Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Faustus quidam fuit gente Afer, ciuitate Mileuitanus, eloquio suauis, ingenio callidus, secta Manichaeus ac per hoc nefando errore peruersus. noueram ipse hominem, quemadmodum eum commemoraui in libris Confessionum mearum. hic quoddam uolumen edidit aduersus rectam christianam fidem et catholicam ueritatem. quod cum uenisset in manus nostras lectumque esset a fratribus, desiderauerunt et iure' caritatis, per quam eis seruimus, flagitauerunt, ut ei responderemus. hoc adgrediar nunc in nomine atque adiutorio domini et saluatoris nostri Iesu Christi, ut omnes, qui haec legent, intellegant, quam nihil sit acutum ingenium et lingua expolita, nisi a domino gressus hominis dirigantur. quod multis etiam tardioribus et inualidioribus occulta aequitate diuinae misericordiae praestitum est, cum multi acerrimi et facundissimi deserti adiutorio dei ad hoc uelociter et pertinaciter currerent, ut a ueritatis uia longius aberrarent. commodum autem arbitror sub eius nomine uerba eius ponere et sub meo responsionem meam.

FAUSTUS dixit: Satis superque in lucem iam traductis erroribus ac Iudaicae superstitionis simul et semichristianorum [*](7 Confess. 1. V 3, 6 15 cf. Ps. 86. 23 ) [*]( 2 INCIPIT LIB AVRELII AVGVSTINI CONTRA FAVSTV HERE- TICVM fol. 1 LPM AVGVSTINVS CONTRA FAVSTV HERETICVM fol. 1 SG; inscr. om. C 4 genere b affer LM ó manicheus C, 4 (ric ubique) L 6 quemammodum LM quematmodum C qaemammodum G 11 ei] et M 16 et inualidioribus (et inualidio 8. I. m. 2) C diuine L 17 praestitum] praedictum SG 19 curerent M. ut a (paene euan.) C 21 meo] mea C' 22 cap. II LPSMG )

252
abunde detecta fallacia a doctissimo scilicet et solo nobis post beatum patrem nostrum Manichaeum studendo Adimanto non ab re uisum est, fratres carissimi, haec quoque breuia uobis et concinna responsa propter callidas et astutas conferentium nobiscum propositiones scribere, quo cum idem uos ex more parentis sui serpentis captiosis circumuenire quaestiunculis uoluerint, et ipsi ad respondendum uigilanter eis sitis instructi.ita enim fiet. ut ad ea ipsa, quae proposuerint, religati ulterius huc atque illuc uagari non possint. ac ne profusa confusaue oratione legentium inundarentur ingenia, tam breuiter quam distincte ex aduerso sibi ipsorum atque nostrorum uerba constitui.