Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Iam ergo euigilent aliquando et intellegant quemadmodum propheta dixerit: quid paleis ad triticum? ubi enim dicatur prius considerent, si eis inest qualiscumque sensus humanus. numquid in agro dici potest: quid paleis ad triticum, quando eadem radice portantur? numquid in area, ubi pariter triturantur? sed utique in horreo: quid paleis ad triticum? ueniet enim ille pater familias ferens uentilabrum in manu sua, mundabit aream suam, frumenta recondet in horreum, paleam uero comburet igni inextinguibili. nam per aliam similitudinem omne triticum ouium nomine et omnis palea haedorum nomine significantur, quae duo pecorum genera interim permixta sub uno pastore pascuntur. sed ueniet, inquit, filius hominis cum angelis suis, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor separat oues ab haedis. et oues quidem ponet ad dextram, haedos autem ad sinistram. et dicet eis qui ad dextram sunt: [*]( 7. 11. 13. 15. 17 Hier. 23, 28 18 cf. Matth. 3, 12 23 Matth. 25, 31-34. 41 ) [*]( 4 frumenta ista M 8 paleas Gv 9 illi (i. e. illic) DPml illic (corr. ml) P ille Ma, cf. p. 125, 15 10 omnes eos EFGHI omnes intus eos v 14 prius om. a 19 et mundabit p 20 comburet om. M igne Hv 22 edorum F significatur Ma duorum EGH 24 inquid D 26 segregat FGI edis FGm1 27 a dextris et a sinistris M dexteram a edos M 28 eis-sunt] his (iis v) qui a dextris eius erunt y dexteram M )

124
uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. illis autem qui ad sinistram sunt dicet: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. tunc ergo implebitur prophetia: quid paleis ad triticum, quando haedis et ouibus non poterit pascua esse communis. si possunt pisces boni piscibus malis intra illam sagenam cui dixit dominus simile esse regnum caelorum dicere: \'recedite a nobis aut recedamus a uobis, donec omnes educantur ad litus et per angelos boni mittantur in uasa, mali autem proiciantur\', potest hoc tempore impleri quod dictum est: quid paleis ad triticum? sed qui congregationem suam iam frumentum purgatum putant, a commixtione frumenti et paleae tamquam pura palea uolauerunt, et qui se sub uno pastore non adhuc cum haedis pascere sentiunt, luporum insidiis de grege domini separati sunt, et qui cum malis piscibus se congregatos esse non putant, non solum mali pisces sunt, sed etiam unitatis retia dirruperunt. quodsi iam hoc tempore intellegamus fieri quod Hieremias ait: quid paleis ad triticum, nihil aliud recte intellegere possumus nisi quia in una quidem congregatione sunt, donec in fine uentilationis etiam corporaliter separentur, sed tamen tritico sursum cor est, paleae uero deorsum. palea quippe sua quaerit, non quae Iesu Christi, triticum autem thesaurizat thesaurum in caelo, et ubi est thesaurus eius, ibi et cor eius.