Atque utinam uellent in his uerbis, quae de psalmo meminerunt, se tamquam in speculo intueri, quomodo proiciant sermones dei retro qui populis pronuntiant pacem et non amant pacem, quomodo oderint disciplinam qui damnare audent orbem inauditum et, quia pro merito, immo longe minus merito pro tanti furoris audacia secundum diuinae misericordiae disciplinam temporales molestias patiuntur, non peccata sua puniri confitentur, sed merita coronari gloriantur. eos sane cum fure concurrisse non dico, quia fure peior est raptor, quod esse undique conclamabatur Optatus. an cum moechis [*]( 5 I Tim. 1, 7 7 Ps. 49, 16 13 Matth. 23, 2-3 17. 19 cf. Ps. 49, 17 24. 25 cf. Ps. 49, 18 ) [*]( 1 retrorsum EGHI currebus codd. praeter D 2 cum adulteris portionem EGHI post ponebus G1 ex Uulgata addunt: os tuum abundauit (hab. I) malitia et lingua (linga G) tua concinnabat dolos 3 tuum] cum DmlPml ei detrahebus F loquebaris (3, cf. Cresc. II 29, 37 610cuntur sic DMPEG 9 sciat sibi nihil GHv sibi sciat nichil EI 10 dei om. Ma faciat 1 11 quae FGHv 12 dominus imperat om. a docet in euangelio y 13 cathedra M super (in I) cathedram GHIv 17 quomodo non JFCY proiciunt EmlFGHIv 18 retrorsum EGI 19 quomodo non EmlGv odiunt Emll oderunt FGHv 23 gloriantur coronari M 24 furore M cucurrisse EFGHI 25 esse] est Pml clamabatur EGHI annon r )
65
particulam suam forte non ponunt, qui greges ebrios sanctimonalium suarum cum gregibus ebriis circumcellionum die noctuque permixtos uagari turpiter sinunt? an non sedentes aduersus fratres suos detrahunt, qui propter quosdam, quos conuincere nequiuerunt, in hereditate Christi toto terrarum orbe diffusa contendunt non esse christianos, atque ita aduersus filium matris suae, id est paruulum adhuc in fide et sacramentorum lacte nutriendum, perniciosissimum scandalum ponunt, dum nesciens adhuc sequi deum patrem infirmus sequitur hominem et simulata atque adumbrata specie ueritatis inlectus ab unitatis compage crudeli laceratione diuellitur? sed si eis, qui mala non faciunt in eadem parte, mala facta displicent ceterorum nec obesse sibi aliena scelera credunt, quae in medio sui fieri gemunt et maerent, cur in communi sacrilegio schismatis perniciose tolerant quod fructuose tolerare in unitatis integritate potuerunt? possunt enim dicere, si tamen iam ipsis rebus experti euigilant aliquando, possunt dicere mala singulorum ceteris non obesse qui nec faciunt nec approbant talia; non autem singulorum malum esse schismatis sacrilegium, sed ad omnes eos pertinere qui catholicae non communicant unitati facillime possunt conuinci, etiamsi difficillime confiteri. qua enim causa in eorum communione ad alios non pertinent crimina aliorum, ea causa schisma crimen est omnium, quia, cum se inter ipsos suos aliorum sceleribus maculari non posse iam dicunt, simul fateantur necesse est non se habuisse causam cur ab unitate discederent, ubi eos non possent aliorum scelera maculare, et propterea scelere schismatis apertissimo tamquam uno mortifero uinculo pariter conligantur.
