Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Sed iam cetera quae Parmenianus posuit testimonia uideamus. inter omnia, quibus eorum sacrilegus tumor apparet, . nullo se loco magis aperuit quam in eo, quod ausus est etiam illud ex Hieremia propheta ponere, unde persuaderet hominibus caecis communionem Donatistarum non solum ecclesiam ueram esse, sed etiam talem iam hoc tempore, qualis post ultimam uentilationem ecclesia sancta futura est. cui sacrilegae praesumptioni et nefandae elationi quid addi possit ignoro. et multis quidem locis sermonum suorum nihil aliud praesumere intelleguntur, sed aliquando uerecundantur, cum eos urgere ueritas coeperit, quando interrogantur uel utrum non habeant uel utrum non sint ipsi peccatores. uerumtamen in hoc prophetico testimonio inpiam uanitatem suam et nimiam peruersitatem apertissime prodiderunt. cum enim Hieremias sanctus uellet ostendere bonis et malis, etiamsi ad tempus sit congregationis una societas, longe tamen esse disparia momenta morum finemque meritorum, quid paleis, inquit, ad triticum? Parmenianus autem cum uellet Tychonium refellere dicentem malos a bonis in unitate interim pro pace tolerandos et in fine ultimi diuini iudicii separandos, posuit hoc Hieremiae testimonium, quo peruersus atque errans peruersos et errantes ad turbulentissimas et sceleratissimas seditiones inflammet, ut, quisquis inflata mente carnis suae uidetur sibi aliquid esse cum nihil sit, se ac sui similes tamquam grana purgatissima existimans ad ecclesiae congregationem, in qua necesse est ut hi qui ad uitam aeternam pertinent eos qui ad ignem aeternum [*](3 cf. epist. Parm. 17 Hier. 23, 28 23 cf. Gal. 6, 3 ) [*]( 4 ex Hieremia propheta] hieremiae (Ieremiae v) prophetae MPa, cf. p. 49, 4. 73, 23 5 caecis] ceteris FGH, (ante hominibus tr.) y 6 hoc iam F tempore hoc M 7 praesumtioni DG 9 aliud quam Fv 10 sed om. EGI aliquando tamen EmlGIv aliquando uero Em2 ueritas (uita EGI) urgere (urguere F) MPa 11 uel om. f 13 et suam GHv 15 etsi F 16 disparia esse Gj 17 inquid D 18 tichonium FG. thiconium H 19 et-separandos om. M 20 finem P diuini om. a ieremiae D iheremiae EH 21 peruersus adque (sic) errans add. Dm2, om. Dml et] atque M 24 similes sui Fy 26 hii MH ii v )

122
pertinent usque ad certum finem tamquam frumenta paleam suam tolerent, iam sibi accedendum esse non putent. nullus alius flatus de area Christi leuissimam paleam ante tempus uentilationis excussit, nulla alia praesumptio sacrilega schismata quaecumque ubicumque sunt fecit.