Ut quid ergo Parmenianus inani iactantia exultat et dicit: numquam diuinae legis censura patietur, id uiuificare quemquam mortuus possit, curare uulneratus, inluminare caecus, uestire nudus, emundare pollutus? dominus enim suscitat mortuos, dominus curat uulneratos, dominus illuminat [*]( 3 Am. 2, 7 11 cf. De bapt. I 5, 7 21 cf. Cresc. IIII 37, 44 24 epist. Parm. ) [*]( 1 spiritum extinguere Gf exstinctum D spiritum eistinctum v 2 nullo modo pollui Fv 4 domini om. β 7 intus sceleratum iam om. M incipiat ab eo Mf 9 ea GI, om. E 11 sacrilego Pm2 sacrilegio cet. v in concilio Or 12 sc(h)ismatis MFGHv scismaticus EI 14 quos ipse Gf 17 amissise P 21 est] est hoc EGv hoc est FH hoc (om. est) I eorum magister EGI tichonius a 26 et mundare Gy mundare Hml ) [*]( 6* )
84
caecos, dominus uestit nudos, dominus emundat pollutos. quid sibi arrogat quae hominis non sunt? itane uiui sunt aput eos qui non peccant, ut etiam uiuificare posse dicantur, cum incrementum dare non possint? ego, inquit, plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quomodo dat uitam mortuo, qui incrementum dare non potest uiuo? sicut enim pater excitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. itane aput illos sani sunt, ut possint etiam curare non sanos? quid aliud isti quam se benedicendos pro domino opponunt? sed ab eis nullo modo seducuntur qui non in homine, sed in deo sperantes cantant: benedic anima mea dominum et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos. si omnes languores ipse sanat, nullum relinquit quem Parmenianus sanare se dicat. tantane aput illos sunt lumina, ut inluminare etiam possint? quod nec illi, quo in natis mulierum maior nemo surrexit, Iohanni Baptistae Iohannes euangelista concedit, de quo ait: non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. erat lumen uerum quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. si omnem hominem illud lumen illuminat, nullum relinquit quem Parmenianus illuminare se dicat, quia, etsi sancti homines secundum quendam modum dicuntur lumina, aliud tamen sunt lumina illuminata, aliud tamen lumen illuminans, quod solum
[*]( 4 I Cor. 3, 6-7 8 Ioh. 5, 21 13 Ps. 102, 2-3 18 cf. Matth. 11, 11 20 Ioh. 1, 8-9 ) [*]( 1 mandat y 4 possunt MEGRI inquit] quidem M inquit paulus E inquit apostolus GIv 7 quomodo] quando Ma 8 suscitat Ma 10 ita sani M 13 domino MEGI, cf. Roensch, It.2 p. 440 14 propitius fit] propitiatur (3 fit] sit M 15 langores P 16 langoles P 17 lumina sunt Ev 19 surrexit nemo p 21 uerum om. fi 25 lumiuaria MPa alia Gv 26 tamen om. a solum om. a ) 85
illud est de quo idem Iohannes Baptista dicit: nos omnes de plenitudine eius accepimus. nudos autem quis uestit nisi qui dicit: proferte illi stolam primam et qui corruptibile hoc induet incorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem? et homo quisquam diuino indumento aliquem uestire dicitur, cui magnum est si uestiri ipse mereatur? iam porro emundare pollutum audeat se dicere, si prius audet se dicere non esse pollutum. mundati enim sumus equidem per gratiam dei. sed ne tunc quidem mundabimus aliquem, cum fuerit perfecta nostra mundatio; quanto minus modo, cum corpus quod corrumpitur aggrauat animam! quis enim glorietur castum se habere cor aut glorietur mundum se esse a peccato? mundare quippe atque sanare in spiritalibus rebus tantundem ualet. sicut autem spe salui facti sumus, ita spe mundati sumus in perfecta salute et in perfecta munditia. quomodo ergo sanare et mundare iam possumus, qui nec tunc poterimus, cum omni modo mundi saluique fuerimus? sed deus, inquit, haec per hominem facit. facit sane, sed fecit et per Iudam, quem ad euangelium praedicandum cum ceteris misit, fecit et per Pharisaeos in eis, qui bona quae per eos audiebant ipsi faciebant, cum illi non facerent quae dicebant. postremo cur iniqui et scelerati eorum, siue cum latent siue cum pro Donati parte tolerantur, uiuificant curant illuminant mundant? an ipsi non sunt mortui uulnerati caeci polluti? an ideo non aput eos caeci caecos ducentes simul in foueam cadunt, quia non ipsos, sed deum quem praedicant illi, audiendo et
[*]( 1 Ioh. 1, 16 3 Luc. 15, 22 cf. I Cor. 15, 53 10 Sap. 9, 15 11 Pron. 20, 9 . 14 cf. Rom. 8, 24 17 epist Parm. 19 cf. Matth. 10, 1-8 20 cf. Matth. 23, 3 25 cf. Matth. 15, 14 ) [*]( 5 homo] hoc homo EGI hoc Hv 7 se audeat y 8 equidem om. r 9 ne] nec a 11 castum glorietur Gy, cf. Cresc. III 80, 92 12 aut] aut quie Or - 13 tantundet M 15 imperfecta E utroque, G post. loco, et idem uoluit Morelius; sed in perfecta salute et in perfecta munditia intellege in deo siue in Christo 17 salui et mundi p 18 hoc β 23 pro parte (pace v) donati Or 25 caecos] caecum ex caeco P ) 86
obtemperando sectantur? ita sane. sed tunc praedicant deum, si cum Christo colligunt; cum uero quae cum illo non colligunt spargunt, Donatum praedicando, non deum, caeci caecos sequendo simul in foueam cadunt. sed de quaestione baptismi latius aliquid domino adiuuante tractabimus, cum de omnibus testimoniis sanctarum scripturarum quae nobis obicienda credidit Parmeniano responderimus, qui uere ipse adaquat proximos sibi euersione iniquitatis, qui eis tam malum propinauit errorem, ut non pro pace, sed pro diuisione et discissione non solum loquatur ipse, sed etiam diuinos libros loqui persuadeat.