Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Interim uideamus, ne forte non frustra non dixerit apostolus: \'auferte malos a congregatione uestra\', sed: auferte malum a uobis ipsis, quia et, cum quisque impeditur ab ecclesiae congregatione malos homines separare, si a se ipso auferat malum, non eis corde miscetur atque ita spiritaliter non solum coniungitur bonis, sed etiam separatur a malis. sicut enim in illo loco ad Timotheum cum dixisset: neque communicaueris peccatis alienis, tamquam ille diceret fieri posse, ut aliquos malos ab ecclesiae congregatione separare non posset et ideo tolerare cogeretur, tamquam consilium dans, quemadmodum peccatis eorum non communicaret, te ipsum, inquit, castum custodi - non enim malis nisi malus misceri potest, bonus autem nullo modo, quamuis in una cum eis congregatione uersetur —, ita et hic ad Corinthios cum dixisset: quo enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis?, ne forte turbarentur aliqua malorum numerositate sic permixta frumentis, ut sine illorum uexatione colligi separarique non posset, auferte, inquit, malum ex uobis ipsis, ut, si forte non possent auferre malos a congregatione sua, auferendo malum ex se ipsis, id est non cum eis peccando nec eis ad peccandum consentiendo aut fauendo, integerrimi inter eos et incorruptissimi uersarentur, quia per malum suum malis quisque consentit, si autem [*]( 2 epist. Parm. I Cor. 5, 13 11. 15 1 Tim. 5, 22 19 I Cor. 5, 12, ) [*]( 2 a] ex (H) Hmly 5 iteram F dixit M 6 contagione F 7 a] ex y et om. a 8 a} ex v 11 sieut] sic a loco om. F tymotheum D 13 separari M 14 posait DMFGS 16 inquit om. P non enim] nam x nisi om. f 17 bonis P cum eis in una 3 21 permixtin FGf 22 possint M poasent a 23 uobis om. I ipsis om. EFGH ) [*]( V )