[*]( 3. 6 cf. Ps. 49, 20 14 cf. Ezech. 9, 4 ) [*]( 1 forte om. S non om. y sanctimonialium Ma sanctimoniala ex sanctimoniale Pm2 4 suos om. M detrahent M 7 id est om. M 9 infirmum M 12 malefacta p 14 suo DmlP 15 quos FGf 17 iam om. Fv . ipsi Pm1 expergefacti -f, c/. 22, 42 sub fin. possunt, inquam, dicere Hv, om. EGI 18 nec approbant nec faciunt f 19 autem] tamcn EGHv 20 eos omnes a eos om. Pml 21 etiamsi] et EFI etsi GHv 22 qua] quia MPml 26 possunt MPmla ) [*]( LI. August. c. Don. I. ) [*]( 5 ) 66
At enim prophetauit Hieremias. quid prophetauit Hieremias? non habere, inquit, uerum baptismum cos qui relinquunt deum.. ait enim. expectauit caelum super istud et exhorruit multo uehementius, dicit dominus, quoniam duo nequam fecit populus iste. me dereliquerunt fontem uitae et effoderunt sibi lacus detritos qui non possunt aquam portare; et iterum: facta est mihi, inquit, sicut aqua mendax non habens fidem; et illud quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid proficit lauatio eius? et illud in psalmis: oleum peccatoris non inpinguet caput meum; et iterum alibi: muscae morit\'ltrae exterminant oleum suauitatis; et alibi: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. haec omnia si eo modo intellegenda sunt quo ab istis intelleguntur, nec nobis nec ipsis conquadrat ratio ueritatis. si autem alio modo intellegenda docuero, soli sua prauitate turbantur et, ut non turbentur, ad catholicum refugiunt intellectum, et unde inueniunt exitum responsionis, inde inretiuntur crimine schismatis. habent enim certe etiam ipsi — non dicam: \'tales sunt\', sed hoc dicam quod uel fatentur uel insanissime negant — habent ergo et ipsi derelinquentes deum qui est fons aquae uiuae, hoc est inique uiuentes. neque enim pedibus ac non [*]( 1 epist. Parm. 2 ibid. 3 Hier. 2, 12-13 7 Hier. 15, 18 9 Eccli. 31 (34), 30 10 Ps. 140, 5 11 Eccle. 10, 1 12 Sap. 1, 5 22 cf. Hier. 2, 13 ) [*]( 1 At] Et M At-uerum] Attendant igitur quid super his dicat iheremias (hierem. I) non habere scilicet uerum EI, cf. 18, 37 init. 2 in- quiunt v 3 dominum P istut D 4 inhorruit v 5 et me F 6 uitae] aquae uiuae Ma lacus sibi M 7 inquit mihi MPF inquit post mendax tr. GHv 9 post mortuo add. et iterum tangit mortuum (illum H) EHI prodest M 10 psalmo f oleum autem My 11 morientes M mortuae Pml 12 spiritus enim (om. EI) sanctus p 15 eo] haec M 16 ipsis] illis M 17 docuero intelligenda j illi soli Gy et] sed a 18 refugiant EGHv fugiant 1 et unde] quia non Gf 19 inde] dum Gr, om. F 20 enim] ergo H, om. EGI 21 sunt om. EGHI 22 et] etiam v )
67
corde relinquitur deus. habent etiam mendaces et non habentes fidem, id est aliud profitentes et aliter conuersantes. habent utique mortuos. si enim sexui delicatiori et infirmiori delicias non concedit apostolus dicens de uidua: quae autem in deliciis agit uiuens mortua est, quaerant utrum nulli aput se uiri et, quod est amplius, praepositi uel ministri uiuant in deliciis, atque ita si audent renuntient se mortuos non habere et meliores esse quam illa (est) ecclesia, cuius angelo in figura praepositorum uel animarum dicitur quod non uiuat sed mortuus sit, et tamen inter septem ecclesias numeratur nec ei diuisae a compage corporis Christi, sed in unitate perseueranti praecepta uitae insuper dantur. omitto quod in concilio suo aduersus Maximianistas dixerunt: Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora. de quorum numero mortuorum nunc intus est Felicianus qui adhuc mortuus baptizat, aut si iam reuixit, habet secum illos quos mortuus in schismate baptizauit. habent certe peccatores. nam si interrogentur quicumque sibi in ipsis magni uidentur, etiam se ipsos peccatores esse non negant. neque enim non tundunt pectora sua aut cum id faciunt simulate faciunt — quod si ita est, certe uel tunc infeliciter peccant populos suos simulata humilitate fallentes -- aut non dicunt in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. quod utique non de
