Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed etsi de aliquo alio in secunda ad Corinthios epistula locutus est apostolus, et ibi tamen significauit, quanta caritate in quemquam debeat ecclesiastica uindicta procedere. hoc est illud, quod isti non intellegentes inter calumnias suas solent habere praecipuum: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. quia uero isti non in misericordia emendare nouerunt, et Caeciliani innocentiam saeuis suspicionibus insectati sunt et Optati Gildoniani potentiam oleo fallacis adulationis unxerunt. nam si propter uinculum pacis iniquitatem Optati gementes lugentesque tolerarent, non utique pacem ueram atque catholicam in orbis terrarum sancta unitate dirrumperent aut certe a maioribus suis nefaria caecitate dirruptam ita dolerent, ut saltem aput se experti, quam multos malos pro pace Donati ferre cogantur, impacatas illorum calumnias pace suae correctionis extinguerent.