Contra Epistulam Parmeniani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.
Satis (ita)que declarant unde insanabiles facti sint, uidelicet ne priores sententias suas, quas in absentem Caecilianum [*](4 cf. Cyprian. de laps. cap. 6 9 cf. epist. Pann. ) [*](1 fuerint F - 8 perdidissent DP (sed uerbum melius ad orbis refertur quam ad suscipientiam) 9 Quid M osio Dm2MPa dicunt Ma 11 fuit F 13 dicunt se 7 17 osius Dm2MPa. 18 sic fieri GHv 24 supergraditur MFGT 25 saltim F (saepe) 27 satis itaque scripsi satisque DMPF satis igitur (om. H) satisque p sunt Ma. 28 priores om. a.- )
27
temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino iudicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione ueritatis et pacis adquiescerent, maiorem reportaturi uictoriam, si animositatem humanam saltem post iudicium quam si hominem in ipso iudicio superarent. nam illa uictoria praecelsior est et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine uno uicto, sed de uniuersa subiugata ciuitate referatur, dicente scriptura: melior est qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. illi ergo uincere hominem cupiebant quos ira uincebat, et quia hominem uincere nequiuerunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in iudicio uicti sunt, ab ira, quia nec uicti quieuerunt, prauissimo corde uel audientes uel legentes apostoli sententiam dicentis: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, prae uari catorem me ipsum constituo. quae uerba scilicet si tam sinistro animo ipse apostolus intellegeret, nec christianus nec apostolus fieret nec praedicator aedificaret ecclesias, quas persecutor antea destruebat. nusquam itaque isti se tam aperte indicarunt, cur nec superati corrigi uoluerunt, quam cum detestantAr Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discussioni iudicioque cesserunt. quam enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica, et ideo non mirum quia ista humilitate pax custodita est, illa elatione dirrupta. proinde illis recte redditur quod fecerunt; docuerunt enim talia posteros suos, nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem collegarum suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi damnauerant, innocens iudicatus est, con(cilio) cedere noluerunt, nisi perdita pertinacia sententiam apostolicam imperitis [*]( 8 Prou. 16, 32 13 Gal. 2, 18 ) [*]( 4 quasi M 7 ciuitate subiugata M 9 hominem uincere MPa 10 uincere hominem M 14 eadem om. 1 18 ante a 23 quia DMPI quod cet. v 24 est et [3 dirrupta sic DF 26 aliud in EGI 28 damnauerunt Ma concilio cedere scripsi concidere DP iudicio consedere (concedere MEm2, cedere v) Mv. 29 perdita] pro dicta (praedi*cta E, producta H) Ma. contumacia MPa.: ) 28
opponendo et dicendo: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipsum constituo. destruxerant enim centum collegae Primianum et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. ita cum se cauere fingunt, ne hominem aedificent quem destruxerant, se ipsos in alio schismate maiore sacrilegio destruxerunt.