[*]( 1 cf. Hier. 15, 18 3 cf. Eccli. 31 (34), 30 4 I Tim. 5, 6 8 cf. Apoc. 3, 1-6 13 Sententia concilii Bagaiensis, cf. Ex. 14, 31 et , Cresc. IIII 16, 18. 31, 38 18 cf. Ps. 140, 5 23 Matth. 6, 12 ) [*]( 1 etiam] et a 2 id est] idem Pml, om. a 3 utique] etiam Gr 4 dicens autem autem quae in deliciis (sic) M de om. a autem post uidua habet F, om. p 6 aput se] a praesepe P amplius est y 7 si ita MFGHm2y renuntiet F non om. Dml non habere mortuos y 8 est addidi 9 in om. Dm1 10 infra (s. s. uel intra) duas F numeratum Dm1 12 insuper (inferius H) dantur DMPFH insinuantur cet. v 13 aduersum p 14 ammodum Dml exemplum M 15 littora MFIv 16 si s. l. Dm1 19 esse om. a 20 non tundunt] contundunt M id om. M 21 uel certe MP tunc certe (om. uel) Em2FGHv, om. Emll ) [*]( 5* ) 68
illis peccatis dicitur quae in baptismi regeneratione dimissa sunt, sed de his quae cotidie de saeculi amarissimis fluctibus humanae uitae infirmitas contrahit, quibus curandis medicamenta praebentur elemosynarum, ieiuniorum et orationum, ut in oratione dicatur quod in elemosynis agitur. nam et peccatum quod in te alter admisit dimittere, ut et tibi dimittat deus, magnum opus misericordiae est. quodsi hoc in oratione ficte, non ueraciter dicunt, putantes se non habere quod eis dimittat deus, id ipsum est inexpiabile sacrilegium, ea ipsa est impia et uesana superbia, quod est certe immane peccatum. nam de morituris muscis quid dicam, quando in eis non adhuc morituros, sed iam mortuos multipliciter inueniri, siue fateantur siue conuincantur, ostendimus? fictos uero quos fugit spiritus sanctus disciplinae et sine intellectu perdite uiuentes quam multos inter se habeant, secundum ea quae supra dicta sunt cogitent. nam et quicumque ibi latent mali — quod uel eo certum est, quod saepe proditi conuictique damnantur non de recentibus tantum factis, sed etiam de uetere consuetudine flagitiorum qui astutissima fictione diu celari potuerunt — hi utique magis ficti sunt qui se bonos fingendo decipiunt.
Si ergo sic sunt ista intellegenda ut isti intellegunt, quomodo eis ratio subsistere poterit, cur aput eos qui male uiuendo derelinquunt deum, siue lateant siue noti sint, non fiunt lacus detriti qui continere non ualent aquas, si hoc loco sacramentum baptismi intellegendum est? cur autem mendaces et infideles eorum non aquam mendacem sed ueracem uel dare [*]( 11 cf. Eccle. 10, 1 13 cf. Sap. 1, 5 24 cf. Hier. 2, 13 26 cf. Hier. 15, 18 ) [*]( 2 iis v fructibus Gmlr 3 adhibentur medicamenta FHv 4 elemosin. DPEFGHI elymosin. M 5 elemosinis DEFGHI elymosinis M helemosinis P 6 ammisit Dml et tibi] tibi F tibi tuum G tuum EI deus dimittat v 7 est opus misericordiae M 8 non jpr.] et non a 9 id] at F impia est y 11 morituros adhuc Y 15 intra EGI superius M 16 quod om. M uel quod P 17 quod] quia Ma 18 ueteri Ma 19 qui astutissima MF quia astutissima P quia stultissima cet. v hii M 22 potuit P 24 fiunt] fuerint a et si FHv in hoc Fv 25 cur] cum EHI autem om. Ma 26 eorum] add. ministri Gr )
69
uel habere creduntur? cur ab illorum mortuis qui baptizantur proficit aliquid lauatio eorum? cur peccatores eorum inpinguant oleo capita aliena? quid ibi muscae moriturae uel mortuae meruerunt, ut non exterminent oleum suauitatis? quo priuilegio muniuntur quicumque ibi ficti sunt, id est iustitiae pelle obtegunt lupum, ut non eos fugiat sanctus spiritus disciplinae? aut si fugit eos sanctus spiritus, quomodo per eos baptizatis datur? hic enim dici non potest quod solent ineptissime atque impudentissime dicere, tunc posse a malo baptizari quemquam, si lateat malitia baptizantis. qui enim fictus est, tanto magis fictus est quanto magis latet. ab hoc igitur cum se auferat spiritus sanctus, quae spes erit baptizati, si baptizantis hominis meritum in illa dei gratia cogitandum est? hic omnino quid respondeant non inueniunt, quia malos apertos habere se negant. in quo quidem apertissime conuincuntur. sed quid ad nos? satis est nobis ad necessarium articulum causae, quod fictos bonos, id est occultos malos esse aput se negare non possunt. per multos enim redarguuntur, qui cum ibi perditis et sceleratis moribus uiuerent et per ipsam fictionem diu latuissent, aliquando proditi expulsi sunt. si ergo nolunt credamus adhuc ibi esse aliquos tales,, illi certe qui eiecti sunt, cum illic in eadem fictione laterent et eos fugeret sanctus spiritus de quo scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum, quomodo baptizare potuerunt? cur non recensentur saltem qui uiuunt, ut accipiant baptismum, quem utique a fictis quos deserebat spiritus sanctus accipere nequiuerunt?
