Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed ne perniciose relinquantur et quasi dissimulanter neglegantur aliena peccata, quod est non minoris crudelitatis quam illud superbiae, sequitur et dicit: scripsi uobis in epistula non commisceri fornicariis, non utique fornicariis huius mundi aut auaris aut raptoribus aut idolis seruientibus. alioquin debueratis de hoc mundo exire; id est si a peccatoribus huius mundi qui praeter ecclesiam sunt uos cohibetis, debueratis de hoc mundo exire. opus enim uestrum in hoc mundo illud est, ut peccatores Christo ad salutem lucremini; quod fieri non poterit, si eorum conloquia conuictumque fugiatis. nunc autem, inquit, scripsi uobis non commisceri. si quis frater nominetur aut fornicator aut idolis seruiens aut auarus aut maledicus aut ebriosus aut rapax, cum eiusmodi ne quidem cibum simul sumere. quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit. auferte malum ex uobis ipsis. [*]( 11 I Cor. 5, 9-10 19 I Cor. 5, 11-13 ) [*]( 1 azimis codd. 3 gaudere quisque M 4 esse non MPmlEFGv non conspexerit esse HI et ueritas est MPa 5 quod P 6 labsorum Dml labsu Dml 7 peccato suo M pro] a H, om. DMPmlF 8 humilianit Dm2MPa 10 non est GT 11 et sequitur et F 12 utique (jiavttDi;) om. FHf 14 exisse My 15 id est—mundo exire om. Ma ecclesia D 19 inquid D 20 nominatur M nominatur inter (et est inter EI) uos a 22 hebriosus F nec Mm2a. cibum quidem j 23 simul om. M )

108