ex eo, quod iam aedificatum uidebat, satagebat ex eo, quod usque ad culmen perfectionis adhuc aedificandum esse sentiebat. itaque nos reuera catholicos nondum perfectos, sed quodam [*]( 20 Col. 2. 5 23 cf. I Cor. 3, 9 ) [*]( 1 deiecta SG fallatia C doctossimo (8. 0 a m. 1 i add.) L 2 manicheum C studendo S1 adamanto SG* adimando LM adimanto PIGI 3 ui.fum L karissimi M kmi C 4 calidas L conferrentium C fJ idem LCSMG 8 que C 11 distinctae L nerba om. Lb, (add. m. 2 cum euan. uid.) C 13 cap. III LPSMG 16 semis G 19 est om. SG 21 fidei (fi paene euan.) C In Christo cernebat b 22 fabricam (fa paene euan.) C spllalem b 24 Gauderet b 27 uos Cb qdam 01 )

253
modo, ut dixisti, semichristianos, quos fallatis et seducatis uestra peruersitate, insectamini. sed si qui adhuc etiam tales sunt, si uos pseudochristianos esse intellexerint, quamuis captiosis quaestionum uestrarum propositionibus propter id, quod eorum fidei deest, respondere non possint, non tamen sequendos, sed deuitandos uos esse cognoscunt. sicut ergo uestra intentio est semichristianos, quos decipiatis, inquirere, sic nostra intentio est pseudochristianos uos ostendere, ut non solum christiani peritiores uos conuincendo prodant, sed et inperitiores uos cauendo proficiant. cur autem serpentem patrem nostrum dixisti? an excidit tibi. quemadmodum soleatis uituperare deum, qui homini praeceptum in paradiso dedit, et laudare serpentem, quod ei per suum consilium oculos aperuit? puto iustum esse, ut serpentem illum diabolum a uobis laudatum tu potius agnoscas parentem tuum; nam ille te filium etiam modo uituperatus agnoscit.

LIBER SECUNDUS.

FAUSTUS dixit: Accipis euangelium? et maxime. proinde ergo et natum accipis Christum ? non ita est. neque enim sequitur, ut, si euangelium accipio, idcirco et natum accipiam Christum. cur? quia euangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari, in quo tamen ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. at uero genealogia adeo non est euangelium, ut nec ipse eius scriptor ausus fuerit eam euangelium nominare. quid enim scripsit? liber generationis Iesu Christi filii Dauid. non ergo liber euangelii Iesu Christi' sed liber generationis', quippe ubi et stella inducitur, quae confirmat genesim, ut recte genesidium' hoc [*]( 12 cf. Gen. 2, 16 sq. 13 cf. Gen. 3, 7 25 Matth. 1,1 27 cf. Matth. % '2 3 si (i 8. l. add. M. J) C 5 de est C 7 est (s. l. m. 2 add.) L 10 imperiores C1 quurLC 11 quemammodumZ qusemadmodum C 12 paradyso C 17 cap. IIII LSPMG 20 accipias L 21 quur LCM 22 cępit C 28 at] ad L ãdό M 24 ipse (s. I.) G 27 ubi] tibi S stilla S 28 genesem 01 genesen b )

254
magis nuncupari possit quam euangelium. ac denique Marcus, qui generationem scribere non curauit, sed praedicationem tantum filii dei, quod est euangelium, uide quam sit conpetenter exorsus: euangelium, inquit, Iesu Christi filii dei, ut hinc satis abundeque adpareat genealogiam non esse euangelium. namque et in ipso Matthaeo post inclusum Iohannem in carcerem tunc legitur Iesum coepisse praedicare euangelium regni. ergo quicquid ante hoc narratum est, genealogian esse constat, non euangelium. alioquin quid inpediebat et Matthaeum ponere euangelium Iesu Christi filii dei', nisi quia inprobum putauit genealogiam uocare euangelium? quapropter si iam tibi distinctum satis est, quod usque nunc ignorasti, longe aliud esse, euangelium quam genealogian, scias me, ut dixi, accipere euangelium, id est praedicationem Christi. de quo quicquid iam perrogare uolueris, omissis generationibus quaere. aut si et de ipsis conferre est animus, non equidem recuso, cum sit mihi magna et de his ad respondendum copia; sed tu disce interrogare, quod primum est. uideris enim mihi nunc scire uelle, non utrum euangelium accipiam, sed utrum generationes.