[*]( 1 cf. Eccli. 31 (34), 30 2 cf. Ps. 140, 5 3 cf. Eccle. 10, 1 5 cf. Sap. 1, 5 cf. Matth. 7, 15 9 epist. Parm. 23 Sap. 1, 5 ) [*]( 2 eorum alt. om. a 3 ibi] tibi v 4 quo] qui DmlPml 5 facti M 6 subtegunt Pml spiritus sanctus MPa 7 eos fugit y eos pr.] illos G, om. F spiritus sanctus MPa 8 atque] et Fv 11 igitur] ergo a auferat se M 12 quae] qui M erat M 13 quid] quod M 14 quia] qui Ma 17 esse malos M esse om. H apud se esse FGy 20 nolunt, nolo M credamus (dicamus EI) ergo si nolunt a ibi adhuc v 21 illic om. p 22 spiritus sanctus MPa 23 spiritus enim (om. EI) sanctus p effugiet a 25 saltim F ) 70
si autem dicunt: spiritus quidem sanctus daturis fingentibus deerat iustifieandis, sed accepturis credentibus aderat abluendis per ineffabilem efficaciam potentiae suae, utrumque facile ualens, illos fugere istos fouere, illos culpare istos mundare, quam pro se quaestionem soluunt, simul cernant solutam esse pro nobis.
Quod autem intellegitur in hac sententia sanctae scripturae, quam certe ipsi non intellegentes et quasi pro suis partibus proponentes ad se ipsos conuincendos ingerunt nobis, hoc paene in omnibus talibus quaestionibus intellegendum ammonemus, quia scilicet omnia sacramenta, cum obsunt indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et uerbum dei, unde dictum est: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. nam fodere lacus detritos, qui continere non ualent aquas, quid me prohibet sic intellegere, id esse conuerti ad uoluptatem terrenam et non posse sustinere spiritum sanctum, quem nomine aquae in euangelio significari quis quoquo modo christianus ignorat? item aqua mendax non habens fidem potest intellegi non falsum baptisma, sed populus mendax et infidelis non adnumeratis ueracibus et fidelibus, sed. in his solis qui mendaces et infideles sunt. nam populos aliquando significari uocabulo aquarum legant Apocalypsin et non calumnientur sibi prius potiusque quam nobis. sic enim dicitur Iohanni: aquas quas uidisti, super quas sedet meretrix illa, populi et turbae sunt et gentes et linguae. et quod scriptum est: qui baptizatur a mortuo quid ei [*]( 1 epist. Parm. 13 Matth. 23, 3 14 cf. Hier. 2, 13 17 cf. loh. 3, 5 18 cf. Hier. 15, 18 24 Apoc. 17, 15 26 Eccli. 31 (34), 30 ) [*]( 1 daturus M 3 facile] facere F (s. l.), G ualens (potens I) est (om. v) facere y 5 soluunt] ponunt Pml simulj similiter F 11 ad- monemus Pm2FI scilicet quia y si licet F obsint Fv 14 effodere a 15 quid] quis Ma 16 esse] est Cry uoluntatem a continere FHv 18 quomodo EGHI 20 annumeratus M 21 in om. a populum EGHI 22 significari aliquando a in apoealipsym G in Apocalypsi v 23 non del. P, om. Ma potius (om. que) Fv 24 sedet post illa tr. M 25 turbae] reges M 26 et illud quod FGy baptizantur F eis F, om. Mf )
71
prodest lauatio eius, ut interim differam diligentiorem istorum uerborum inquisitionem, tutissime accipio paganorum baptismata esse denotata, quia homines et a iustitia et ab ista uita mortuos colunt, in quorum nomine baptizant. quamuis enim et ipsi sacerdotes per impietatem mortui dicantur, non tamen propter eos sic intellegitur, sed propter mortuos deos eorum, in quorum significatione dicitur: deus noster deus uiuus. quapropter etsi aput christianos sunt aliqui praepositi uel ministri per iniquitatem et impietatem suam mortui, uiuit tamen ille de quo dictum est in euangelio: hic est qui baptizat, quia, sicut dicit apostolus, Christus surgens a mortuis \\.am non moritur et mors ei ultra non dominabitur. oleum uero peccatoris apertissime psalmus ipse indicat quemadmodum intellegendum sit. ait enim: emendabit me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non inpinguabit caput meum. unde manifestum est oleo peccatoris blanditias adulatoris esse significatas, quibus repudiatis et detestatis eligit a insto emendari et argui, quia hoc iustus non fallaci lenitate adulationis, sed ueraci asperitate obiurgationis faciens multo magis misericorditer facit. unde est et illud in Apocalypsi: ego quem amo arguo et castigo, et illud aput Salomonem: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici, et multa repperiuntur huiusmodi. oleum uero suauitatis, odorem scilicet bonum per famam bonam christianorum, illi exterminant,
