Contra Epistulam Parmeniani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 51). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1908.

Legant qui uolunt quae narret et quibus documentis quam multa persuadeat uenerabilis memoriae Mileuitanus episcopus catholicae communionis Optatus siue de Lucilla pecunio sissima tunc et factiosissima femina, quam pro ecclesiae disciplina sanctus Caecilianus adhuc diaconus laeserat, uel de ceteris factionis eius consortibus siue furibus ecclesiastici argenti siue ad episcopatum se non peruenisse dolentibus et sibi praelatum Caecilianum insidiis quibus poterant insectantibus siue de Numidis episcopis, quos ista factio conuocauerat ad perniciem Caeciliani, ut illo deposito alter eis ordinaretur. qui uenientes cum primate suo tunc Secundo Tigisitano et aliis, quibus traditionis confessa crimina Secundus ipse donauerat ueluti paci consulens, sicut ecclesiastica gesta testantur, absentem Caecilianum sine ulla dilatione diligentioris inquisitionis, nullo responsionis loco seruato, traditorem esse censuerunt, ut ei uidelicet obessent absenti traditionis crimina tantummodo obiecta, cum sibimet ipsi praesentes confessa donauerint. ita contra sedentem in cathedra, cui totus orbis christianus in transmarinis et longe remotis terris et in ipsis Afris grauioribus et aduersus eiusmodi fallacias robustioribus communicaret ecclesiis, episcopum alterum ordinauerunt, ut possent pro suo facto contradicere promissionibus dei, ne in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes, ut eas etiam partes orbis terrarum a traditoribus Afris inquinatas dicerent, quae nec Caeciliani nomen audissent aut certe, quomodo se haberet eius uita, quam tamen isti de nullo crimine conuicerunt, illae tamquam innocentis audissent. insuper etiam contra orbem terrarum dicentem: \'quod ciuibus tuis obicis, nec cognoscere potui nec damnare incognitum debui\', proferunt apostoli testimonium [*]( 3 cf. Optat. I 13 sqq. 13 cf. Cresc. III 27, 30. Optat. I 14 29 cf. epist. Parm. ) [*]( 9 numideis M numidiis P 16 absentis M 17 ipsis Ma 19 africanis Ma. 20 huiusmodi FH 25 uerba aut certe-lin. 27 audissent post incognitum debui extant in a quomodo eerte M 26 quem M illae P ille cet. v 27 innocens audisset Mx insuper (n add. m2) D contra] circa M, item infra 29 testimonium apostoli MPa )

25
dicentis: non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. parum enim fuit tot et tantos populos christianos damnare inauditos, nisi etiam contra ipsum apostolum eius quidem uerba, sed non eius intellectum depromere auderent. si enim hoc est consentire male facientibus, esse cum eis in ecclesia, consentiebat etiam ipse falsis fratribus, inter quos se periclitari contestabatur et quos non caste, sed per inuidiam sine caritate euangelium praedicantes tamen praedicare permittit. si autem nihil est aliud consentire male facientibus nisi mala facta eorum approbare atque laudare, exemplo apostoli orbis terrarum non consentiret criminibus Afrorum, etiamsi ea cognita pro ecclesiae pace toleraret; quem tamen ea cognouisse isti non probant, etiamsi uera fuisse probare potuissent.

Frustra itaque dicit Parmenianus damnatos in Africa traditores in consortium sanctitatis acceptos a prouinciis transmarinis. hoc enim est quod credere non debemus, ne temeritate sacrilega totum orbem terrarum in Christi unitate fundatum ex istorum falsa criminatione damnemus potius quam ex uera dei promissione diligamus. quid enim magis credendum est, quod dixit deus: in semine tuo benedicentur omnes gentes, an quod isti dicunt: in semine in semine traditorum Afrorum maledicuntur omnes gentes, ut plus ualeat quod commisit iniquitas quam quod pollicita est ueritas? cur ergo non potius credimus, quod illi, qui recepti sunt in communionem a prouinciis transmarinis, aut innocentes opprimi non potuerunt a calumniatoribus, quod multis documentis probabilius persuaderi potest, aut certe, cum conuinci non possent, etiamsi mali [*]( 1 Rom. 1, 32 6 cf. II Cor. 11, 26 7 cf. Phil. 1, 15. 17. 18 15 cf. epiat. Parm. 21 Gen. 22, 18 22 epist. Parm. ) [*]( 1 solum rei sunt qui F 2 parum enim] parumne eis Mx 3 christianos populos v apostolum ipsum Ma 8 praedicantes euangelium praedicare tamen v 9 committit F 10 male M 11 consentirent Pml 12 pace ecclesiae MPa 13 approbant M etsi EGI 16 sanctitatis) daxunationis Mx 17 est enim M-* 25 credamus M quod] quia Fv )

26
fuerunt, innocentes crediti sine ulla suscipientium contaminatione suscepti sunt? quid quod, etiamsi per malos fratres, quales apostolus in ecclesiae unitate tolerauit, quales martyr Cyprianus in epistula de lapsis gemit, si ergo per tales fratres etiam in iudicum numero constitutos actum esset aliqua prauitate, ut traditores excludi conuincique non possent et christianus orbis simulata eorum innocentia falleretur, nullo modo suam innocentiam perdidisset.

