Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Misericorditer igitur corripiat homo quod potest, quod autem non potest patienter ferat et cum dilectione gemat aut lugeat, donec aut ille desuper emendet et corrigat aut usque ad messem differat eradicare zizania et paleam uentilare. ut tamen securi de salute sua bonae spei christiani inter desperatos, quos corripere non ualent, in unitate uersentur, auferant malum a se ipsis, id est ut in ipsis non inueniatur quod eis in moribus displicet aliorum. cum enim dixisset apostolus: quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare? nonne de his qui intus sunt uos iudicatis? de his autem qui foris sunt deus iudicabit, tamquam illi responderent: \'quid agimus, cum ita improborum multitudine premimur, ut iudicium nostrum in aliquam cohercitionem non possimus exerere?\', auferte, inquit, malum ex uobis ipsis, id est: \'si non potestis auferre malos ex medio uestrum, ipsum malum auferte ex uobis ipsis.\' quodsi quisquam uelit sic intellegere quod dictum est: auferte malum ex uobis ipsis, ut per correptionem separationis de congregatione fratrum malus quisque auferendus sit, studio tamen sanandi, non odio perimendi esse faciendum nemo dubitauerit. et quis adhibendus sit modus temporaque seruanda, ne pax ecclesiae uioletur, in qua maxime tritico parcendum est, ne simul cum zizaniis eradicetur, quod in praesentia uisum [*]( 1 Pe. 88, 31-34 14 I Cor. 5, 12-13 19. 22 I Cor. 5, 13 ) [*]( 1 monuerit p et] ac Cypr. 2 derelinquerint P filii eius om. Cypr. 3 iustitias a prophanauerint MFGH 5 facinora] iniquitates a misericordiam-eis om. Cypr. 8 cum om. v aut] atque a 10 zizaniani M 12 ualeant Pml 13 a] ex G in moribus aliorum eis displicet y 14 quid] quo Fv 15 iis utroque loco v 19 aliqua co(coh-)ercitione a cohertionem MP possumus F exercere a 20 inquid Dml 25 pereundi F 28 quod] om. Dml qua P in praesenti Dm2 )