[*]( 1 ut-differam] cf. Cresc. II c. 24 sqq. 7 Hier. 10, 10 10 Ioh. 1, 33 11 Rom. 6, 9 14 Ps. 140, 5 21 Apoc. 3, 19 22 Prou. 27, 6 24 cf. Eccle. 10, 1 ) [*]( 1 proficit r eius] eorum F 2 inquisitione M accipiam M 4 baptizantur v 8 aliqui qui F 9 per] qui per y qui propter GH impietatem et iniquitatem a mortui sunt FGy m. dicuntur H 11 resurgens MPa a] ex PG 12 et om MPFr ei] illi MPa 13 ipse om. g 16 im(in-E}pinguet (3 21 illut D, item lin. 22 quem] quos Ma 22 aput Salomonem] ealomonis M 23 sunt om. M 24 repperiuntur sic DMP scilicet bonum odorem y 25 per] id est Ma bonam famam MGf ) 72
qui male uicturi et ad mortem suarum iniquitatium redituri magna multitudine inruunt, ut eis per baptismum peccata donentur et ad ea denuo reuertantur. nam propter numerositatem muscis esse arbitror comparatos. sed eis exterminant oleum suauitatis, qui non ipsam dei gratiam, sed hominum mores intuentur et quoniam, sicut grana inter paleam non uidentur, ita pie uiuentes inter iniquorum turbas non facile apparent, carnaliter offensi a percipienda salute sempiterna siue tardantur siue omnino resiliunt. esse autem bonum odorem in bona fama recte uiuentium christianorum apostolus docet dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco. contra illi, quibus dicitur: nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus, utique oleum suauitatis exterminant. sic ergo habent ista sinceriores alios intellectus, quos si sequantur etiam ipsi ab earum quaestionum expediuntur angustiis. illorum autem intellectus, si a nobis non confirmetur, ipsos solos, si uero a nobis confirmetur, utrosque nostrum implicat.
Quid opus est iam plura discutere? nisi forte illud mouebit, quod, cum probare Parmenianus uellet carnales homines non posse spiritales filios procreare, addidit ex euangelio testimonium: quod natum est de carne caro est et quod natum est de spiritu spiritus est. quasi nos dicamus per se ipsum quemlibet hominem spiritales filios generare et non per euangelium, in cuius praedicatione spiritus sanctus operatur ad gignendos in baptismo filios spiritales, etiam cum fugit fictum ministrum, sicut supra didicimus. ideoque apostolus cum filiis talibus loqueretur, si dixisset: ego uos [*]( 4 cf. Eccle. 10, 1 11 n Cor. 2, 15. 14 12 Rom. 2, 24 19 cf. epist. Parm. 21 Ioh. 3, 6 27 I Cor. 4, 15 ) [*]( 1 iniquitatum codd. praeter DP 4 arbitror esse v eis D in (8. l.) eis P et hii M et hi F hi p 5 gratiam dei M 6 intuetur M paleas a 9 tardantor DPEm2 trahuntur MEmlGI retrahuntur FHv autem] ante M 11 sumus DPFH sumus deo cet. v 12 enim om. P 13 sic] si MmlP 14 alios sinceriores p 16 ipsos-confirmetur om. M 20 filios spiritales M 22 de] ex M 26 magistrum M diximus MPa 27 talibus filiis f )
73
genui nec addidisset: in Christo Iesu per euangelium, nullo modo se quisquam fidelium de illo natum religiose fateretur. euangelium autem fur quoque ludas sine detrimento credentium praedicauit, et fictos eorum id est occultos malos, sicut ipsi quoque concedunt, cum fugiat spiritus sanctus, per eorum tamen ministerium gigni spiritales filios asserunt. nam quis ferat tantam dementiam, ut, cum forte carnalem uocet hominem de coniuge filios procreantem, spiritalem appellet adulterum? \'absit\', inquit, ut hoc sentiam\'. quomodo ergo adulter latens, cum aput eos praepositus esset, spiritales potuit filios propagare, si carnales hoc facere non possunt? an forte tunc per manus eius uel Christus uel spiritus sanctus uel forte angelus baptizauit? si ergo tunc homo baptizat, cum baptizator manifestus est bonus, cum uero baptizator latet malus, tunc deus baptizat aut angelus et unusquisque spiritaliter talis nascitur qualis fuerit a quo baptizatur, optent qui desiderant baptismum, ut homines per quos baptizantur non sint manifesti boni sed latentes mali, ut sic deo uel angelo baptizante sanctius renasci mereantur. hanc absurditatem si cogitant euitare, per quemlibet hominem, cum quisque Christi baptismo baptizatur, Christum baptizare fateantur de quo solo dictum est: hic est qui baptizat in spiritu sancto.