Quod enim de Ossio dixit Cordubensi quondam catholico episcopo, flagitandum est ut probent non solum talem illum fuisse qualem dicunt, sed quod talis fuerit manifestum illis fuisse, quibus eum communicasse asserunt. hoc enim nisi probauerint, frustra se dicunt scisse qualis fuerit, quia nescientibus obesse non potuit, a quibus se isti innocentibus separando propter ipsam separationis sacrilegam iniquitatem innocentes esse non possunt. hoc enim magis credibile est — si tamen Ossius ab Hispanis damnatus a Gallis est absolutus —, fieri potuisse, ut falsis criminationibus Hispani circumuenti et callida insidiarum fraude decepti contra innocentem ferrent sententiam et postea pacifice in humilitate christiana cederent sententiae collegarum, quibus illius innocentia comprobata est, ne peruicaci et animosa peruersitate priores suas sententias defendendo in sacrilegium schismatis, quod omnia scelera supergreditur, caecitate impietatis inruerent, sicut isti miseri fecerunt et nec sero saltem totiens diuisi atque concisi sentiunt quod fecerunt.

Satis (ita)que declarant unde insanabiles facti sint, uidelicet ne priores sententias suas, quas in absentem Caecilianum [*](4 cf. Cyprian. de laps. cap. 6 9 cf. epist. Pann. ) [*](1 fuerint F - 8 perdidissent DP (sed uerbum melius ad orbis refertur quam ad suscipientiam) 9 Quid M osio Dm2MPa dicunt Ma 11 fuit F 13 dicunt se 7 17 osius Dm2MPa. 18 sic fieri GHv 24 supergraditur MFGT 25 saltim F (saepe) 27 satis itaque scripsi satisque DMPF satis igitur (om. H) satisque p sunt Ma. 28 priores om. a.- )

27
temere protulerunt, condemnare cogerentur, si transmarino iudicio, ubi a Caeciliano praesente superati sunt, consideratione ueritatis et pacis adquiescerent, maiorem reportaturi uictoriam, si animositatem humanam saltem post iudicium quam si hominem in ipso iudicio superarent. nam illa uictoria praecelsior est et triumpho celsiore plenior, quam si non solum de homine uno uicto, sed de uniuersa subiugata ciuitate referatur, dicente scriptura: melior est qui uincit iram quam qui capit ciuitatem. illi ergo uincere hominem cupiebant quos ira uincebat, et quia hominem uincere nequiuerunt, et ab homine et ab ira superati sunt: ab homine, quia in iudicio uicti sunt, ab ira, quia nec uicti quieuerunt, prauissimo corde uel audientes uel legentes apostoli sententiam dicentis: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, prae uari catorem me ipsum constituo. quae uerba scilicet si tam sinistro animo ipse apostolus intellegeret, nec christianus nec apostolus fieret nec praedicator aedificaret ecclesias, quas persecutor antea destruebat. nusquam itaque isti se tam aperte indicarunt, cur nec superati corrigi uoluerunt, quam cum detestantAr Hispanos, quod post sententias suas aliter prolatas collegarum posteriori discussioni iudicioque cesserunt. quam enim hoc factum est de mansuetudine christiana, tam illud de contentione diabolica, et ideo non mirum quia ista humilitate pax custodita est, illa elatione dirrupta. proinde illis recte redditur quod fecerunt; docuerunt enim talia posteros suos, nam et Maximianistae non ob aliud trecentorum et decem collegarum suorum, a quibus Primianus, quem primo ipsi damnauerant, innocens iudicatus est, con(cilio) cedere noluerunt, nisi perdita pertinacia sententiam apostolicam imperitis [*]( 8 Prou. 16, 32 13 Gal. 2, 18 ) [*]( 4 quasi M 7 ciuitate subiugata M 9 hominem uincere MPa 10 uincere hominem M 14 eadem om. 1 18 ante a 23 quia DMPI quod cet. v 24 est et [3 dirrupta sic DF 26 aliud in EGI 28 damnauerunt Ma concilio cedere scripsi concidere DP iudicio consedere (concedere MEm2, cedere v) Mv. 29 perdita] pro dicta (praedi*cta E, producta H) Ma. contumacia MPa.: )
28
opponendo et dicendo: si enim quae destruxi haec eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipsum constituo. destruxerant enim centum collegae Primianum et eum propterea cum trecentis rursus aedificare noluerunt. ita cum se cauere fingunt, ne hominem aedificent quem destruxerant, se ipsos in alio schismate maiore sacrilegio destruxerunt.