Nam illud ex euangelio: sicut misit me pater, et ego mitto uos. haec cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cui dimiseritis peccata dimittentur et si cui tenueritis tenebuntur contra nos esset, ut cogeremur fateri ab hominibus hoc, non per homines fieri, si, posteaquam dixit: et ego mitto uos, [*](22 Ioh. 1. 33 23 lob. 20, 21-23 ) [*]( 1 nec] et non v 5 contendunt Pm2 sanctus] spiritus (sic) M 9 inquam M 11 procreare p 15 talis spiritualiter v 17 baptismum] baptizari GHv 18 baptizantem D 19 sanctiores a 20 quisque] quisquis MP quis a 24 hoc (3 ait illis] dixit eis MEGI dixit Hv 26 si om. DP retinueritis retinebuntur p tenebantur DPml 27 ab om. M)
74
continuo subiecisset: si cui dimiseritis peccata dimittentur et si cui tenueritis tenebuntur. cum uero interpositum est: haec cum dixisset, insufflauit et ait illis: accipite spiritum sanctum et deinde inlatum per eos uel remissionem uel retentionem fieri peccatorum, satis ostenditur non ipsos id agere, sed per eos utique spiritum sanctum, sicut alio loco dicit: non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus sanctus qui in uobis est. spiritus autem sanctus in ecclesiae praeposito uel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur per eum spiritus et eius mercedem in salutem sempiternam et eorum regenerationem uel aedificationem, qui per eum siue consecrantur siue euangelizantur, si autem fictus est, quoniam uerissime scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae fugiet fictum, desit quidem saluti eius et auferat se a cogitationibus eius quae sunt sine intellectu, ministerium tamen eius non deserat, quo per eum salutem operatur aliorum. propter hoc apostolus ait: si enim uolens hoc facio, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, id est (illis prodest quibus hoc dispenso, non mihi qui fictus sum). qui enim inuitus facit propter commoda gaudiaque carnalia, quae si aliter habere posset illud desereret, ipse utique fictus est, ideoque non ait: (si inuitus facio, nihil prosum eis erga quos facio\', sed se tantum a mercede salutis alienat, non etiam illos quibus cibaria dominica etiam malus seruus impendit. quia uero non erat talis apostolus, sed talis potius ut uolens faceret, id est gratuitam gratiam pietate casti cordis erogaret, etiam mercedem eius per eum
[*](7 Matth. 10, 20 13 Sap. 1, 5 15 cf. ibid. 17 I Cor. 9, 17 1 subiecisset (subiecit EI) continuo p 2 tenueris F retinueritis EGv retinebuntur Gv 3 hoc p insuflauit D eis G 5 retentiorem P 8 cst in uobis M 10 spiritus sanctns MEGI 13 spiritus enim sanctus MGIv 14 effugiet Ma deest Ma et-eius om. Dm1 et] ut Ma 15 auferet Dm2 se quidem a M eius om. a 16 deserit Dm2MPu operatur aliorum salutem M 17 hoc] quod 6r 19 hoc illis quibus prodest M dispendo P 23 nihil] non FH 24 etiam] et Hv 25 talis non erat M 27 pietatem M ) 75
spiritus sanctus operatus est, quam, sicut ipse dicit, reddet ei dominus in illo die iustus iudex. illos uero qui euangelium - annuntiabant non caste, qui non quidem aliud nisi ueritatem, id est Christum, tamen non ueritate cordis sui sed per occasionem commodorum suorum annuntiabant, sinit eos annuntiare et gaudet non utique illis, sed eis qui per eos salui fiebant tenentes praeceptum dicentis: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt cnim et non faciunt. sic enim apostolus ad Philippenses loquitur: quidam quidem, inquit, per inuidiam et contentionem, quidam uero et per bonam uoluntatem Christum praedicant; quidam ex caritate, scientes quoniam in defensione euangelii positus sum; quidam uero et per contumaciam Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. quid enim, dum omni modo siue occasione siue ueritate Christus annuntietur? et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. numquid permitteret eos praedicare Christum, quamuis euangelii ueritatem non in ueraci cordis sui castitate praedicarent, numquid de talium praedicatione gauderet, nisi sciret quod illis quidem perniciosum esset rem castam non caste annuntiare, illis autem salubre qui bona et uera per eos audientes proficerent ad salutem? nam ubi non Christus qui ueritas est, sed falsitas et mendacium praedicatur, apertissime prohibet ad Galatas dicens: si quis uobis euangelizauerit praeter id quod accepistis, anathema sit, itemque ad Timotheum: sicut rogaui te, inquit, ut sustineres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut
[*](1 II Tim. 4, 8 7 Matth. 23, 3 9 Phil. 1, 15-18 23 cf. Ioh. 14, 6 24 Gal. 1, 9 26 I Tim. 1, 3 ) [*]( 2 illa M illum diem Iv 3 nunciabant F 4 ueritatem DMP sui] boni y 5 sinit eos] sinite, inquit, hos Ma 7 praeceptum dominicum M christi dicentis EI domini dicentis G 8 sic enim] de his etiam Gy 9 philipcnses DMPFG 10 et alt. om. Fr 12 defensionem r 15 suscitare G in uinculis M 16 annuntiatur F 17 permittet M 18 christum praedicare Gf quamuis] cum Ma in om. T 19 sui om. Fr 24 galathas MPEFGmSHI ) 76
denuntiares quibusdam ne aliter docerent. illos autem inuidos, contentiosos, contumaces, non castos, occasionem quaerentes satiandae suae malae uoluntatis, quia sic eorum fictionem fugiebat spiritus sanctus, ut eorum non desereret ministerium quo per eos Christus praedicabatur, non solum permittit ut faciant, sed etiam gaudet quia faciunt.
Haec de scripturis sanctis documenta proferimus, ut appareat non facile quicquam esse grauins sacrilegio schismatis, quia praecidendae unitatis nulla est iusta necessitas, cum sibi nequaquam spiritaliter nocituros malos ideo tolerent boni, ne spiritaliter seiungantur a bonis, cum disciplinae seueritatem consideratio custodiendae pacis refrenat aut differt; quam tamen securitas exserit, cum apparet sine uulnere schismatis ad salubrem correctionem posse aliquid ecclesiastico iudicio uindicari. magis enim nos dicimus: nomen domini eorum est qui eum metuunt, quamuis permixti sint turbis eorum qui eum non metuunt, et illud quod apostolus ait: nouit dominus qui sunt eiuset recedat ab iniustitia omnis qui inuocat nomen domini. si enim bono pacis, ne ante tempus cum zizania colliguntur eradicetur simul et triticum, necessitate cogitur quisquam esse inter iniustos, recedat tamen ab iniustitia, et securus inuocat nomen domini. simul enim et ab iniustis recedit et ab eis exit atque separatur interim corde, ut etiam corpore a talibus in fine separari mereatur.
Et illud quod scriptum est: non est speciosa laus in ore peccatoris, in ore certe fidelium utique speciosa [*]( 15 cf. Ps. 60, 6 17 II Tim. 2, 19 25 Eccli. 15, 9 ) [*]( 1 denuntiarem M 2 inuidiosos Ma 3 satiandae P fatiandae D faciundae M faciendae a malae suae M 6 etiam] et EmlGlv, om. H congaudet H 8 facile non 7 quicquam esse grauius DMPF esse quicquam grauius Em2v esse grauius Emll esse gr. crimen G esse gr. aliquid H 13 exerit codd. praeter DMP uulnera M 14 correptionem MPFH 15 dicimus enim magis (om. nos) a nos om. M dicimus nos Pest] esse a 19 pro bono v 21 iustos MP tamen om. Ma 22 inuocet M 23 exiit M )
77
est. sic autem unicuique est os proprium sicut unicuique est onus proprium, nec quisquam sine consensione sui cordis ex ore uulneratur alieno. cum autem dei praedicatio peccatoris ore procedit, quaerendum est cuiusmodi peccatorem hoc loco scriptura significare uoluerit. nam et publicanus qui iustificatus est magis quam ille Pharisaeus utique peccator erat. si enim uera peccata eius non erant, falsa erat confessio peccatorum; si autem uera erat illa confessio propter quam iustificari etiam meruit, procul dubio uera erant peccata. hoc etiam de oratione sancti Danihelis uerissime dixerim, qui profecto ueraciter ait: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei. in cuius ergo peccatoris ore speciosa laus non est nisi maxime mendacis et ficti, quem fugiet spiritus sanctus disciplinae? qui tamen cum loquitur ueritatem, non in eius ore speciosa est, quia non ei tribuitur cuius particeps non est; sicut speciosa non erat prophetia in ore Caiphae pontificis sacerdotum qui nesciuit quid dixit, sed cum esset pontifex prophetauit. sed tamen per se ipsam speciosa dei laus est in auribus audientium et corde credentium.
Quin etiam ex apostoli sententia male usurpata uelut insultare audet Parmenianus eis, quos negat habere baptismum et propterea dicit dare non posse. quid enim habes, inquit, quod non accepisti? quod ut omittam unde et quare dicat apostolus, quod ipsius epistulae contextione [*]( 5 cf. Luc. 18, 14 11 Dan. 9, 20 13 cf. Sap. 1, 5 16 cf. Ioh. 11, 51 19 cf. Rom. 10, 10 22 epist. Parm. I Cor. 4, 7 ) [*]( 1 hos Pm1 sicut-proprium om. a 2 confessione MF 3 dei om. a precatio F ex ore procedit peccatoris M 5 uoluit p 7 eius peccata y peccatorum confessio M 8 illa om. MPa etiam om. EGI 9 erant om. DMP etiam] autem F 10 danielis MHIv 11 alt. peccata om. β 12 ergo om. M ore ergo peccatoris Pore peccatoris Ma laus speciosa r 13 mendaciis et fictis M fugiet (fugit EGl) post disciplinae tr. a 15 speciosa laus est F 16 pontifici M 17 pontifex anni illius P 1sv per ipsum (om. se) a laus est dei a 20 mala M 21 insultante F 22 propter hoc M eos dare H\'( 23 inquit, habes v inquid D, om. GH 24 dicit MP )
78
declaratur, si hoc de baptismo uult intellegi et si ille dare non potest qui non habet, ille autem non habet qui non accepit, ut ei aliquo modo suffragetur quod scriptum est:, quid enim habes quod non accepisti?, quaero utrum non habeat qui aput ipsos accepit. si dixerint: \'habet\', quaero utrum amittat si ab ipsis recesserit. si dicunt: \'amittit1.baptizandus est iterum si redierit, ut ei possit restitui quod amisit. si autem hoc non fit nec quisquam dicit esse faciendum, non ergo amiserat. porro si accepit et non eo caruit, habet utique quod accepit, et ideo non ei potest dici secundum istorum intellectum: quid enim habes quod non accepisti? refer nunc animum ad ipsam originem schismatis. qualemlibet existiment Caecilianum quem nos credimus innocentem, procul dubio in unitate baptizatus erat; nondum enim facta erat ista diuisio. ponamus, sicut illi uolunt, quod ab unitate ipse recesserit; non amisit utique quod acceperat. non enim, si rediret, baptizaretur iterum, ut reciperet quod amiserat. porro si eo quod acceperat non caruerat, id utique habebat. nec ipsi ergo dici potuit ex istorum prauo intellectu: quid enim habes quod non accepisti? multo minus hoc dici potest ei qui per Caecilianum a domino accepit. cur enim non potuit homo, qui non coniunctus est uobis, id quod non habebat accipere per eum, qui non amisit cum recessit a uobis? quanto ergo impudentius dicitur orbi terrarum: quid enim habes quod non accepisti? unde ipsius sacramenti conexio in Africam uenit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere promissionem dei apertissima pollicitatione dicentis ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes, etiamsi isti
[*]( 4. 11. 19. 24 I Cor. 4, 7 28 Gen. 22, 18 ) [*]( 1 de hoc M si ille] ipse F 3 aliquo modo] aliquando EFGHI 4 utrum non] utrumnam F 5 habeat] habet M qui] quod a 6 ipsis) eis r 7 iterum est Iv 10 potest dici ei M 18 ergo nec ipsi FH si ergo nec ipsi r 20 hoc DMPF hoc quidem GH hoc idem v, om. EI 22 conuictus est a Em2FG nobis FI habet DMPFH 23 cum] quando a 24 imprudentius JEfy 25 connexio Ev ) 79
non impii calumniatores fratrum, sed ueri examinatores criminum fuissent.